I Paralipomenon 23
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Igitur David, senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israël.
1大卫 年纪老迈,日子满足,就立他儿子 所罗门 作 以色列 的王。
2Et congregavit omnes principes Israël, et sacerdotes atque Levitas.
2大卫 招聚 以色列 的众首领和祭司 利未 人。
3Numeratique sunt Levitæ a triginta annis et supra: et inventa sunt triginta octo millia virorum.
3利未 人从三十岁以外的都被数点,他们男丁的数目共有三万八千;
4Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia: præpositorum autem et judicum, sex millia.
4其中有二万四千人管理耶和华殿的事,有六千人作官长和士师,
5Porro quatuor millia janitores, et totidem psaltæ, canentes Domino in organis quæ fecerat ad canendum.
5有四千人作守门的,又有四千人用 大卫 所做的乐器颂赞耶和华。
6Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.
6大卫 将 利未 人 革顺 、 哥辖 、 米拉利 的子孙分了班次。
7Filii Gerson: Leedan, et Semei.
7革顺 的子孙有 拉但 和 示每 。
8Filii Leedan: princeps Jahiel, et Zethan, et Joël, tres.
8拉但 的长子是 耶歇 ,还有 细坦 和 约珥 ,共三人。
9Filii Semei: Salomith, et Hosiel, et Aran, tres: isti principes familiarum Leedan.
9示每 的儿子是 示罗密 、 哈薛 、 哈兰 三人。这是 拉但 族的族长。
10Porro filii Semei: Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria: isti filii Semei, quatuor.
10示每 的儿子是 雅哈 、 细拿 、 耶乌施 、 比利亚 共四人。
11Erat autem Leheth prior, Ziza secundus: porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt.
11雅哈 是长子, 细撒 是次子。但 耶乌施 和 比利亚 的子孙不多,所以算为一族。
12Filii Caath: Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor.
12哥辖 的儿子是 暗兰 、 以斯哈 、 希伯伦 、 乌薛 共四人。
13Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum.
13暗兰 的儿子是 亚伦 、 摩西 。 亚伦 和他的子孙分出来,好分别至圣的物,在耶和华面前烧香、事奉他,奉他的名祝福,直到永远。
14Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
14至于神人 摩西 ,他的子孙名字记在 利未 支派的册上。
15Filii Moysi: Gersom et Eliezer.
15摩西 的儿子是 革舜 和 以利以谢 。
16Filii Gersom: Subuel primus.
16革舜 的长子是 细布业 ;
17Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus: et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.
17以利以谢 的儿子是 利哈比雅 。 以利以谢 没有别的儿子,但 利哈比雅 的子孙甚多。
18Filii Isaar: Salomith primus.
18以斯哈 的长子是 示罗密 。
19Filii Hebron: Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus.
19希伯伦 的长子是 耶利雅 ,次子是 亚玛利亚 ,三子是 雅哈悉 ,四子是 耶加面 。
20Filii Oziel: Micha primus, Jesia secundus.
20乌薛 的长子是 米迦 ,次子是 耶西雅 。
21Filii Merari: Moholi, et Musi. Filii Moholi: Eleazar et Cis.
21米拉利 的儿子是 抹利 、 母示 。 抹利 的儿子是 以利亚撒 、 基士 。
22Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias: acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
22以利亚撒 死了,没有儿子,只有女儿,他们本族 基士 的儿子娶了她们为妻。
23Filii Musi: Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres.
23母示 的儿子是 末力 、 以得 、 耶利摩 共三人。
24Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra.
24以上 利未 子孙作族长的,照着男丁的数目,从二十岁以外,都办耶和华殿的事务。
25Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo, et habitationem Jerusalem usque in æternum.
25大卫 说:「耶和华— 以色列 的 神已经使他的百姓平安,他永远住在 耶路撒冷 。
26Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum.
26利未 人不必再抬帐幕和其中所用的一切器皿了。」
27Juxta præcepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.
27照着 大卫 临终所吩咐的, 利未 人从二十岁以外的都被数点。
28Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.
28他们的职任是服事 亚伦 的子孙,在耶和华的殿和院子,并屋中办事,洁净一切圣物,就是办 神殿的事务,
29Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.
29并管理陈设饼,素祭的细面,或无酵薄饼,或用盘烤,或用油调和的物,又管理各样的升斗尺度;
30Levitæ vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino: similiterque ad vesperam,
30每日早晚,站立称谢赞美耶和华,
31tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum et cæremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino.
31又在安息日、月朔,并节期,按数照例,将燔祭常常献给耶和华;
32Et custodiant observationes tabernaculi fœderis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.
32又看守会幕和圣所,并守 耶和华 吩咐他们弟兄 亚伦 子孙的,办耶和华殿的事。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.