民数記 35
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1主はエリコの向かい側にあるヨルダン川のほとりのモアブの平野でモーセに告げられた。
1Hæc quoque locutus est Dominus ad Moysen in campes tribus Moab supra Jordanem, contra Jericho:
2「イスラエルの子らに命じ、受け継ぐ相続地から、レビ人に住むための町々を与えさせなさい。また、町々の周囲の放牧地もレビ人に与えなさい。
2Præcipe filiis Israël ut dent Levitis de possessionibus suis
3町々は彼らの住まいとなり、放牧地は家畜と財産、すべての動物のためとなる。
3urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum: ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis:
4レビ人に与える町々の放牧地は、町の城壁から外側へ、周囲一千キュビト とする。
4quæ a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur.
5あなたがたは町を真ん中にして、町の外側の東側に二千キュビト、南側に二千キュビト、西側に二千キュビト、北側に二千キュビトを測る。これが彼らにとって町々の放牧地となる。
5Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia: ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga æquali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana.
6レビ人に与える町々のうち、六つを逃れの町とし、過失で人を死なせた者がそこへ逃れられるようにする。そのほかに四十二の町を与える。
6De ipsis autem oppidis, quæ Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem: et exceptis his, alia quadraginta duo oppida,
7あなたがたがレビ人に与えるすべての町は四十八の町となり、それらを放牧地とともに与える。
7id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis.
8イスラエルの子らの所有地から町々を与えるときは、大きな部族から多く、小さな部族から少なく取る。各部族は、受け継いだ相続地に応じて町々をレビ人に与える。」
8Ipsæque urbes, quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israël, ab his qui plus habent, plures auferentur: et qui minus, pauciores: singuli juxta mensuram hæreditatis suæ dabunt oppida Levitis.
9主はモーセに告げられた。
9Ait Dominus ad Moysen:
10「イスラエルの子らにこう告げなさい。『ヨルダン川を渡ってカナンの地に入るとき、
10Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan,
11逃れの町を定め、過失で人を死なせた者がそこへ逃れられるようにしなさい。
11decernite quæ urbes esse debeant in præsidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint:
12その町々は血の復讐者から逃れる場所となる。人を死なせた者は、会衆の前に立って裁きを受けるまでは死刑に処されない。
12in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur.
13あなたがたが与える町々は、あなたがたのための六つの逃れの町となる。
13De ipsis autem urbibus, quæ ad fugitivorum subsidia separantur,
14あなたがたはヨルダン川の向こう側に三つの町を与え、カナンの地に三つの町を与える。これらは逃れの町となる。
14tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan,
15これら六つの町は、イスラエルの子らにも、寄留者にも、彼らの間に住む者にも逃れの場所となり、過失で人を死なせた者はだれでも、そこへ逃れることができる。
15tam filiis Israël quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit.
16しかし、鉄の道具で人を打って死なせたなら、その者は殺人者である。殺人者は必ず死刑に処される。
16Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur.
17人を死なせるほどの石を手にして打ち、その人が死んだなら、その者は殺人者である。殺人者は必ず死刑に処される。
17Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur.
18人を死なせるほどの木の道具を手にして打ち、その人が死んだなら、その者は殺人者である。殺人者は必ず死刑に処される。
18Si ligno percussus interierit, percussoris sanguine vindicabitur.
19血の復讐者が殺人者を死刑に処す。出会ったときに、その者を殺す。
19Propinquus occisi, homicidam interficiet: statim ut apprehenderit eum, interficiet.
20憎しみから人を突き飛ばし、あるいは待ち伏せして物を投げつけ、その人が死んだ場合、
20Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias:
21また、敵意をもって手で打ち、その人が死んだ場合、打った者は必ず死刑に処される。その者は殺人者である。血の復讐者は出会ったときに殺人者を殺す。
21aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit: percussor homicidii reus erit: cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit.
22しかし、敵意なく、突然人を突き飛ばした場合、または待ち伏せせずに物を投げつけた場合、
22Quod si fortuitu, et absque odio
23あるいは人を死なせるほどの石を、相手に気づかず落として死なせた場合で、その人の敵ではなく、危害を加えようともしていなかったなら、
23et inimicitiis quidquam horum fecerit,
24会衆はこれらの定めに従って、人を死なせた者と血の復讐者との間を裁く。
24et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quæstio ventilata:
25会衆はその者を血の復讐者の手から救い、逃げ込んだ逃れの町へ戻す。その者は、聖なる油を注がれた大祭司が死ぬまで、そこに住む。
25liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.
26しかし、その者が逃げ込んだ逃れの町の境界を越え、
26Si interfector extra fines urbium, quæ exulibus deputatæ sunt,
27血の復讐者が町の境界の外で見つけて殺しても、血を流した罪はない。
27fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis: absque noxa erit qui eum occiderit.
28その者は大祭司が死ぬまで逃れの町にとどまるべきだったからである。大祭司が死んだ後は、自分の相続地に戻ることができる。
28Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.
29これらは、あなたがたのすべての住まいで、代々にわたる法令となる。
29Hæc sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris.
30人を殺した者を死刑に処すには、複数の証人の証言による。一人の証人だけの証言で人を死刑に処してはならない。
30Homicida sub testibus punietur: ad unius testimonium nullus condemnabitur.
31死刑に当たる殺人者の命のために、身代金を受け取ってはならない。その者は必ず死刑に処される。
31Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur.
32逃れの町に逃げ込んだ者のために身代金を受け取り、祭司が死ぬ前にその地へ戻って住むことを許してはならない。
32Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt,
33あなたがたの住む地を汚してはならない。血は地を汚すからである。地に流された血を贖うものは、それを流した者の血以外にはない。
33ne polluatis terram habitationis vestræ, quæ insontium cruore maculatur: nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.
34あなたがたが住み、わたしも住む地を汚してはならない。主であるわたしは、イスラエルの子らの間に住む。』」
34Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.