Iosue
Chapter 6
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Iosue 6

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israël, et nullus egredi audebat aut ingredi.
1耶利哥 的城门因 以色列 人就关得严紧,无人出入。
2Dixitque Dominus ad Josue: Ecce dedi in manu tua Jericho, et regem ejus, omnesque fortes viros.
2耶和华晓谕 约书亚 说:「看哪,我已经把 耶利哥 和 耶利哥 的王,并大能的勇士,都交在你手中。
3Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic facietis sex diebus.
3你们的一切兵丁要围绕这城, 一日 围绕一次,六日都要这样行。
4Septimo autem die, sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubilæo, et præcedant arcam fœderis: septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis.
4七个祭司要拿七个羊角走在 约 柜前。到第七日,你们要绕城七次,祭司也要吹角。
5Cumque insonuerit vox tubæ longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint.
5他们吹的角声拖长,你们听见角声,众百姓要大声呼喊,城墙就必塌陷,各人都要往前直上。」
6Vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos: Tollite arcam fœderis: et septem alii sacerdotes tollant septem jubilæorum buccinas, et incedant ante arcam Domini.
6嫩 的儿子 约书亚 召了祭司来,吩咐他们说:「你们抬起约柜来,要有七个祭司拿七个羊角走在耶和华的 约 柜前」;
7Ad populum quoque ait: Ite, et circuite civitatem, armati, præcedentes arcam Domini.
7又对百姓说:「你们前去绕城,带兵器的要走在耶和华的 约 柜前。」
8Cumque Josue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam fœderis Domini,
8约书亚 对百姓说完了话,七个祭司拿七个羊角走在耶和华面前吹角;耶和华的约柜在他们后面跟随。
9omnisque præcederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant.
9带兵器的走在吹角的祭司前面,后队随着 约 柜行。 祭司 一面走一面吹。
10Præceperat autem Josue populo, dicens: Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies in quo dicam vobis: Clamate, et vociferamini.
10约书亚 吩咐百姓说:「你们不可呼喊,不可出声,连一句话也不可出你们的口,等到我吩咐你们呼喊的日子,那时才可以呼喊。」
11Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra mansit ibi.
11这样,他使耶和华的 约 柜绕城,把城绕了一次;众人回到营里,就在营里住宿。
12Igitur Josue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini,
12约书亚 清早起来,祭司又抬起耶和华的 约 柜。
13et septem ex eis septem buccinas, quarum in jubilæo usus est: præcedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes: et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat.
13七个祭司拿七个羊角在耶和华的 约 柜前,时常行走吹角;带兵器的在他们前面走,后队随着耶和华的 约 柜行。 祭司 一面走一面吹。
14Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus.
14第二日,众人把城绕了一次,就回营里去。六日都是这样行。
15Dies autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum erat, septies.
15第七日清早,黎明的时候,他们起来,照样绕城七次;惟独这日把城绕了七次。
16Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Josue ad omnem Israël: Vociferamini: tradidit enim vobis Dominus civitatem.
16到了第七次,祭司吹角的时候, 约书亚 吩咐百姓说:「呼喊吧,因为耶和华已经把城交给你们了!
17Sitque civitas hæc anathema, et omnia quæ in ea sunt, Domino: sola Rahab meretrix vivat, cum universis qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios quos direximus.
17这城和其中所有的都要在耶和华面前毁灭;只有妓女 喇合 与她家中所有的可以存活,因为她隐藏了我们所打发的使者。
18Vos autem cavete ne de his, quæ præcepta sunt, quippiam contingatis, et sitis prævaricationis rei, et omnia castra Israël sub peccato sint atque turbentur.
18至于你们,务要谨慎,不可取那当灭的物,恐怕你们取了那当灭的物就连累 以色列 的全营,使全营受咒诅。
19Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum æneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris ejus.
19惟有金子、银子,和铜铁的器皿都要归耶和华为圣,必入耶和华的库中。」
20Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt: et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat: ceperuntque civitatem,
20于是百姓呼喊, 祭司 也吹角。百姓听见角声,便大声呼喊,城墙就塌陷,百姓便上去进城,各人往前直上,将城夺取;
21et interfecerunt omnia quæ erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt.
21又将城中所有的,不拘男女老少,牛羊和驴,都用刀杀尽。
22Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Josue: Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia quæ illius sunt, sicut illi juramento firmastis.
22约书亚 吩咐窥探地的两个人说:「你们进那妓女的家,照着你们向她所起的誓,将那女人和她所有的都从那里带出来。」
23Ingressique juvenes eduxerunt Rahab, et parentes ejus, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Israël manere fecerunt.
23当探子的两个少年人就进去,将 喇合 与她的父母、弟兄,和她所有的,并她一切的亲眷,都带出来,安置在 以色列 的营外。
24Urbem autem, et omnia quæ erant in ea, succenderunt, absque auro et argento, et vasis æneis, ac ferro, quæ in ærarium Domini consecrarunt.
24众人就用火将城和其中所有的焚烧了;惟有金子、银子,和铜铁的器皿都放在耶和华殿的库中。
25Rahab vero meretricem, et domum patris ejus, et omnia quæ habebat, fecit Josue vivere, et habitaverunt in medio Israël, usque in præsentem diem: eo quod absconderit nuntios, quos miserat ut explorarent Jericho. In tempore illo, imprecatus est Josue, dicens:
25约书亚 却把妓女 喇合 与她父家,并她所有的,都救活了;因为她隐藏了 约书亚 所打发窥探 耶利哥 的使者,她就住在 以色列 中,直到今日。
26Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et ædificaverit civitatem Jericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus.
26当时, 约书亚 叫众人起誓说:「有兴起重修这 耶利哥 城的人,当在耶和华面前受咒诅。 他立根基的时候,必丧长子, 安门的时候,必丧幼子。」
27Fuit ergo Dominus cum Josue, et nomen ejus vulgatum est in omni terra.
27耶和华与 约书亚 同在, 约书亚 的声名传扬遍地。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.