Ii Samuelis 19
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Nuntiatum est autem Joab quod rex fleret et lugeret filium suum,
1有人告訴 約押 說:「王為 押沙龍 哭泣悲哀。」
2et versa est victoria in luctum in die illa omni populo: audivit enim populus in die illa dici: Dolet rex super filio suo.
2眾民聽說王為他兒子憂愁,他們得勝的歡樂卻變成悲哀。
3Et declinavit populus in die illa ingredi civitatem, quomodo declinare solet populus versus et fugiens de prælio.
3那日眾民暗暗地進城,就如敗陣逃跑、慚愧的民一般。
4Porro rex operuit caput suum, et clamabat voce magna: Fili mi Absalom, Absalom fili mi, fili mi.
4王蒙着臉,大聲哭號說:「我兒 押沙龍 啊! 押沙龍 ,我兒,我兒啊!」
5Ingressus ergo Joab ad regem in domum, dixit: Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam, et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum, et animam uxorum tuarum, et animam concubinarum tuarum.
5約押 進去見王,說:「你今日使你一切僕人臉面慚愧了!他們今日救了你的性命和你兒女妻妾的性命,
6Diligis odientes te, et odio habes diligentes te: et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis: et vere cognovi modo, quia si Absalom viveret, et omnes nos occubuissemus, tunc placeret tibi.
6你卻愛那恨你的人,恨那愛你的人。你今日明明地不以將帥、僕人為念。我今日看明,若 押沙龍 活着,我們都死亡,你就喜悅了。
7Nunc igitur surge, et procede, et alloquens satisfac servis tuis: juro enim tibi per Dominum quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac: et pejus erit hoc tibi quam omnia mala quæ venerunt super te ab adolescentia tua usque in præsens.
7現在你當出去,安慰你僕人的心。我指着耶和華起誓:你若不出去,今夜必無一人與你同在一處;這禍患就比你從幼年到如今所遭的更甚!」
8Surrexit ergo rex et sedit in porta: et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta. Venitque universa multitudo coram rege: Israël autem fugit in tabernacula sua.
8於是王起來,坐在城門口。眾民聽說王坐在城門口,就都到王面前。 以色列 人已經逃跑,各回各家去了。
9Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israël, dicens: Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum; ipse salvavit nos de manu Philisthinorum: et nunc fugit de terra propter Absalom.
9以色列 眾支派的人紛紛議論說:「王曾救我們脫離仇敵的手,又救我們脫離 非利士 人的手,現在他躲避 押沙龍 逃走了。
10Absalom autem, quem unximus super nos, mortuus est in bello: usquequo siletis, et non reducitis regem?
10我們膏 押沙龍 治理我們,他已經陣亡。現在為甚麼不出一言請王回來呢?」
11Rex vero David misit ad Sadoc et Abiathar sacerdotes, dicens: Loquimini ad majores natu Juda, dicentes: Cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam? (Sermo autem omnis Israël pervenerat ad regem in domo ejus.)
11大衛 王差人去見祭司 撒督 和 亞比亞他 ,說:「你們當向 猶大 長老說:『 以色列 眾人已經有話請王回宮,你們為甚麼落在他們後頭呢?
12Fratres mei vos, os meum, et caro mea vos, quare novissimi reducitis regem?
12你們是我的弟兄,是我的骨肉,為甚麼在人後頭請王回來呢?』
13Et Amasæ dicite: Nonne os meum, et caro mea es? hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, si non magister militiæ fueris coram me omni tempore pro Joab.
13也要對 亞瑪撒 說:『你不是我的骨肉嗎?我若不立你替 約押 常作元帥,願上帝重重地降罰與我!』」
14Et inclinavit cor omnium virorum Juda quasi viri unius: miseruntque ad regem, dicentes: Revertere tu, et omnes servi tui.
14如此就挽回 猶大 眾人的心,如同一人的心。他們便打發人去見王,說:「請王和王的一切臣僕回來。」
15Et reversus est rex, et venit usque ad Jordanem: et omnis Juda venit usque in Galgalam ut occurreret regi, et traduceret eum Jordanem.
