I Paralipomenon 5
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël, et non est ille reputatus in primogenitum.
1以色列 的长子原是 吕便 ;因他污秽了父亲的床,他长子的名分就归了 约瑟 。只是按家谱他不算长子。
2Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt: primogenita autem reputata sunt Joseph.)
2犹大 胜过一切弟兄,君王也是从他而出;长子的名分却归 约瑟 。
3Filii ergo Ruben primogeniti Israël: Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi.
3以色列 长子 吕便 的儿子是 哈诺 、 法路 、 希斯伦 、 迦米 。
4Filii Joël: Samia filius ejus, Gog filius ejus, Semei filius ejus,
4约珥 的儿子是 示玛雅 ; 示玛雅 的儿子是 歌革 ; 歌革 的儿子是 示每 ;
5Micha filius ejus, Reia filius ejus, Baal filius ejus,
5示每 的儿子是 米迦 ; 米迦 的儿子是 利亚雅 ; 利亚雅 的儿子是 巴力 ;
6Beera filius ejus, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben.
6巴力 的儿子是 备拉 。这 备拉 作 吕便 支派的首领,被 亚述 王 提革拉·毗列色 掳去。
7Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Jehiel, et Zachariam.
7他的弟兄照着宗族,按着家谱作族长的是 耶利 、 撒迦利雅 、 比拉 。
8Porro Bala filius Azaz filii Samma filii Joël, ipse habitavit in Aroër usque ad Nebo, et Beelmeon.
8比拉 是 亚撒 的儿子; 亚撒 是 示玛 的儿子; 示玛 是 约珥 的儿子; 约珥 所住的地方是从 亚罗珥 直到 尼波 和 巴力·免 ,
9Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad.
9又向东延到 幼发拉底河 这边的旷野,因为他们在 基列 地牲畜增多。
10In diebus autem Saul præliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad.
10扫罗 年间,他们与 夏甲 人争战, 夏甲 人倒在他们手下,他们就在 基列 东边的全地,住在 夏甲 人的帐棚里。
11Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha:
11迦得 的子孙在 吕便 对面,住在 巴珊 地,延到 撒迦 。
12Joël in capite, et Saphan secundus: Janai autem et Saphat in Basan.
12他们中间有作族长的 约珥 ,有作副族长的 沙番 ,还有 雅乃 和住在 巴珊 的 沙法 。
13Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michaël, et Mosollam, et Sebe, et Jorai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem.
13他们族弟兄是 米迦勒 、 米书兰 、 示巴 、 约赖 、 雅干 、 细亚 、 希伯 ,共七人。
14Hi filii Abihail, filii Huri, filii Jara, filii Galaad, filii Michaël, filii Jesesi, filii Jeddo, filii Buz.
14这都是 亚比孩 的儿子。 亚比孩 是 户利 的儿子; 户利 是 耶罗亚 的儿子; 耶罗亚 是 基列 的儿子; 基列 是 米迦勒 的儿子; 米迦勒 是 耶示筛 的儿子; 耶示筛 是 耶哈多 的儿子; 耶哈多 是 布斯 的儿子。
15Fratres quoque, filii Abdiel filii Guni, princeps domus in familiis suis.
15还有 古尼 的孙子、 押比叠 的儿子 亚希 。这都是作族长的。
16Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos.
16他们住在 基列 与 巴珊 和 巴珊 的乡村,并 沙 的郊野,直到四围的交界。
17Omnes hi numerati sunt in diebus Joathan regis Juda, et in diebus Jeroboam regis Israël.
17这些人在 犹大 王 约坦 并在 以色列 王 耶罗波安 年间,都载入家谱。
18Filii Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prælia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam.
18吕便 人、 迦得 人,和 玛拿西 半支派的人,能拿盾牌和刀剑、拉弓射箭、出征善战的勇士共有四万四千七百六十名。
19Dimicaverunt contra Agareos: Ituræi vero, et Naphis, et Nodab
19他们与 夏甲 人、 伊突 人、 拿非施 人、 挪答 人争战。
20præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum præliarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
20他们得了 神的 帮助, 夏甲 人和跟随 夏甲 的人都交在他们手中;因为他们在阵上呼求 神,倚赖 神, 神就应允他们。
21Ceperuntque omnia quæ possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia.
21他们掳掠了 夏甲 人的牲畜,有骆驼五万,羊二十五万,驴二千;又有人十万。
22Vulnerati autem multi corruerunt: fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.
22敌人被杀仆倒的甚多,因为这争战是出乎 神。他们就住在敌人的地上,直到被掳的时候。
23Filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon: ingens quippe numerus erat.
23玛拿西 半支派的人住在那地。从 巴珊 延到 巴力·黑们 、 示尼珥 与 黑门山 。
24Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum: Epher, et Jesi, et Eliel, et Ezriel, et Jeremia, et Odoia, et Jediel, viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis.
24他们的族长是 以弗 、 以示 、 以列 、 亚斯列 、 耶利米 、 何达威雅 、 雅叠 ,都是大能的勇士,是有名的人,也是作族长的。
25Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terræ, quos abstulit Deus coram eis.
25他们得罪了他们列祖的 神,随从那地之民的神行邪淫;这民就是 神在他们面前所除灭的。
26Et suscitavit Deus Israël spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur: et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc.
26故此, 以色列 的 神激动 亚述 王 普勒 和 亚述 王 提革拉·毗列色 的心,他们就把 吕便 人、 迦得 人、 玛拿西 半支派的人掳到 哈腊 、 哈博 、 哈拉 与 歌散河 边,直到今日还在那里。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.