Isaiæ 33
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1[Væ qui prædaris ! nonne et ipse prædaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? Cum consummaveris deprædationem, deprædaberis; cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.
1禍哉!你這毀滅人的, 自己倒不被毀滅; 行事詭詐的, 人倒不以詭詐待你。 你毀滅罷休了, 自己必被毀滅; 你行完了詭詐, 人必以詭詐待你。
2Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus; esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis.
2耶和華啊,求你施恩於我們; 我們等候你。 求你每早晨作我們的膀臂, 遭難的時候為我們的拯救。
3A voce angeli fugerunt populi, et ab exaltatione tua dispersæ sunt gentes.
3喧嚷的響聲一發,眾民奔逃; 你一興起,列國四散。
4Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus, velut cum fossæ plenæ fuerint de eo.
4你們所擄的必被斂盡, 好像螞蚱吃盡 禾稼 。 人要蹦在其上,好像蝗蟲一樣。
5Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso; implevit Sion judicio et justitia.
5耶和華被尊崇,因他居在高處; 他以公平公義充滿 錫安 。
6Et erit fides in temporibus tuis: divitiæ salutis sapientia et scientia; timor Domini ipse est thesaurus ejus.
6你一生一世必得安穩- 有豐盛的救恩, 並智慧和知識; 你以敬畏耶和華為至寶。
7Ecce videntes clamabunt foris; angeli pacis amare flebunt.
7看哪,他們的豪傑在外頭哀號; 求和的使臣痛痛哭泣。
8Dissipatæ sunt viæ, cessavit transiens per semitam: irritum factum est pactum, projecit civitates, non reputavit homines.
8大路荒涼,行人止息; 敵人 背約, 藐視城邑, 不顧人民。
9Luxit et elanguit terra; confusus est Libanus, et obsorduit: et factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan, et Carmelus.
9地上悲哀衰殘; 黎巴嫩 羞愧枯乾; 沙崙 像曠野; 巴珊 和 迦密 的樹林 凋殘。
10Nunc consurgam, dicit Dominus; nunc exaltabor, nunc sublevabor.
10耶和華說: 現在我要起來; 我要興起; 我要勃然而興。
11Concipietis ardorem, parietis stipulam; spiritus vester ut ignis vorabit vos.
11你們要懷的是糠詷, 要生的是碎稭; 你們的氣就是吞滅自己的火。
12Et erunt populi quasi de incendio cinis; spinæ congregatæ igni comburentur.
12列邦必像已燒的石灰, 像已割的荊棘在火中焚燒。
13Audite, qui longe estis, quæ fecerim; et cognoscite, vicini, fortitudinem meam.
13你們遠方的人當聽我所行的; 你們近處的人當承認我的大能。
14Conterriti sunt in Sion peccatores; possedit tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?
14錫安 中的罪人都懼怕; 不敬虔的人被戰兢抓住。 我們中間誰能與吞滅的火同住? 我們中間誰能與永火同住呢?
15Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum.
15行事公義、說話正直、 憎惡欺壓的財利、 擺手不受賄賂、 塞耳不聽流血的話, 閉眼不看邪惡事的,
16Iste in excelsis habitabit; munimenta saxorum sublimitas ejus: panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt.
16他必居高處; 他的保障是磐石的堅壘; 他的糧必不缺乏; 他的水必不斷絕。
17Regem in decore suo videbunt oculi ejus, cernent terram de longe.
17你的眼必見王的榮美, 必見遼闊之地。
18Cor tuum meditabitur timorem: ubi est litteratus? ubi legis verba ponderans? ubi doctor parvulorum?
18你的心必思想那驚嚇的事, 自問說 :記數目的在哪裏呢? 平 貢銀 的在哪裏呢? 數戍樓的在哪裏呢?
19Populum impudentem non videbis, populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguæ ejus, in quo nulla est sapientia.
19你必不見那強暴的民, 就是說話深奧,你不能明白, 言語呢喃,你不能懂得的。
20Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostræ: oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit; nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur:
20你要看 錫安 -我們守聖節的城! 你的眼必見 耶路撒冷 為安靜的居所, 為不挪移的帳幕, 橛子永不拔出, 繩索一根也不折斷。
21quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster: locus fluviorum rivi latissimi et patentes: non transibit per eum navis remigum, neque trieris magna transgredietur eum.
21在那裏,耶和華必顯威嚴與我們同在, 當作江河寬闊之地; 其中必沒有盪槳搖櫓的船來往, 也沒有威武的船經過。
22Dominus enim judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos.
22因為,耶和華是審判我們的; 耶和華是給我們設律法的; 耶和華是我們的王; 他必拯救我們。
23Laxati sunt funiculi tui, et non prævalebunt; sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas. Tunc dividentur spolia prædarum multarum; claudi diripient rapinam.
23你的繩索鬆開: 不能栽穩桅杆, 也不能揚起篷來。 那時許多擄來的物被分了; 瘸腿的把掠物奪去了。
24Nec dicet vicinus: Elangui; populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.]
24城內居民必不說:我病了; 其中居住的百姓,罪孽都赦免了。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.