15王就回來,到了 約旦河 。 猶大 人來到 吉甲 ,要去迎接王,請他過 約旦河 。
16Festinavit autem Semei filius Gera filii Jemini de Bahurim, et descendit cum viris Juda in occursum regis David,
16巴戶琳 的 便雅憫 人、 基拉 的兒子 示每 急忙與 猶大 人一同下去迎接 大衛 王。
17cum mille viris de Benjamin, et Siba puer de domo Saul: et quindecim filii ejus, ac viginti servi erant cum eo: et irrumpentes Jordanem, ante regem
17跟從 示每 的有一千 便雅憫 人,還有 掃羅 家的僕人 洗巴 和他十五個兒子,二十個僕人;他們都詵過 約旦河 迎接王。
18transierunt vada, ut traducerent domum regis, et facerent juxta jussionem ejus: Semei autem filius Gera prostratus coram rege, cum jam transisset Jordanem,
18有擺渡船過去,渡王的家眷,任王使用。 王要過 約旦河 的時候, 基拉 的兒子 示每 就俯伏在王面前,
19dixit ad eum: Ne reputes mihi, domine mi, iniquitatem, neque memineris injuriarum servi tui in die qua egressus es, domine mi rex, de Jerusalem, neque ponas, rex, in corde tuo.
19對王說:「我主我王出 耶路撒冷 的時候,僕人行悖逆的事,現在求我主不要因此加罪與僕人,不要記念,也不要放在心上。
20Agnosco enim servus tuus peccatum meum: et idcirco hodie primus veni de omni domo Joseph, descendique in occursum domini mei regis.
20僕人明知自己有罪,所以 約瑟 全家之中,今日我首先下來迎接我主我王。」
21Respondens vero Abisai filius Sarviæ, dixit: Numquid pro his verbis non occidetur Semei, quia maledixit christo Domini?
21洗魯雅 的兒子 亞比篩 說:「 示每 既咒罵耶和華的受膏者,不應當治死他嗎?」
22Et ait David: Quid mihi et vobis, filii Sarviæ? cur efficimini mihi hodie in satan? ergone hodie interficietur vir in Israël? an ignoro hodie me factum regem super Israël?
22大衛 說:「 洗魯雅 的兒子,我與你們有何關涉,使你們今日與我反對呢?今日在 以色列 中豈可治死人呢?我豈不知今日我作 以色列 的王嗎?」
23Et ait rex Semei: Non morieris. Juravitque ei.
23於是王對 示每 說:「你必不死。」王就向他起誓。
24Miphiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis, illotis pedibus et intonsa barba: vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex, usque ad diem reversionis ejus in pace.
24掃羅 的孫子 米非波設 也下去迎接王。他自從王去的日子,直到王平平安安地回來,沒有修腳,沒有剃鬍鬚,也沒有洗衣服。
25Cumque Jerusalem occurrisset regi, dixit ei rex: Quare non venisti mecum, Miphiboseth?
25他來到 耶路撒冷 迎接王的時候,王問他說:「 米非波設 ,你為甚麼沒有與我同去呢?」
26Et respondens ait: Domine mi rex, servus meus contempsit me: dixique ei ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum, et ascendens abirem cum rege: claudus enim sum servus tuus.
26他回答說:「我主我王,僕人是瘸腿的。那日我想要備驢騎上,與王同去,無奈我的僕人欺哄了我,
27Insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem: tu autem, domine mi rex, sicut angelus Dei es: fac quod placitum est tibi.
27又在我主我王面前讒毀我。然而我主我王如同上帝的使者一般,你看怎樣好,就怎樣行吧!
28Neque enim fuit domus patris mei, nisi morti obnoxia domino meo regi: tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensæ tuæ: quid ergo habeo justæ querelæ? aut quid possum ultra vociferari ad regem?
28因為我祖全家的人,在我主我王面前都算為死人,王卻使僕人在王的席上同人吃飯,我現在向王還能辨理訴冤嗎?」
29Ait ergo ei rex: Quid ultra loqueris? fixum est quod locutus sum: tu et Siba dividite possessiones.
29王對他說:「你何必再提你的事呢?我說,你與 洗巴 均分地土。」
30Responditque Miphiboseth regi: Etiam cuncta accipiat, postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam.
