Exodus
Chapter 23
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Exodus 23

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.
1「不可随伙布散谣言;不可与恶人连手妄作见证。
2Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.
2不可随众行恶;不可在争讼的事上随众偏行,作见证屈枉 正直 ;
3Pauperis quoque non misereberis in judicio.
3也不可在争讼的事上偏护穷人。
4Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.
4「若遇见你仇敌的牛或驴失迷了路,总要牵回来交给他。
5Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.
5若看见恨你人的驴压卧在重驮之下,不可走开,务要和驴主一同抬开 重驮 。
6Non declinabis in judicium pauperis.
6「不可在穷人争讼的事上屈枉正直。
7Mendacium fugies. Insontem et justum non occides: quia aversor impium.
7当远离虚假的事。不可杀无辜和有义的人,因我必不以恶人为义。
8Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum.
8不可受贿赂;因为贿赂能叫明眼人变瞎了,又能颠倒义人的话。
9Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas: quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.
9「不可欺压寄居的;因为你们在 埃及 地作过寄居的,知道寄居的心。」
10Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus:
10「六年你要耕种田地,收藏土产,
11anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui: et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri: ita facies in vinea et in oliveto tuo.
11只是第七年要叫地歇息,不耕不种,使你民中的穷人有吃的;他们所剩下的,野兽可以吃。你的葡萄园和橄榄园也要照样办理。
12Sex diebus operaberis: septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.
12「六日你要做工,第七日要安息,使牛、驴可以歇息,并使你婢女的儿子和寄居的都可以舒畅。
13Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro.
13「凡我对你们说的话,你们要谨守。别神的名,你不可提,也不可从你口中传说。」
14Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.
14「一年三次,你要向我守节。
15Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto: non apparebis in conspectu meo vacuus.
15你要守除酵节,照我所吩咐你的,在亚笔月内所定的日期,吃无酵饼七天。谁也不可空手朝见我,因为你是这月出了 埃及 。
16Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro: solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.
16又 要守 收割节,所收的是你田间所种、劳碌得来初熟之物。并在年底收藏, 要守 收藏节。
17Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.
17一切的男丁要一年三次朝见主耶和华。
18Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane.
18「不可将我祭牲的血和有酵的饼一同献上;也不可将我节上 祭牲 的脂油留到早晨。
19Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.
19「地里首先初熟之物要送到耶和华—你 神的殿。 「不可用山羊羔母的奶煮山羊羔。」
20Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.
20「看哪,我差遣使者在你前面,在路上保护你,领你到我所预备的地方去。
21Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes: quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.
21他是奉我名来的;你们要在他面前谨慎,听从他的话,不可惹他,因为他必不赦免你们的过犯。
22Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.
22「你若实在听从他的话,照着我一切所说的去行,我就向你的仇敌作仇敌,向你的敌人作敌人。
23Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Jebusæum, quos ego conteram.
23「我的使者要在你前面行,领你到 亚摩利 人、 赫 人、 比利洗 人、 迦南 人、 希未 人、 耶布斯 人那里去,我必将他们剪除。
24Non adorabis deos eorum, nec coles eos: non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.
24你不可跪拜他们的神,不可事奉他,也不可效法他们的行为,却要把神像尽行拆毁,打碎他们的柱像。
25Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.
25你们要事奉耶和华—你们的 神,他必赐福与你的粮与你的水,也必从你们中间除去疾病。
26Non erit infœcunda, nec sterilis in terra tua: numerum dierum tuorum implebo.
26你境内必没有坠胎的,不生产的。我要使你满了你年日的数目。
27Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris: cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam:
27凡你所到的地方,我要使那里的众民在你面前惊骇,扰乱,又要使你一切仇敌转背 逃跑 。
28emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas.
28我要打发黄蜂飞在你前面,把 希未 人、 迦南 人、 赫 人撵出去。
29Non ejiciam eos a facie tua anno uno: ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ.
29我不在一年之内将他们从你面前撵出去,恐怕地成为荒凉,野地的兽多起来害你。
30Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.
30我要渐渐地将他们从你面前撵出去,等到你的人数加多,承受那地为业。
31Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium: tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro.
31我要定你的境界,从 红海 直到 非利士海 ,又从旷野直到大河。我要将那地的居民交在你手中,你要将他们从你面前撵出去。
32Non inibis cum eis fœdus, nec cum diis eorum.
32不可和他们并他们的神立约。
33Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum: quod tibi certe erit in scandalum.
33他们不可住在你的地上,恐怕他们使你得罪我。你若事奉他们的神,这必成为你的网罗。」

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.