Exodus 7
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te Deum Pharaonis: et Aaron frater tuus erit propheta tuus.
1耶和华对 摩西 说:「我使你在法老面前代替 神,你的哥哥 亚伦 是替你说话的。
2Tu loqueris ei omnia quæ mando tibi: et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israël de terra sua.
2凡我所吩咐你的,你都要说。你的哥哥 亚伦 要对法老说,容 以色列 人出他的地。
3Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Ægypti,
3我要使法老的心刚硬,也要在 埃及 地多行神迹奇事。
4et non audiet vos: immittamque manum meam super Ægyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israël de terra Ægypti per judicia maxima.
4但法老必不听你们;我要伸手重重地刑罚 埃及 ,将我的军队 以色列 民从 埃及 地领出来。
5Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super Ægyptum, et eduxerim filios Israël de medio eorum.
5我伸手攻击 埃及 ,将 以色列 人从他们中间领出来的时候, 埃及 人就要知道我是耶和华。」
6Fecit itaque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus: ita egerunt.
6摩西 、 亚伦 这样行;耶和华怎样吩咐他们,他们就照样行了。
7Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem.
7摩西 、 亚伦 与法老说话的时候, 摩西 八十岁, 亚伦 八十三岁。
8Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron:
8耶和华晓谕 摩西 、 亚伦 说:
9Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa: dices ad Aaron: Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum.
9「法老若对你们说:『你们行件奇事吧!』你就吩咐 亚伦 说:『把杖丢在法老面前,使杖变作蛇。』」
10Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus: tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quæ versa est in colubrum.
10摩西 、 亚伦 进去见法老,就照耶和华所吩咐的行。 亚伦 把杖丢在法老和臣仆面前,杖就变作蛇。
11Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos: et fecerunt etiam ipsi per incantationes ægyptiacas et arcana quædam similiter.
11于是法老召了博士和术士来;他们是 埃及 行法术的,也用邪术照样而行。
12Projeceruntque singuli virgas suas, quæ versæ sunt in dracones: sed devoravit virga Aaron virgas eorum.
12他们各人丢下自己的杖,杖就变作蛇;但 亚伦 的杖吞了他们的杖。
13Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus.
13法老心里刚硬,不肯听从 摩西 、 亚伦 ,正如耶和华所说的。
14Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingravatum est cor Pharaonis: non vult dimittere populum.
14耶和华对 摩西 说:「法老心里固执,不肯容百姓去。
15Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas: et stabis in occursum ejus super ripam fluminis: et virgam quæ conversa est in draconem, tolles in manu tua.
15明日早晨,他出来往水边去,你要往河边迎接他,手里要拿着那变过蛇的杖,
16Dicesque ad eum: Dominus Deus Hebræorum misit me ad te, dicens: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto: et usque ad præsens audire noluisti.
16对他说:『耶和华— 希伯来 人的 神打发我来见你,说:容我的百姓去,好在旷野事奉我。到如今你还是不听。
17Hæc igitur dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus: ecce percutiam virga, quæ in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem.
17耶和华这样说:我要用我手里的杖击打河中的水,水就变作血;因此,你必知道我是耶和华。
18Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquæ, et affligentur Ægyptii bibentes aquam fluminis.
18河里的鱼必死,河也要腥臭, 埃及 人就要厌恶吃这河里的水。』」
19Dixit quoque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas Ægypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem: et sit cruor in omni terra Ægypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis.
19耶和华晓谕 摩西 说:「你对 亚伦 说:『把你的杖伸在 埃及 所有的水以上,就是在他们的江、河、池、塘以上,叫水都变作血。在 埃及 遍地,无论在木器中,石器中,都必有血。』」
20Feceruntque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus: et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus: quæ versa est in sanguinem.
20摩西 、 亚伦 就照耶和华所吩咐的行。 亚伦 在法老和臣仆眼前举杖击打河里的水,河里的水都变作血了。
21Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt: computruitque fluvius, et non poterant Ægyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra Ægypti.
21河里的鱼死了,河也腥臭了, 埃及 人就不能吃这河里的水; 埃及 遍地都有了血。
22Feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis: et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut præceperat Dominus.
22埃及 行法术的,也用邪术照样而行。法老心里刚硬,不肯听 摩西 、 亚伦 ,正如耶和华所说的。
23Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice.
23法老转身进宫,也不把这事放在心上。
24Foderunt autem omnes Ægyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent: non enim poterant bibere de aqua fluminis.
24埃及 人都在河的两边挖地,要得水喝,因为他们不能喝这河里的水。
25Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.
25耶和华击打河以后满了七天。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.