Exodus 39
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi.
1比撒列 用蓝色、紫色、朱红色 线 做精致的衣服,在圣所用以供职,又为 亚伦 做圣衣,是照耶和华所吩咐 摩西 的。
2Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,
2他用金 线 和蓝色、紫色、朱红色 线 ,并捻的细麻做以弗得;
3opere polymitario: inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,
3把金子锤成薄片,剪出线来,与蓝色、紫色、朱红色 线 ,用巧匠的手工一同绣上。
4duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,
4又为以弗得做两条相连的肩带,接连在以弗得的两头。
5et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi.
5其上巧工织的带子和以弗得一样的做法,用以束上,与以弗得接连一块,是用金 线 和蓝色、紫色、朱红色 线 ,并捻的细麻做的,是照耶和华所吩咐 摩西 的。
6Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël:
6又琢出两块红玛瑙,镶在金槽上,仿佛刻图书,按着 以色列 儿子的名字雕刻;
7posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut præceperat Dominus Moysi.
7将这两块宝石安在以弗得的两条肩带上,为 以色列 人做纪念石,是照耶和华所吩咐 摩西 的。
8Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta:
8他用巧匠的手工做胸牌,和以弗得一样的做法,用金 线 与蓝色、紫色、朱红色 线 ,并捻的细麻做的。
9quadrangulum, duplex, mensuræ palmi.
9胸牌是四方的,叠为两层;这两层长一虎口,宽一虎口,
10Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.
10上面镶着宝石四行:第一行是红宝石、红璧玺、红玉;
11In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis.
11第二行是绿宝石、蓝宝石、金钢石;
12In tertio, ligurius, achates, et amethystus.
12第三行是紫玛瑙、白玛瑙、紫晶;
13In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.
13第四行是水苍玉、红玛瑙、碧玉。这都镶在金槽中。
14Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum.
14这些宝石都是按着 以色列 十二个儿子的名字,仿佛刻图书,刻十二个支派的名字。
15Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo:
15在胸牌上,用精金拧成如绳子的链子。
16et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,
16又做两个金槽和两个金环,安在胸牌的两头。
17e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.
17把那两条拧成的金链子穿过胸牌两头的环子,
18Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,
18又把链子的那两头接在两槽上,安在以弗得前面肩带上。
19stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi.
19做两个金环,安在胸牌的两头,在以弗得里面的边上,
20Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
20又做两个金环,安在以弗得前面两条肩带的下边,挨近相接之处,在以弗得巧工织的带子以上。
21et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem:
21用一条蓝细带子把胸牌的环子和以弗得的环子系住,使胸牌贴在以弗得巧工织的带子上,不可与以弗得离缝,是照耶和华所吩咐 摩西 的。
22deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta:
22他用织工做以弗得的外袍,颜色全是蓝的。
23et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum:
23袍上留一领口,口的周围织出领边来,仿佛铠甲的领口,免得破裂。
24tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi.
24在袍子底边上,用蓝色、紫色、朱红色 线 ,并捻的 细麻 做石榴,
25Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus:
25又用精金做铃铛,把铃铛钉在袍子周围底边上的石榴中间:
26et mitras cum coronulis suis ex bysso:
26一个铃铛一个石榴,一个铃铛一个石榴,在袍子周围底边上用以供职,是照耶和华所吩咐 摩西 的。
27feminalia quoque linea, byssina:
27他用织成的细麻布为 亚伦 和他的儿子做内袍,
28cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi.
28并用细麻布做冠冕和华美的裹头巾,用捻的细麻布做裤子,
29Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini:
29又用蓝色、紫色、朱红色 线 ,并捻的细麻,以绣花的手工做腰带,是照耶和华所吩咐 摩西 的。
30et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.
30他用精金做圣冠上的牌,在上面按刻图书之法,刻着「归耶和华为圣」。
31Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii: feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi.
31又用一条蓝细带子将牌系在冠冕上,是照耶和华所吩咐 摩西 的。
32Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,
32帐幕,就是会幕,一切的工就这样做完了。凡耶和华所吩咐 摩西 的, 以色列 人都照样做了。
33opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus,
33他们送到 摩西 那里。帐幕和帐幕的一切器具,就是钩子、板、闩、柱子、带卯的座,
34velum; arcam, vectes, propitiatorium,
34染红公羊皮的盖、海狗皮的顶盖,和遮掩 柜 的幔子,
35mensam cum vasis suis et propositionis panibus;
35法柜和柜的杠并施恩座,
36candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo;
36桌子和桌子的一切器具并陈设饼,
37altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,
37精 金 的灯台和摆列的灯盏,与灯台的一切器具,并点灯的油,
38et tentorium in introitu tabernaculi;
38金坛、膏油、馨香的香料、会幕的门帘,
39altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia; labrum cum basi sua; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis;
39铜坛和坛上的铜网,坛的杠并坛的一切器具,洗濯盆和盆座,
40tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis jussa sunt fieri.
40院子的帷子和柱子,并带卯的座,院子的门帘、绳子、橛子,并帐幕和会幕中一切使用的器具,
41Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,
41精工做的礼服,和祭司 亚伦 并他儿子在圣所用以供祭司职分的圣衣。
42obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus.
42这一切工作都是 以色列 人照耶和华所吩咐 摩西 做的。
43Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.
43耶和华怎样吩咐的,他们就怎样做了。 摩西 看见一切的工都做成了,就给他们祝福。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.