Exodus
Chapter 40
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Exodus 40

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
1耶和华晓谕 摩西 说:
2Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,
2「正月初一日,你要立起帐幕,
3et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum:
3把法柜安放在里面,用幔子将柜遮掩。
4et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,
4把桌子搬进去,摆设上面的物。把灯台搬进去,点其上的灯。
5et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,
5把 烧 香的金坛安在法柜前,挂上帐幕的门帘。
6et ante illud altare holocausti:
6把燔祭坛安在帐幕门前。
7labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.
7把洗濯盆安在会幕和坛的中间,在盆里盛水。
8Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus.
8又在四围立院帷,把院子的门帘挂上。
9Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur:
9用膏油把帐幕和其中所有的都抹上,使帐幕和一切器具成圣,就都成圣。
10altare holocausti et omnia vasa ejus,
10又要抹燔祭坛和一切器具,使坛成圣,就都成为至圣。
11labrum cum basi sua: omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.
11要抹洗濯盆和盆座,使盆成圣。
12Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua
12要使 亚伦 和他儿子到会幕门口来,用水洗身。
13indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.
13要给 亚伦 穿上圣衣,又膏他,使他成圣,可以给我供祭司的职分;
14Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus.
14又要使他儿子来,给他们穿上内袍。
15Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.
15怎样膏他们的父亲,也要照样膏他们,使他们给我供祭司的职分。他们世世代代凡受膏的,就永远当祭司的职任。」
16Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,
16摩西 这样行,都是照耶和华所吩咐他的。
17et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.
17第二年正月初一日,帐幕就立起来。
18Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper.
18摩西 立起帐幕,安上带卯的座,立上板,穿上闩,立起柱子。
19Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem.
19在帐幕以上搭罩棚,把罩棚的顶盖盖在其上,是照耶和华所吩咐他的。
20Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,
20又把法 版 放在柜里,把杠穿在柜的两旁,把施恩座安在柜上。
21ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi.
21把柜抬进帐幕,挂上遮掩 柜 的幔子,把法柜遮掩了,是照耶和华所吩咐他的。
22Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi,
22又把桌子安在会幕内,在帐幕北边,在幔子外。
23locatis per ordinem lucernis, juxta præceptum Domini.
23在桌子上将饼陈设在耶和华面前,是照耶和华所吩咐他的。
24Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,
24又把灯台安在会幕内,在帐幕南边,与桌子相对,
25et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi.
25在耶和华面前点灯,是照耶和华所吩咐他的。
26Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,
26把金坛安在会幕内的幔子前,
27et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.
27在坛上烧了馨香料做的香,是照耶和华所吩咐他的。
28Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua.
28又挂上帐幕的门帘。
29Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes,
29在会幕的帐幕门前,安设燔祭坛,把燔祭和素祭献在其上,是照耶和华所吩咐他的。
30cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi.
30把洗濯盆安在会幕和坛的中间,盆中盛水,以便洗濯。
31Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio. Postquam omnia perfecta sunt,
31摩西 和 亚伦 并 亚伦 的儿子在这盆里洗手洗脚。
32operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.
32他们进会幕或就近坛的时候,便都洗濯,是照耶和华所吩咐他的。
33Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.
33在帐幕和坛的四围立了院帷,把院子的门帘挂上。这样, 摩西 就完了工。
34Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas:
34当时,云彩遮盖会幕,耶和华的荣光就充满了帐幕。
35si pendebat desuper, manebant in eodem loco.
35摩西 不能进会幕;因为云彩停在其上,并且耶和华的荣光充满了帐幕。
36Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas.
36每逢云彩从帐幕收上去, 以色列 人就起程前往;
no verse 37 in this text
37云彩若不收上去,他们就不起程,直等到云彩收上去。
no verse 38 in this text
38日间,耶和华的云彩是在帐幕以上;夜间,云中有火,在 以色列 全家的眼前。在他们所行的路上都是这样。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.