30米非波設 對王說:「我主我王既平平安安地回宮,就任憑 洗巴 都取了也可以。」
31Berzellai quoque Galaadites, descendens de Rogelim, traduxit regem Jordanem, paratus etiam ultra fluvium prosequi eum.
31基列 人 巴西萊 從 羅基琳 下來,要送王過 約旦河 ,就與王一同過了 約旦河 。
32Erat autem Berzellai Galaadites senex valde, id est, octogenarius, et ipse præbuit alimenta regi cum moraretur in castris: fuit quippe vir dives nimis.
32巴西萊 年紀老邁,已經八十歲了。王住在 瑪哈念 的時候,他就拿食物來供給王;他原是大富戶。
33Dixit itaque rex ad Berzellai: Veni mecum, ut requiescas securus mecum in Jerusalem.
33王對 巴西萊 說:「你與我同去,我要在 耶路撒冷 那裏養你的老。」
34Et ait Berzellai ad regem: Quot sunt dies annorum vitæ meæ, ut ascendam cum rege in Jerusalem?
34巴西萊 對王說:「我在世的年日還能有多少,使我與王同上 耶路撒冷 呢?
35Octogenarius sum hodie: numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum? aut delectare potest servum tuum cibus et potus? vel audire possum ultra vocem cantorum atque cantatricum? quare servus tuus sit oneri domino meo regi?
35僕人現在八十歲了,還能嘗出飲食的滋味、辨別美惡嗎?還能聽男女歌唱的聲音嗎?僕人何必累贅我主我王呢?
36Paululum procedam famulus tuus ab Jordane tecum: non indigeo hac vicissitudine,
36僕人只要送王過 約旦河 ,王何必賜我這樣的恩典呢?
37sed obsecro ut revertar servus tuus, et moriar in civitate mea, et sepeliar juxta sepulchrum patris mei et matris meæ. Est autem servus tuus Chamaam: ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei quidquid tibi bonum videtur.
37求你准我回去,好死在我本城, 葬在 我父母的墓旁。這裏有王的僕人 金罕 ,讓他同我主我王過去,可以隨意待他。」
38Dixit itaque ei rex: Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei quidquid tibi placuerit: et omne quod petieris a me, impetrabis.
38王說:「 金罕 可以與我同去,我必照你的心願待他。你向我求甚麼,我都必為你成就。」
39Cumque transisset universus populus et rex Jordanem, osculatus est rex Berzellai, et benedixit ei: et ille reversus est in locum suum.
39於是眾民過 約旦河 ,王也過去。王與 巴西萊 親嘴,為他祝福, 巴西萊 就回本地去了。
40Transivit ergo rex in Galgalam, et Chamaam cum eo. Omnis autem populus Juda traduxerat regem, et media tantum pars adfuerat de populo Israël.
40王過去,到了 吉甲 , 金罕 也跟他過去。 猶大 眾民和 以色列 民的一半也都送王過去。
41Itaque omnes viri Israël concurrentes ad regem dixerunt ei: Quare te furati sunt fratres nostri viri Juda, et traduxerunt regem et domum ejus Jordanem, omnesque viros David cum eo?
41以色列 眾人來見王,對他說:「我們弟兄 猶大 人為甚麼暗暗送王和王的家眷,並跟隨王的人過 約旦河 ?」
42Et respondit omnis vir Juda ad viros Israël: Quia mihi propior est rex: cur irasceris super hac re? numquid comedimus aliquid ex rege, aut munera nobis data sunt?
42猶大 眾人回答 以色列 人說:「因為王與我們是親屬,你們為何因這事發怒呢?我們吃了王的甚麼呢?王賞賜了我們甚麼呢?」
43Et respondit vir Israël ad viros Juda, et ait: Decem partibus major ego sum apud regem, magisque ad me pertinet David quam ad te: cur fecisti mihi injuriam, et non mihi nuntiatum est priori, ut reducerem regem meum? Durius autem responderunt viri Juda viris Israël.
43以色列 人回答 猶大 人說:「按支派,我們與王有十分的情分;在 大衛 身上,我們也比你們更有情分。你們為何藐視我們,請王回來不先與我們商量呢?」 但 猶大 人的話比 以色列 人的話更硬。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.