約伯記 24
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1全能者既定期 罰惡 , 為何不使認識他的人看見那日子呢?
1[Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora: qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.
2有人挪移地界, 搶奪群畜而牧養。
2Alii terminos transtulerunt; diripuerunt greges, et paverunt eos.
3他們拉去孤兒的驢, 強取寡婦的牛為當頭。
3Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduæ.
4他們使窮人離開正道; 世上的貧民盡都隱藏。
4Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ.
5這些貧窮人如同野驢出到曠野,殷勤尋找食物; 他們 靠着 野地給兒女糊口,
5Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad prædam, præparant panem liberis.
6收割 別人 田間的禾稼, 摘取惡人餘剩的葡萄,
6Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant.
7終夜赤身無衣, 天氣寒冷毫無遮蓋,
7Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore:
8在山上被大雨淋濕, 因沒有避身之處就挨近磐石。
8quos imbres montium rigant, et non habentes velamen, amplexantur lapides.
9又有人從母懷中搶奪孤兒, 強取窮人的 衣服 為當頭,
9Vim fecerunt deprædantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt.
10使人赤身無衣,到處流行, 且因飢餓扛抬禾捆,
10Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas.
11在那些人的圍牆內造油,醡酒, 自己還口渴。
11Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt.
12在多民的城內有人唉哼, 受傷的人哀號; 上帝卻不理會 那惡人 的愚妄。
12De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit: et Deus inultum abire non patitur.
13又有人背棄光明, 不認識光明的道, 不住在光明的路上。
13Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.
14殺人的黎明起來, 殺害困苦窮乏人, 夜間又作盜賊。
14Mane primo consurgit homicida; interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur.
15姦夫等候黃昏, 說:必無眼能見我, 就把臉蒙蔽。
15Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum.
16盜賊黑夜挖窟窿; 白日躲藏, 並不認識光明。
16Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.
17他們看早晨如幽暗, 因為他們曉得幽暗的驚駭。
17Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant.
18這些惡人猶如浮萍 快快 飄去 。 他們所得的分在世上被咒詛; 他們不得再走葡萄園的路。
18Levis est super faciem aquæ: maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum.
19乾旱炎熱消沒雪水; 陰間也如此 消沒 犯罪之輩。
19Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius.
20懷他的母要忘記他; 蟲子要吃他,覺得甘甜; 他不再被人記念。 不義 的人 必如樹折斷。
20Obliviscatur ejus misericordia; dulcedo illius vermes: non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum.
21他惡待不懷孕不生養的婦人, 不善待寡婦。
21Pavit enim sterilem quæ non parit, et viduæ bene non fecit.
22然而上帝用能力保全有勢力的人; 那性命難保的人仍然興起。
22Detraxit fortes in fortitudine sua, et cum steterit, non credet vitæ suæ.
23上帝使他們安穩,他們就有所倚靠; 上帝的眼目也看顧他們的道路。
23Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem ejus sunt in viis illius.
24他們被高舉,不過片時就沒有了; 他們降為卑,被除滅,與眾人一樣, 又如穀穗被割。
24Elevati sunt ad modicum, et non subsistent: et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur.
25若不是這樣,誰能證實我是說謊的, 將我的言語駁為虛空呢?
25Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea?]
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.