Iosue 12
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israël, et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem orientalem plagam, quæ respicit solitudinem.
1以色列 人在 约旦河 外向日出之地击杀二王,得他们的地,就是从 亚嫩谷 直到 黑门山 ,并东边的全 亚拉巴 之地。
2Sehon rex Amorrhæorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroër, quæ sita est super ripam torrentis Arnon, et mediæ partis in valle, dimidiæque Galaad, usque ad torrentem Jaboc, qui est terminus filiorum Ammon.
2这二王,有住 希实本 、 亚摩利 人的王 西宏 。他所管之地是从 亚嫩谷 边的 亚罗珥 和谷中的 城 ,并 基列 一半,直到 亚扪 人的境界, 雅博河
3Et a solitudine usque ad mare Ceneroth contra orientem, et usque ad mare deserti, quod est mare salsissimum, ad orientalem plagam per viam quæ ducit Bethsimoth: et ab australi parte, quæ subjacet Asedoth, Phasga.
3与 约旦河 东边的 亚拉巴 ,直到 基尼烈海 ,又到 亚拉巴 的海,就是 盐海 ,通 伯·耶西末 的路,以及南方,直到 毗斯迦 的山根。
4Terminus Og regis Basan, de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astaroth, et in Edrai, et dominatus est in monte Hermon, et in Salecha, atque in universa Basan, usque ad terminos
4又有 巴珊 王 噩 。他是 利乏音 人所剩下的,住在 亚斯他录 和 以得来 。
5Gessuri, et Machati, et dimidiæ partis Galaad: terminos Sehon regis Hesebon.
5他所管之地是 黑门山 、 撒迦 、 巴珊 全地,直到 基述 人和 玛迦 人的境界,并 基列 一半,直到 希实本 王 西宏 的境界。
6Moyses famulus Domini et filii Israël percusserunt eos, tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis, et Gaditis, et dimidiæ tribui Manasse.
6这二王是耶和华仆人 摩西 和 以色列 人所击杀的;耶和华仆人 摩西 将他们的地赐给 吕便 人、 迦得 人,和 玛拿西 半支派的人为业。
7Hi sunt reges terræ, quos percussit Josue et filii Israël trans Jordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem cujus pars ascendit in Seir: tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israël, singulis partes suas,
7约书亚 和 以色列 人在 约旦河 西击杀了诸王。他们的地是从 黎巴嫩 平原的 巴力·迦得 ,直到上 西珥 的 哈拉山 。 约书亚 就将那地按着 以色列 支派的宗族分给他们为业,
8tam in montanis quam in planis atque campestribus. In Asedoth, et in solitudine, ac in meridie, Hethæus fuit et Amorrhæus, Chananæus, et Pherezæus, Hevæus et Jebusæus.
8就是 赫 人、 亚摩利 人, 迦南 人、 比利洗 人、 希未 人、 耶布斯 人的山地、高原 亚拉巴 、山坡、旷野,和南地。
9Rex Jericho unus: rex Hai, quæ est ex latere Bethel, unus:
9他们的王 :一个是 耶利哥 王,一个是靠近 伯特利 的 艾 城王,
10rex Jerusalem unus, rex Hebron unus,
10一个是 耶路撒冷 王,一个是 希伯 王,
11rex Jerimoth unus, rex Lachis unus,
11一个是 耶末 王,一个是 拉吉 王,
12rex Eglon unus, rex Gazer unus,
12一个是 伊矶伦 王,一个是 基色 王,
13rex Dabir unus, rex Gader unus,
13一个是 底璧 王,一个是 基德 王,
14rex Herma unus, rex Hered unus,
14一个是 何珥玛 王,一个是 亚拉得 王,
15rex Lebna unus, rex Odullam unus,
15一个是 立拿 王,一个是 亚杜兰 王,
16rex Maceda unus, rex Bethel unus,
16一个是 玛基大 王,一个是 伯特利 王,
17rex Taphua unus, rex Opher unus,
17一个是 他普亚 王,一个是 希弗 王,
18rex Aphec unus, rex Saron unus,
18一个是 亚弗 王,一个是 拉沙 王,
19rex Madon unus, rex Asor unus,
19一个是 玛顿 王,一个是 夏琐 王,
20rex Semeron unus, rex Achsaph unus,
20一个是 伸 ·米 王,一个是 押煞 王,
21rex Thenac unus, rex Mageddo unus,
21一个是 他纳 王,一个是 米吉多 王,
22rex Cades unus, rex Jachanan Carmeli unus,
22一个是 基低斯 王,一个是靠近 迦密 的 约念 王,
23rex Dor et provinciæ Dor unus, rex gentium Galgal unus,
23一个是 多珥 山冈的 多珥 王,一个是 吉甲 的 戈印 王,
24rex Thersa unus: omnes reges triginta unus.
24一个是 得撒 王;共计三十一个王。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.