I Paralipomenon 21
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Consurrexit autem Satan contra Israël, et concitavit David ut numeraret Israël.
1撒但起来攻击 以色列 人,激动 大卫 数点他们。
2Dixitque David ad Joab et ad principes populi: Ite, et numerate Israël a Bersabee usque Dan: et afferte mihi numerum ut sciam.
2大卫 就吩咐 约押 和民中的首领说:「你们去数点 以色列 人,从 别是巴 直到 但 ,回来告诉我,我好知道他们的数目。」
3Responditque Joab: Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt: nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? quare hoc quærit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israëli?
3约押 说:「愿耶和华使他的百姓比现在加增百倍。我主我王啊,他们不都是你的仆人吗?我主为何吩咐行这事,为何使 以色列 人陷在罪里呢?」
4Sed sermo regis magis prævaluit: egressusque est Joab, et circuivit universum Israël: et reversus est Jerusalem,
4但王的命令胜过 约押 。 约押 就出去,走遍 以色列 地,回到 耶路撒冷 ,
5deditque David numerum eorum quos circuierat: et inventus est omnis numerus Israël, mille millia et centum millia virorum educentium gladium: de Juda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum.
5将百姓的总数奏告 大卫 : 以色列 人拿刀的有一百一十万; 犹大 人拿刀的有四十七万。
6Nam Levi et Benjamin non numeravit: eo quod Joab invitus exsequeretur regis imperium.
6惟有 利未 人和 便雅悯 人没有数在其中,因为 约押 厌恶王的这命令。
7Displicuit autem Deo quod jussum erat: et percussit Israël.
7神不喜悦这数点百姓的事,便降灾给 以色列 人。
8Dixitque David ad Deum: Peccavi nimis ut hoc facerem: obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi.
8大卫 祷告 神说:「我行这事大有罪了!现在求你除掉仆人的罪孽,因我所行的甚是愚昧。」
9Et locutus est Dominus ad Gad videntem David, dicens:
9耶和华吩咐 大卫 的先见 迦得 说:
10Vade, et loquere ad David, et dic ei: Hæc dicit Dominus: Trium tibi optionem do: unum, quod volueris, elige, et faciam tibi.
10「你去告诉 大卫 说,耶和华如此说:我有三样灾,随你选择一样,我好降与你。」
11Cumque venisset Gad ad David, dixit ei: Hæc dicit Doinus: Elige, quod volueris:
11于是, 迦得 来见 大卫 ,对他说:「耶和华如此说:『你可以随意选择:
12aut tribus annis famem; aut tribus mensibus te fugere hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere; aut tribus diebus gladium Domini, et pestilentiam versari in terra, et angelum Domini interficere in universis finibus Israël: nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me.
12或三年的饥荒;或败在你敌人面前,被敌人的刀追杀三个月;或在你国中有耶和华的刀,就是三日的瘟疫,耶和华的使者在 以色列 的四境施行毁灭。』现在你要想一想,我好回复那差我来的。」
13Et dixit David ad Gad: Ex omni parte me angustiæ premunt: sed melius mihi est ut incidam in manus Domini, quia multæ sunt miserationes ejus, quam in manus hominum.
13大卫 对 迦得 说:「我甚为难。我愿落在耶和华的手里,因为他有丰盛的怜悯;我不愿落在人的手里。」
14Misit ergo Dominus pestilentiam in Israël: et ceciderunt de Israël septuaginta millia virorum.
14于是,耶和华降瘟疫与 以色列 人, 以色列 人就死了七万。
15Misit quoque angelum in Jerusalem ut percuteret eam: cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali: et imperavit angelo qui percutiebat: Sufficit, jam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusæi.
15神差遣使者去灭 耶路撒冷 ,刚要灭的时候,耶和华看见后悔,就不降这灾了,吩咐灭城的天使说:「够了,住手吧!」那时,耶和华的使者站在 耶布斯 人 阿珥楠 的禾场那里。
16Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter cælum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem: et ceciderunt tam ipse quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram.
16大卫 举目,看见耶和华的使者站在天地间,手里有拔出来的刀,伸在 耶路撒冷 以上。 大卫 和长老都身穿麻衣,面伏于地。
17Dixitque David ad Deum: Nonne ego sum, qui jussi ut numeraretur populus? ego, qui peccavi? ego, qui malum feci? iste grex, quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me, et in domum patris mei: populus autem tuus non percutiatur.
17大卫 祷告 神说:「吩咐数点百姓的不是我吗?我犯了罪,行了恶,但这群羊做了什么呢?愿耶和华—我 神的手攻击我和我的父家,不要攻击你的民,降瘟疫与他们。」
18Angelus autem Domini præcepit Gad ut diceret Davidi ut ascenderet, exstrueretque altare Domino Deo in area Ornan Jebusæi.
18耶和华的使者吩咐 迦得 去告诉 大卫 ,叫他上去,在 耶布斯 人 阿珥楠 的禾场上为耶和华筑一座坛;
19Ascendit ergo David juxta sermonem Gad, quem locutus ei fuerat ex nomine Domini.
19大卫 就照着 迦得 奉耶和华名所说的话上去了。
20Porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum, quatuorque filii ejus cum eo, absconderunt se: nam eo tempore terebat in area triticum.
20那时 阿珥楠 正打麦子,回头看见天使,就和他四个儿子都藏起来了。
21Igitur cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area, et adoravit eum pronus in terram.
21大卫 到了 阿珥楠 那里, 阿珥楠 看见 大卫 ,就从禾场上出去,脸伏于地,向他下拜。
22Dixitque ei David: Da mihi locum areæ tuæ, ut ædificem in ea altare Domino: ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo.
22大卫 对 阿珥楠 说:「你将这禾场与相连之地卖给我,我必给你足价,我好在其上为耶和华筑一座坛,使民间的瘟疫止住。」
23Dixit autem Ornan ad David: Tolle, et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet: sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium: omnia libens præbebo.
23阿珥楠 对 大卫 说:「你可以用这禾场,愿我主我王照你所喜悦的去行。我也将牛给你作燔祭,把打粮的器具当柴烧,拿麦子作素祭。这些我都送给你。」
24Dixitque ei rex David: Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet: neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita.
24大卫 王对 阿珥楠 说:「不然!我必要用足价向你买。我不用你的物献给耶和华,也不用白得之物献为燔祭。」
25Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos.
25于是 大卫 为那块地平了六百舍客勒金子给 阿珥楠 。
26Et ædificavit ibi altare Domino, obtulitque holocausta et pacifica, et invocavit Dominum; et exaudivit eum in igne de cælo super altare holocausti.
26大卫 在那里为耶和华筑了一座坛,献燔祭和平安祭,求告耶和华。耶和华就应允他,使火从天降在燔祭坛上。
27Præcepitque Dominus angelo, et convertit gladium suum in vaginam.
27耶和华吩咐使者,他就收刀入鞘。
28Protinus ergo David, videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Jebusæi, immolavit ibi victimas.
28那时, 大卫 见耶和华在 耶布斯 人 阿珥楠 的禾场上应允了他,就在那里献祭。
29Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon.
29摩西 在旷野所造之耶和华的帐幕和燔祭坛都在 基遍 的高处;
30Et non prævaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum: nimio enim fuerat in timore perterritus, videns gladium angeli Domini.
30只是 大卫 不敢前去求问 神,因为惧怕耶和华使者的刀。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.