Ii Samuelis
Chapter 16
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Ii Samuelis 16

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Miphiboseth in occursum ejus, cum duobus asinis, qui onerati erant ducentis panibus, et centum alligaturis uvæ passæ, et centum massis palatharum, et utre vini.
1大衛 剛過 山 頂,見 米非波設 的僕人 洗巴 拉着備好了的兩匹驢,驢上馱着二百麵餅,一百葡萄餅,一百個夏天的果餅,一皮袋酒來迎接他。
2Et dixit rex Sibæ: Quid sibi volunt hæc? Responditque Siba: Asini, domesticis regis ut sedeant: panes et palathæ ad vescendum pueris tuis: vinum autem ut bibat siquis defecerit in deserto.
2王問 洗巴 說:「你帶這些來是甚麼意思呢?」 洗巴 說:「驢是給王的家眷騎的;麵餅和夏天的果餅是給少年人吃的;酒是給在曠野疲乏人喝的。」
3Et ait rex: Ubi est filius domini tui? Responditque Siba regi: Remansit in Jerusalem, dicens: Hodie restituet mihi domus Israël regnum patris mei.
3王問說:「你主人的兒子在哪裏呢?」 洗巴 回答王說:「他仍在 耶路撒冷 ,因他說:『 以色列 人今日必將我父的國歸還我。』」
4Et ait rex Sibæ: Tua sint omnia quæ fuerunt Miphiboseth. Dixitque Siba: Oro ut inveniam gratiam coram te, domine mi rex.
4王對 洗巴 說:「凡屬 米非波設 的都歸你了。」 洗巴 說:「我叩拜我主我王,願我在你眼前蒙恩。」
5Venit ergo rex David usque Bahurim: et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius Gera: procedebatque egrediens, et maledicebat,
5大衛 王到了 巴戶琳 ,見有一個人出來,是 掃羅 族 基拉 的兒子,名叫 示每 。他一面走一面咒罵,
6mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David: omnis autem populus, et universi bellatores, a dextro et a sinistro latere regis incedebant.
6又拿石頭砍 大衛 王和王的臣僕;眾民和勇士都在王的左右。
7Ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi: Egredere, egredere, vir sanguinum, et vir Belial.
7示每 咒罵說:「你這流人血的壞人哪,去吧去吧!
8Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul: quoniam invasisti regnum pro eo, et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui: et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es.
8你流 掃羅 全家的血,接續他作王;耶和華把這罪歸在你身上,將這國交給你兒子 押沙龍 。現在你自取其禍,因為你是流人血的人。」
9Dixit autem Abisai filius Sarviæ regi: Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi? vadam, et amputabo caput ejus.
9洗魯雅 的兒子 亞比篩 對王說:「這死狗豈可咒罵我主我王呢?求你容我過去,割下他的頭來。」
10Et ait rex: Quid mihi et vobis est, filii Sarviæ? dimittite eum, ut maledicat: Dominus enim præcepit ei ut malediceret David: et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit?
10王說:「 洗魯雅 的兒子,我與你們有何關涉呢?他咒罵是因耶和華吩咐他說:『你要咒罵 大衛 。』如此,誰敢說你為甚麼這樣行呢?」
11Et ait rex Abisai, et universis servis suis: Ecce filius meus qui egressus est de utero meo, quærit animam meam: quanto magis nunc filius Jemini? Dimittite eum ut maledicat juxta præceptum Domini:
11大衛 又對 亞比篩 和眾臣僕說:「我親生的兒子尚且尋索我的性命,何況這 便雅憫 人呢?由他咒罵吧!因為這是耶和華吩咐他的。
12si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna.
12或者耶和華見我遭難,為我今日被這人咒罵,就施恩與我。」
13Ambulabat itaque David et socii ejus per viam cum eo. Semei autem per jugum montis ex latere contra illum gradiebatur, maledicens, et mittens lapides adversum eum, terramque spargens.
13於是 大衛 和跟隨他的人往前行走。 示每 在 大衛 對面山坡,一面行走一面咒罵,又拿石頭砍他,拿土揚他。
14Venit itaque rex, et universus populus cum eo lassus, et refocillati sunt ibi.
14王和跟隨他的眾人疲疲乏乏地到了一個地方,就在那裏歇息歇息。
15Absalom autem et omnis populus ejus ingressi sunt Jerusalem, sed et Achitophel cum eo.
15押沙龍 和 以色列 眾人來到 耶路撒冷 ; 亞希多弗 也與他同來。
16Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum: Salve rex, salve rex.
16大衛 的朋友 亞基 人 戶篩 去見 押沙龍 ,對他說:「願王萬歲!願王萬歲!」
17Ad quem Absalom: Hæc est, inquit, gratia tua ad amicum tuum? quare non ivisti cum amico tuo?
17押沙龍 問 戶篩 說:「這是你恩待朋友嗎?為甚麼不與你的朋友同去呢?」
18Responditque Chusai ad Absalom: Nequaquam: quia illius ero, quem elegit Dominus, et omnis hic populus, et universus Israël: et cum eo manebo.
18戶篩 對 押沙龍 說:「不然,耶和華和這民,並 以色列 眾人所揀選的,我必歸順他,與他同住。
19Sed ut et hoc inferam, cui ego serviturus sum? nonne filio regis? Sicut parui patri tuo, ita parebo et tibi.
19再者,我當服事誰呢?豈不是前王的兒子嗎?我怎樣服事你父親,也必照樣服事你。」
20Dixit autem Absalom ad Achitophel: Inite consilium quid agere debeamus.
20押沙龍 對 亞希多弗 說:「你們出個主意,我們怎樣行才好?」
21Et ait Achitophel ad Absalom: Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum: ut cum audierit omnis Israël quod fœdaveris patrem tuum, roborentur tecum manus eorum.
21亞希多弗 對 押沙龍 說:「你父所留下看守宮殿的妃嬪,你可以與她們親近。 以色列 眾人聽見你父親憎惡你,凡歸順你人的手就更堅強。」
22Tetenderunt ergo Absalom tabernaculum in solario, ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israël.
22於是人為 押沙龍 在宮殿的平頂上支搭帳棚; 押沙龍 在 以色列 眾人眼前,與他父的妃嬪親近。
23Consilium autem Achitophel quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum: sic erat omne consilium Achitophel, et cum esset cum David, et cum esset cum Absalom.
23那時 亞希多弗 所出的主意好像人問上帝的話一樣;他昔日給 大衛 ,今日給 押沙龍 所出的主意,都是這樣。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.