I Paralipomenon 22
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Dixitque David: Hæc est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israëli.
1大卫说:「这就是耶和华 神的殿,为 以色列 人献燔祭的坛。」
2Et præcepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israël, et constituit ex eis latomos ad cædendos lapides et poliendos, ut ædificaretur domus Dei.
2大卫 吩咐聚集住 以色列 地的外邦人,从其中派石匠凿石头,要建造 神的殿。
3Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras atque juncturas, præparavit David: et æris pondus innumerabile.
3大卫 预备许多铁做门上的钉子和钩子,又预备许多铜,多得无法可称;
4Ligna quoque cedrina non poterant æstimari, quæ Sidonii et Tyrii deportaverant ad David.
4又预备无数的香柏木,因为 西顿 人和 泰尔 人给 大卫 运了许多香柏木来。
5Et dixit David: Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus: domus autem, quam ædificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur: præparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes præparavit impensas.
5大卫 说:「我儿子 所罗门 还年幼娇嫩,要为耶和华建造的殿宇必须高大辉煌,使名誉荣耀传遍万国;所以我要为殿预备材料。」于是, 大卫 在未死之先预备的材料甚多。
6Vocavitque Salomonem filium suum, et præcepit ei ut ædificaret domum Domino Deo Israël.
6大卫 召了他儿子 所罗门 来,嘱咐他给耶和华— 以色列 的 神建造殿宇,
7Dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis meæ fuit ut ædificarem domum nomini Domini Dei mei:
7对 所罗门 说:「我儿啊,我心里本想为耶和华—我 神的名建造殿宇,
8sed factus est sermo Domini ad me, dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti: non poteris ædificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me:
8只是耶和华的话临到我说:『你流了多人的血,打了多次大仗,你不可为我的名建造殿宇,因为你在我眼前使多人的血流在地上。
9filius qui nascetur tibi, erit vir quietissimus: faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum: et ob hanc causam Pacificus vocabitur: et pacem et otium dabo in Israël cunctis diebus ejus.
9你要生一个儿子,他必作太平的人;我必使他安静,不被四围的仇敌扰乱。他的名要叫 所罗门 。他在位的日子,我必使 以色列 人平安康泰。
10Ipse ædificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem: firmaboque solium regni ejus super Israël in æternum.
10他必为我的名建造殿宇。他要作我的子;我要作他的父。他作 以色列 王;我必坚定他的国位,直到永远。』
11Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et ædifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te.
11我儿啊,现今愿耶和华与你同在,使你亨通,照他指着你说的话,建造耶和华—你 神的殿。
12Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israël, et custodire legem Domini Dei tui.
12但愿耶和华赐你聪明智慧,好治理 以色列 国,遵行耶和华—你 神的律法。
13Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et judicia quæ præcepit Dominus Moysi ut doceret Israël. Confortare, et viriliter age: ne timeas, neque paveas.
13你若谨守遵行耶和华借 摩西 吩咐 以色列 的律例典章,就得亨通。你当刚强壮胆,不要惧怕,也不要惊惶。
14Ecce ego in paupertate mea præparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum: æris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine; ligna et lapides præparavi ad universa impendia.
14我在困难之中为耶和华的殿预备了金子十万他连得,银子一百万他连得,铜和铁多得无法可称;我也预备了木头、石头,你还可以增添。
15Habes quoque plurimos artifices, latomos, et cæmentarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos,
15你有许多匠人,就是石匠、木匠,和一切能做各样工的巧匠,
16in auro et argento et ære et ferro, cujus non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum.
16并有无数的金银铜铁。你当起来办事,愿耶和华与你同在。」
17Præcepit quoque David cunctis principibus Israël ut adjuvarent Salomonem filium suum:
17大卫 又吩咐 以色列 的众首领帮助他儿子 所罗门 , 说 :
18Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subjecta sit terra coram Domino, et coram populo ejus.
18「耶和华—你们的 神不是与你们同在吗?不是叫你们四围都平安吗?因他已将这地的居民交在我手中,这地就在耶和华与他百姓面前制伏了。
19Præbete igitur corda vestra et animas vestras, ut quæratis Dominum Deum vestrum: et consurgite, et ædificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca fœderis Domini, et vasa Domino consecrata, in domum quæ ædificatur nomini Domini.
19现在你们应当立定心意,寻求耶和华—你们的 神;也当起来建造耶和华 神的圣所,好将耶和华的约柜和供奉 神的圣器皿都搬进为耶和华名建造的殿里。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.