Isaiæ
Chapter 38
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Isaiæ 38

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei: Hæc dicit Dominus: Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives.
1那時 希西家 病得要死, 亞摩斯 的兒子先知 以賽亞 去見他,對他說:「耶和華如此說:你當留遺命與你的家,因為你必死不能活了。」
2Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum,
2希西家 就轉臉朝牆,禱告耶和華說:
3et dixit: Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno.
3「耶和華啊,求你記念我在你面前怎樣存完全的心,按誠實行事,又做你眼中所看為善的。」 希西家 就痛哭了。
4Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens:
4耶和華的話臨到 以賽亞 說:
5Vade, et dic Ezechiæ: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas; ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos,
5「你去告訴 希西家 說,耶和華-你祖 大衛 的上帝如此說:我聽見了你的禱告,看見了你的眼淚。我必加增你十五年的壽數;
6et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam.
6並且我要救你和這城脫離 亞述 王的手,也要保護這城。
7Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est:
7「我-耶和華必成就我所說的。我先給你一個兆頭,
8ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat.
8就是叫 亞哈斯 的日晷,向前進的日影往後退十度。」於是,前進的日影果然在日晷上往後退了十度。
9Scriptura Ezechiæ, regis Juda, cum ægrotasset et convaluisset de infirmitate sua.
9猶大 王 希西家 患病已經痊癒,就作詩說:
10[Ego dixi in dimidio dierum meorum: Vadam ad portas inferi; quæsivi residuum annorum meorum.
10我說:正在我中年之日 必進入陰間的門; 我餘剩的年歲不得享受。
11Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis.
11我說:我必不得見耶和華, 就是在活人之地不見耶和華; 我與世上的居民不再見面。
12Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Præcisa est velut a texente vita mea; dum adhuc ordirer, succidit me: de mane usque ad vesperam finies me.
12我的住處被遷去離開我, 好像牧人的帳棚一樣; 我將性命捲起, 像織布的捲布一樣。 耶和華必將我從機頭剪斷, 從早到晚,他要使我完結。
13Sperabam usque ad mane; quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea: de mane usque ad vesperam finies me.
13我使自己安靜直到天亮; 他像獅子折斷我一切的骨頭, 從早到晚,他要使我完結。
14Sicut pullus hirundinis, sic clamabo; meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior: responde pro me.
14我像燕子呢喃, 像白鶴鳴叫, 又像鴿子哀鳴; 我因仰觀,眼睛困倦。 耶和華啊,我受欺壓, 求你為我作保。
15Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ.
15我可說甚麼呢? 他應許我的,也給我成就了。 我因心裏的苦楚, 在一生的年日必悄悄而行。
16Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me.
16主啊,人得存活乃在乎此。 我靈存活也全在此。 所以求你使我痊癒,仍然存活。
17Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam ut non periret; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea.
17看哪,我受大苦,本為使我得平安; 你因愛我的靈魂便救我脫離敗壞的坑, 因為你將我一切的罪扔在你的背後。
18Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam.
18原來,陰間不能稱謝你, 死亡不能頌揚你; 下坑的人不能盼望你的誠實。
19Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie; pater filiis notam faciet veritatem tuam.
19只有活人,活人必稱謝你, 像我今日稱謝你一樣。 為父的,必使兒女知道你的誠實。
20Domine, salvum me fac ! et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitæ nostræ in domo Domini.]
20耶和華 肯 救我, 所以,我們要一生一世 在耶和華殿中 用絲弦的樂器唱我的詩歌。
21Et jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur.
21以賽亞 說:「當取一塊無花果餅來,貼在瘡上,王必痊癒。」
22Et dixit Ezechias: Quod erit signum quia ascendam in domum Domini?
22希西家 問說:「我能上耶和華的殿,有甚麼兆頭呢?」

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.