民数記 2
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1主はモーセとアロンに告げられた。
1Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
2「イスラエルの子らは、それぞれ自分の旗のもと、父祖の家の旗印のもとに宿営する。会見の天幕を囲み、少し離れて宿営する。
2Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israël, per gyrum tabernaculi fœderis.
3東側、日の出る方角には、ユダの宿営の旗に属する者たちが部隊ごとに宿営する。ユダの子らの指導者は、アミナダブの子ナフションである。
3Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui: eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab.
4その部隊で数えられた者は、七万四千六百人であった。
4Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti.
5その隣にはイッサカルの部族が宿営する。イッサカルの子らの指導者は、ツアルの子ネタネルである。
5Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar.
6その部隊で数えられた者は、五万四千四百人であった。
6Et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quatuor millia quadringenti.
7ゼブルンの部族。ゼブルンの子らの指導者は、ヘロンの子エリアブである。
7In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon.
8その部隊で数えられた者は、五万七千四百人であった。
8Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti.
9ユダの宿営で数えられた者の総数は、部隊ごとに十八万六千四百人であった。彼らは先頭に立って出発する。
9Universi qui in castris Judæ enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti: et per turmas suas primi egredientur.
10南側には、ルベンの宿営の旗に属する者たちが部隊ごとに宿営する。ルベンの子らの指導者は、シェデウルの子エリツルである。
10In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur.
11その部隊で数えられた者は、四万六千五百人であった。
11Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti.
12その隣にはシメオンの部族が宿営する。シメオンの子らの指導者は、ツリシャダイの子シェルミエルである。
12Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon: quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
13その部隊で数えられた者は、五万九千三百人であった。
13Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti.
14ガドの部族。ガドの子らの指導者は、レウエルの子エリアサフである。
14In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Duel.
15その部隊で数えられた者は、四万五千六百五十人であった。
15Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta.
16ルベンの宿営で数えられた者の総数は、部隊ごとに十五万一千四百五十人であった。彼らは二番目に出発する。
16Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas: in secundo loco proficiscentur.
17次に、レビ人の宿営とともに会見の天幕が、各宿営の中央を進む。宿営した順に出発し、それぞれ自分の位置を守って、旗印ごとに進む。
17Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum: quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur.
18西側には、エフライムの宿営の旗に属する者たちが部隊ごとに宿営する。エフライムの子らの指導者は、アミフデの子エリシャマである。
18Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud.
19その部隊で数えられた者は、四万五百人であった。
19Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti.
20その隣にはマナセの部族が宿営する。マナセの子らの指導者は、ペダツルの子ガマリエルである。
20Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.
21その部隊で数えられた者は、三万二千二百人であった。
21Cunctusque exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti.
22ベニヤミンの部族。ベニヤミンの子らの指導者は、ギデオニの子アビダンである。
22In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis.
23その部隊で数えられた者は、三万五千四百人であった。
23Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti.
24エフライムの宿営で数えられた者の総数は、部隊ごとに十万八千百人であった。彼らは三番目に出発する。
24Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas: tertii proficiscentur.
25北側には、ダンの宿営の旗に属する者たちが部隊ごとに宿営する。ダンの子らの指導者は、アミシャダイの子アヒエゼルである。
25Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan: quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
26その部隊で数えられた者は、六万二千七百人であった。
26Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti.
27その隣にはアシェルの部族が宿営する。アシェルの子らの指導者は、オクランの子パギエルである。
27Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser: quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran.
28その部隊で数えられた者は、四万一千五百人であった。
28Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti.
29ナフタリの部族。ナフタリの子らの指導者は、エナンの子アヒラである。
29De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
30その部隊で数えられた者は、五万三千四百人であった。
30Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti.
31ダンの宿営で数えられた者の総数は、十五万七千六百人であった。彼らはその旗に従って、最後に出発する。」
31Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti: et novissimi proficiscentur.
32これらが、父祖の家ごとに数えられたイスラエルの子らである。部隊ごとに宿営で数えられた者の総数は、六十万三千五百五十人であった。
32Hic numerus filiorum Israël, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta.
33しかし、主がモーセに命じられたとおり、レビ人はイスラエルの子らの中には数えられなかった。
33Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israël: sic enim præceperat Dominus Moysi.
34イスラエルの子らはそのとおりに行った。主がモーセに命じられたとおり、旗印ごとに宿営し、それぞれの氏族、父祖の家ごとに出発した。
34Feceruntque filii Israël juxta omnia quæ mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.