Isaiæ 24
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1[Ecce Dominus dissipabit terram: et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus.
1看哪,耶和華使地空虛,變為荒涼; 又翻轉大地,將居民分散。
2Et erit sicut populus, sic sacerdos; et sicut servus, sic dominus ejus; sicut ancilla, sic domina ejus; sicut emens, sic ille qui vendit; sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit; sicut qui repetit, sic qui debet.
2那時百姓怎樣,祭司也怎樣; 僕人怎樣,主人也怎樣; 婢女怎樣,主母也怎樣; 買物的怎樣,賣物的也怎樣; 放債的怎樣,借債的也怎樣; 取利的怎樣,出利的也怎樣。
3Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur; Dominus enim locutus est verbum hoc.
3地必全然空虛,盡都荒涼; 因為這話是耶和華說的。
4Luxit, et defluxit terra, et infirmata est; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ.
4地上悲哀衰殘, 世界敗落衰殘; 地上居高位的人也敗落了。
5Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum.
5地被其上的居民污穢; 因為他們犯了律法, 廢了律例,背了永約。
6Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci.
6所以,地被咒詛吞滅; 住在其上的顯為有罪。 地上的居民被火焚燒, 剩下的人稀少。
7Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde;
7新酒悲哀,葡萄樹衰殘; 心中歡樂的俱都歎息。
8cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ.
8擊鼓之樂止息; 宴樂人的聲音完畢, 彈琴之樂也止息了。
9Cum cantico non bibent vinum; amara erit potio bibentibus illam.
9人必不得飲酒唱歌; 喝濃酒的,必以為苦。
10Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introëunte.
10荒涼的城拆毀了; 各家關門閉戶,使人都不得進去。
11Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia lætitia, translatum est gaudium terræ.
11在街上因酒有悲歎的聲音; 一切喜樂變為昏暗; 地上的歡樂歸於無有。
12Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas.
12城中只有荒涼; 城門拆毀淨盡。
13Quia hæc erunt in medio terræ in medio populorum, quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia.]
13在地上的萬民中, 必像打過的橄欖樹, 又像已摘的葡萄所剩無幾。
14[Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.
14這些人要高聲歡呼; 他們為耶和華的威嚴,從海那裏揚起聲來。
15Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum; in insulis maris nomen Domini Dei Israël.
15因此,你們要在東方榮耀耶和華, 在眾海島榮耀耶和華- 以色列 上帝的名。
16A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi ! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.
16我們聽見從地極有人歌唱, 說 : 榮耀歸於義人。 我卻說:我消滅了! 我消滅了,我有禍了! 詭詐的行詭詐; 詭詐的大行詭詐。
17Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ.
17地上的居民哪, 恐懼、陷坑、網羅都臨近你。
18Et erit: qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo; quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ.
18躲避恐懼聲音的必墜入陷坑; 從陷坑上來的必被網羅纏住; 因為 天 上的窗戶都開了, 地的根基也震動了。
19Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra;
19地全然破壞,盡都崩裂, 大大地震動了。
20agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat.
20地要東倒西歪,好像醉酒的人; 又搖來搖去,好像吊床。 罪過在其上沉重, 必然塌陷,不能復起。
21Et erit: in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso, et super reges terræ qui sunt super terram;
21到那日,耶和華在高處必懲罰高處的眾軍, 在地上必懲罰地上的列王。
22et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur.
22他們必被聚集,像囚犯被聚在牢獄中, 並要囚在監牢裏, 多日之後便被討罪。
23Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.]
23那時,月亮要蒙羞,日頭要慚愧; 因為萬軍之耶和華必在 錫安山 , 在 耶路撒冷 作王; 在 敬畏 他的長老面前,必有榮耀。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.