Isaiæ 63
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1[Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suæ? Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum.
1這從 以東 的 波斯拉 來, 穿紅衣服, 裝扮華美, 能力廣大, 大步行走的是誰呢? 就是我, 是憑公義說話, 以大能施行拯救。
2Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari?
2你的裝扮為何有紅色? 你的衣服為何像踹酒醡的呢?
3Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum; calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi.
3我獨自踹酒醡; 眾民中無一人與我同在。 我發怒將他們踹下, 發烈怒將他們踐踏。 他們的血濺在我衣服上, 並且污染了我一切的衣裳。
4Dies enim ultionis in corde meo; annus redemptionis meæ venit.
4因為,報仇之日在我心中; 救贖我民之年已經來到。
5Circumspexi, et non erat auxiliator; quæsivi, et non fuit qui adjuvaret: et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.
5我仰望,見無人幫助; 我詫異,沒有人扶持。 所以,我自己的膀臂為我施行拯救; 我的烈怒將我扶持。
6Et conculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum.]
6我發怒,踹下眾民; 發烈怒,使他們沉醉, 又將他們的血倒在地上。
7[Miserationum Domini recordabor; laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israël, quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum.
7我要照耶和華一切所賜給我們的, 提起他的慈愛和美德, 並他向 以色列 家所施的大恩; 這恩是照他的憐恤 和豐盛的慈愛賜給他們的。
8Et dixit: Verumtamen populus meus est, filii non negantes; et factus est eis salvator.
8他說:他們誠然是我的百姓, 不行虛假的子民; 這樣,他就作了他們的救主。
9In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos: in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus sæculi.
9他們在一切苦難中, 他也同受苦難; 並且他面前的使者拯救他們; 他以慈愛和憐憫救贖他們; 在古時的日子常保抱他們,懷搋他們。
10Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum Sancti ejus: et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos.
10他們竟悖逆,使主的聖靈擔憂。 他就轉作他們的仇敵, 親自攻擊他們。
11Et recordatus est dierum sæculi Moysi, et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? Ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui;
11那時,他們想起古時的日子- 摩西 和他百姓, 說 : 將百姓和牧養他全群的人 從海裏領上來的在哪裏呢? 將他的聖靈降在他們中間的在哪裏呢?
12qui eduxit ad dexteram Moysen, brachio majestatis suæ; qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum;
12使他榮耀的膀臂在 摩西 的右手邊行動, 在他們前面將水分開, 要建立自己永遠的名,
13qui eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem?
13帶領他們經過深處, 如馬行走曠野, 使他們不致絆跌的在哪裏呢?
14Quasi animal in campo descendens, spiritus Domini ductor ejus fuit. Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriæ.
14耶和華的靈使他們得安息, 彷彿牲畜下到山谷; 照樣,你也引導你的百姓, 要建立自己榮耀的名。
15Attende de cælo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuæ. Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum? Super me continuerunt se.
15求你從天上垂顧, 從你聖潔榮耀的居所觀看。 你的熱心和你大能的作為在哪裏呢? 你愛慕的心腸和憐憫向我們止住了。
16Tu enim pater noster: et Abraham nescivit nos, et Israël ignoravit nos: tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a sæculo nomen tuum.
16亞伯拉罕 雖然不認識我們, 以色列 也不承認我們, 你卻是我們的父。 耶和華啊,你是我們的父; 從萬古以來,你名稱為「我們的救贖主」。
17Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis; indurasti cor nostrum ne timeremus te? Convertere propter servos tuos, tribus hæreditatis tuæ.
17耶和華啊,你為何使我們走差離開你的道, 使我們心裏剛硬、不敬畏你呢? 求你為你僕人, 為你產業支派的緣故,轉回來。
18Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum: hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam.
18你的聖民不過暫時得這產業; 我們的敵人已經踐踏你的聖所。
19Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos.]
19我們好像你未曾治理的人, 又像未曾得稱你名下的人。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.