民数記
Chapter 9
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1イスラエルの子らがエジプトの地を出て第二年、第一の月に、主はシナイの荒野でモーセに告げられた。
1Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam egressi sunt de terra Ægypti, mense primo, dicens:
2「イスラエルの子らに、その定められた時に過越の祭りを守らせなさい。
2Faciant filii Israël Phase in tempore suo,
3この月の十四日の夕暮れ、定められた時に、すべての掟と定めに従ってそれを守りなさい。」
3quartadecima die mensis hujus ad vesperam, juxta omnes cæremonias et justificationes ejus.
4モーセはイスラエルの子らに、過越の祭りを守るように語った。
4Præcepitque Moyses filiis Israël ut facerent Phase.
5彼らは第一の月の十四日の夕暮れに、シナイの荒野で過越の祭りを守った。主がモーセに命じられたすべてのことを、そのとおりに行った。
5Qui fecerunt tempore suo, quartadecima die mensis ad vesperam, in monte Sinai. Juxta omnia quæ mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israël.
6さて、人間の死体によって汚れ、その日に過越の祭りを守ることができない人たちがいた。彼らはその日、モーセとアロンの前に進み出た。
6Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron,
7彼らは言った。「私たちは死体によって汚れています。なぜ、定められた時にイスラエルの子らとともに主へのささげ物をささげられないのでしょうか。」
7dixerunt eis: Immundi sumus super anima hominis: quare fraudamur ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israël?
8モーセは彼らに言った。「待っていなさい。主があなたがたについて何を命じられるかを聞いてみよう。」
8Quibus respondit Moyses: State ut consulam quid præcipiat Dominus de vobis.
9主はモーセに告げられた。
9Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
10「イスラエルの子らにこう告げなさい。『あなたがた、またはあなたがたの子孫のうち、だれかが死体によって汚れている場合、あるいは遠い旅に出ている場合でも、その人は主の過越を守る。
10Loquere filiis Israël: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino
11彼らは第二の月の十四日の夕暮れにそれを守り、種なしパンと苦菜とともにそれを食べる。
11in mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam. Cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud:
12朝までそれを少しでも残しておいてはならず、その骨を一本でも折ってはならない。過越の祭りのすべての掟に従って、それを守る。
12non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confringent: omnem ritum Phase observabunt.
13しかし、清く、旅にも出ていないのに過越を守らない者は、民の中から断たれる。その人は定められた時に主へのささげ物をささげなかったので、自分の罪を負う。
13Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo: peccatum suum ipse portabit.
14寄留者があなたがたの間に住み、主の過越を守ろうとするなら、過越の掟と定めに従って行う。寄留者にも、その地に生まれた者にも、同じ一つの掟がある。』」
14Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino juxta cæremonias et justificationes ejus. Præceptum idem erit apud vos tam advenæ quam indigenæ.
15幕屋が建てられた日、雲が幕屋、すなわち証しの天幕を覆った。夕暮れから朝まで、幕屋の上には火のようなものが現れた。
15Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane.
16常にそのようであった。昼は雲が幕屋を覆い、夜は火のようなものが現れた。
16Sic fiebat jugiter: per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis.
17雲が幕屋の上から上がると、イスラエルの子らは旅立ち、雲がとどまる場所に宿営した。
17Cumque ablata fuisset nubes, quæ tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israël: et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur.
18イスラエルの子らは主の命令によって旅立ち、主の命令によって宿営した。雲が幕屋の上にとどまっている間、彼らは宿営し続けた。
18Ad imperium Domini proficiscebantur, et ad imperium illius figebant tabernaculum. Cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum, manebant in eodem loco:
19雲が幕屋の上に長くとどまるとき、イスラエルの子らは主の命令を守り、旅立たなかった。
19et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israël in excubiis Domini, et non proficiscebantur
20雲が数日しか幕屋の上にないこともあった。そのときも主の命令に従って彼らは宿営し、主の命令に従って旅立った。
20quot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria, et ad imperium illius deponebant.
21雲が夕暮れから朝までしかないこともあった。朝になって雲が昇ると、彼らは旅立った。昼であれ夜であれ、雲が昇ると彼らは旅立った。
21Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo tabernaculum reliquisset, proficiscebantur: et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria.
22二日であれ、一か月であれ、一年であれ、雲が幕屋の上にとどまっている間は、イスラエルの子らは宿営し続け、旅立たなかった。しかし、それが昇ると彼らは旅立った。
22Si vero biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israël in eodem loco, et non proficiscebantur: statim autem ut recessisset, movebant castra.
23主の命令によって宿営し、主の命令によって旅立った。主がモーセを通して命じられたとおり、その命令を守った。
23Per verbum Domini figebant tentoria, et per verbum illius proficiscebantur: erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Moysi.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.