Isaiæ
Chapter 51
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Isaiæ 51

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1[Audite me, qui sequimini quod justum est, et quæritis Dominum; attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua præcisi estis.
1你們這追求公義、 尋求耶和華的,當聽我言! 你們要追想被鑿而出的磐石, 被挖而出的巖穴。
2Attendite ad Abraham, patrem vestrum, et ad Saram, quæ peperit vos: quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum.
2要追想你們的祖宗 亞伯拉罕 和生養你們的 撒拉 ; 因為 亞伯拉罕 獨自一人的時候, 我選召他,賜福與他, 使他 人數 增多。
3Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus: et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis.
3耶和華已經安慰 錫安 和 錫安 一切的荒場, 使曠野像 伊甸 , 使沙漠像耶和華的園囿; 在其中必有歡喜、快樂、感謝, 和歌唱的聲音。
4Attendite ad me, popule meus, et tribus mea, me audite: quia lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet.
4我的百姓啊,要向我留心; 我的國民哪,要向我側耳; 因為訓誨必從我而出; 我必堅定我的公理為萬民之光。
5Prope est justus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos judicabunt; me insulæ exspectabunt, et brachium meum sustinebunt.
5我的公義臨近; 我的救恩發出。 我的膀臂要審判萬民; 海島都要等候我,倚賴我的膀臂。
6Levate in cælum oculos vestros, et videte sub terra deorsum: quia cæli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut hæc interibunt: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet.
6你們要向天舉目, 觀看下地; 因為天必像煙雲消散, 地必如衣服漸漸舊了; 其上的居民也要如此死亡。 惟有我的救恩永遠長存; 我的公義也不廢掉。
7Audite me, qui scitis justum, populus meus, lex mea in corde eorum: nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis:
7知道公義、將我訓誨存在心中的民, 要聽我言! 不要怕人的辱罵, 也不要因人的毀謗驚惶。
8sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis, et sicut lanam, sic devorabit eos tinea: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generationes generationum.
8因為蛀蟲必咬他們,好像咬衣服; 蟲子必咬他們,如同咬羊絨。 惟有我的公義永遠長存, 我的救恩直到萬代。
9Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini ! consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sæculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem?
9耶和華的膀臂啊,興起!興起! 以能力為衣穿上, 像古時的年日、上古的世代興起一樣。 從前砍碎 拉哈伯 、 刺透大魚的,不是你嗎?
10numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis; qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati?
10使海與深淵的水乾涸、 使海的深處變為贖民經過之路的, 不是你嗎?
11Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum: gaudium et lætitiam tenebunt; fugiet dolor et gemitus.
11耶和華救贖的民必歸回, 歌唱來到 錫安 ; 永樂必歸到他們的頭上。 他們必得着歡喜快樂; 憂愁歎息盡都逃避。
12Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fœnum ita arescet?
12惟有我,是安慰你們的。 你是誰,竟怕那必死的人? 怕那要變如草的世人?
13Et oblitus es Domini, factoris tui, qui tetendit cælos et fundavit terram; et formidasti jugiter tota die a facie furoris ejus qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum. Ubi nunc est furor tribulantis?
13卻忘記鋪張諸天、立定地基、 創造你的耶和華? 又因欺壓者圖謀毀滅要發的暴怒, 整天害怕, 其實那欺壓者的暴怒在哪裏呢?
14Cito veniet gradiens ad aperiendum; et non interficiet usque ad internecionem, nec deficiet panis ejus.
14被擄去的快得釋放, 必不死而下坑; 他的食物也不致缺乏。
15Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus: Dominus exercituum nomen meum.
15我是耶和華-你的上帝- 攪動大海,使海中的波浪匉訇- 萬軍之耶和華是我的名。
16Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meæ protexi te, ut plantes cælos, et fundes terram, et dicas ad Sion: Populus meus es tu.]
16我將我的話傳給你, 用我的手影遮蔽你, 為要栽定諸天,立定地基, 又對 錫安 說:你是我的百姓。
17[Elevare, elevare, consurge, Jerusalem, quæ bibisti de manu Domini calicem iræ ejus; usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad fæces.
17耶路撒冷 啊,興起! 興起!站起來! 你從耶和華手中喝了他忿怒之杯, 喝了那使人東倒西歪的爵,以致喝盡。
18Non est qui sustentet eam, ex omnibus filiis quos genuit; et non est qui apprehendat manum ejus, ex omnibus filiis quos enutrivit.
18她所生育的諸子中,沒有一個引導她的; 她所養大的諸子中,沒有一個攙扶她的。
19Duo sunt quæ occurrerunt tibi; quis contristabitur super te? Vastitas, et contritio, et fames, et gladius; quis consolabitur te?
19荒涼、毀滅、饑荒、刀兵, 這幾樣臨到你, 誰為你舉哀? 我如何能安慰你呢?
20Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus, pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui.
20你的眾子發昏, 在各市口上躺臥, 好像黃羊在網羅之中, 都滿了耶和華的忿怒 -你上帝的斥責。
21Idcirco audi hoc, paupercula, et ebria non a vino.
21因此,你這困苦卻非因酒而醉的, 要聽我言。
22Hæc dicit dominator tuus Dominus, et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo: Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meæ: non adjicies ut bibas illum ultra.
22你的主耶和華- 就是為他百姓辨屈的上帝如此說: 看哪,我已將那使人東倒西歪的杯, 就是我忿怒的爵, 從你手中接過來; 你必不致再喝。
23Et ponam illum in manu eorum qui te humiliaverunt, et dixerunt animæ tuæ: Incurvare, ut transeamus; et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus.]
23我必將這杯遞在苦待你的人手中; 他們曾對你說:你屈身, 由我們踐踏過去吧! 你便以背為地, 好像街市,任人經過。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.