Ii Samuelis 7
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis,
1王住在自己宮中,耶和華使他安靖,不被四圍的仇敵擾亂。
2dixit ad Nathan prophetam: Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium?
2那時,王對先知 拿單 說:「看哪,我住在香柏木的宮中,上帝的 約 櫃反在幔子裏。」
3Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade, fac: quia Dominus tecum est.
3拿單 對王說:「你可以照你的心意而行,因為耶和華與你同在。」
4Factum est autem in illa nocte: et ecce sermo Domini ad Nathan, dicens:
4當夜,耶和華的話臨到 拿單 說:
5Vade, et loquere ad servum meum David: Hæc dicit Dominus: Numquid tu ædificabis mihi domum ad habitandum?
5「你去告訴我僕人 大衛 ,說耶和華如此說:『你豈可建造殿宇給我居住呢?
6Neque enim habitavi in domo ex die illa, qua eduxi filios Israël de terra Ægypti, usque in diem hanc: sed ambulabam in tabernaculo, et in tentorio.
6自從我領 以色列 人出 埃及 直到今日,我未曾住過殿宇,常在會幕和帳幕中行走。
7Per cuncta loca quæ transivi cum omnibus filiis Israël, numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israël, cui præcepi ut pasceret populum meum Israël, dicens: Quare non ædificastis mihi domum cedrinam?
7凡我同 以色列 人所走的地方,我何曾向 以色列 一支派 的士師 ,就是我吩咐牧養我民 以色列 的說:你們為何不給我建造香柏木的殿宇呢?』
8Et nunc hæc dices servo meo David: Hæc dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israël:
8「現在,你要告訴我僕人 大衛 ,說萬軍之耶和華如此說:『我從羊圈中將你召來,叫你不再跟從羊群,立你作我民 以色列 的君。
9et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua: fecique tibi nomen grande, juxta nomen magnorum qui sunt in terra.
9你無論往哪裏去,我常與你同在,剪除你的一切仇敵。我必使你得大名,好像世上大大有名的人一樣。
10Et ponam locum populo meo Israël, et plantabo eum, et habitabit sub eo, et non turbabitur amplius: nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius,
10我必為我民 以色列 選定一個地方,栽培他們,使他們住自己的地方,不再遷移;凶惡之子也不像從前擾害他們,
11ex die qua constitui judices super populum meum Israël: et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis: prædicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus.
11並不像我命士師治理我民 以色列 的時候一樣。我必使你安靖,不被一切仇敵擾亂,並且我-耶和華應許你,必為你建立家室。
12Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus.
12你壽數滿足、與你列祖同睡的時候,我必使你的後裔接續你的位;我也必堅定他的國。
13Ipse ædificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum.
13他必為我的名建造殿宇;我必堅定他的國位,直到永遠。
14Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum.
14我要作他的父,他要作我的子;他若犯了罪,我必用人的杖責打他,用人的鞭責罰他。
15Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea.
15但我的慈愛仍不離開他,像離開在你面前所廢棄的 掃羅 一樣。
16Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in æternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus jugiter.
16你的家和你的國必在我面前永遠堅立。你的國位也必堅定,直到永遠。』」
17Secundum omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.
17拿單 就按這一切話,照這默示,告訴 大衛 。
18Ingressus est autem rex David, et sedit coram Domino, et dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, quia adduxisti me hucusque?
18於是 大衛 王進去,坐在耶和華面前,說:「主耶和華啊,我是誰?我的家算甚麼?你竟使我到這地步呢?
19Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, Domine Deus, nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum: ista est enim lex Adam, Domine Deus.
19主耶和華啊,這在你眼中還看為小,又應許你僕人的家至於久遠。主耶和華啊,這豈是人所常遇的事嗎?
20Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te? tu enim scis servum tuum, Domine Deus.
20主耶和華啊,我還有何言可以對你說呢?因為你知道你的僕人。
21Propter verbum tuum, et secundum cor tuum, fecisti omnia magnalia hæc, ita ut notum faceres servo tuo.
21你行這大事使僕人知道,是因你所應許的話,也是照你的心意。
22Idcirco magnificatus es, Domine Deus, quia non est similis tui, neque est deus extra te, in omnibus quæ audivimus auribus nostris.
22主耶和華啊,你本為大,照我們耳中聽見,沒有可比你的;除你以外再無上帝。
23Quæ est autem ut populus tuus Israël gens in terra, propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Ægypto, gentem, et deum ejus.
23世上有何民能比你的民 以色列 呢?你從 埃及 救贖他們作自己的子民,又在你贖出來的民面前行大而可畏的事, 驅逐 列邦人和他們的神,顯出你的大名。
24Firmasti enim tibi populum tuum Israël in populum sempiternum: et tu, Domine Deus, factus es eis in Deum.
24你曾堅立你的民 以色列 作你的子民,直到永遠;你-耶和華也作了他們的上帝。
25Nunc ergo Domine Deus, verbum quod locutus es super servum tuum, et super domum ejus, suscita in sempiternum: et fac sicut locutus es,
25「耶和華上帝啊,你所應許僕人和僕人家的話,求你堅定,直到永遠;照你所說的而行。
26ut magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, atque dicatur: Dominus exercituum, Deus super Israël. Et domus servi tui David erit stabilita coram Domino,
26願人永遠尊你的名為大,說:『萬軍之耶和華是治理 以色列 的上帝。』這樣,你僕人 大衛 的家必在你面前堅立。
27quia tu, Domine exercituum Deus Israël, revelasti aurem servi tui, dicens: Domum ædificabo tibi: propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac.
27萬軍之耶和華- 以色列 的上帝啊,因你啟示你的僕人說:『我必為你建立家室』,所以僕人大膽向你如此祈禱。
28Nunc ergo Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera: locutus es enim ad servum tuum bona hæc.
28「主耶和華啊,惟有你是上帝。你的話是真實的;你也應許將這福氣賜給僕人。
29Incipe ergo, et benedic domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te: quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum.
29現在求你賜福與僕人的家,可以永存在你面前。主耶和華啊,這是你所應許的。願你永遠賜福與僕人的家!」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.