Ii Paralipomenon
Chapter 14
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Ii Paralipomenon 14

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Asa filius ejus pro eo, in cujus diebus quievit terra annis decem.
1亞比雅 與他列祖同睡,葬在 大衛城 裏。他兒子 亞撒 接續他作王。 亞撒 年間,國中太平十年。
2Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus, et excelsa.
2亞撒 行耶和華-他上帝眼中看為善為正的事,
3Et confregit statuas, lucosque succidit:
3除掉外邦神的壇和邱壇,打碎柱像,砍下木偶,
4et præcepit Judæ ut quæreret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem, et universa mandata:
4吩咐 猶大 人尋求耶和華-他們列祖的上帝,遵行他的律法、誡命;
5et abstulit de cunctis urbibus Juda aras et fana, et regnavit in pace.
5又在 猶大 各城邑除掉邱壇和日像,那時國享太平;
6Ædificavit quoque urbes munitas in Juda, quia quietus erat, et nulla temporibus ejus bella surrexerant, pacem Domino largiente.
6又在 猶大 建造了幾座堅固城。國中太平數年,沒有戰爭,因為耶和華賜他平安。
7Dixit autem Judæ: Ædificemus civitates istas, et vallemus muris, et roboremus turribus, et portis, et seris, donec a bellis quieta sunt omnia, eo quod quæsierimus Dominum Deum patrum nostrorum, et dederit nobis pacem per gyrum. Ædificaverunt igitur, et nullum in exstruendo impedimentum fuit.
7他對 猶大 人說:「我們要建造這些城邑,四圍築牆,蓋樓,安門,做閂;地還屬我們,是因尋求耶和華-我們的上帝;我們既尋求他,他就賜我們四境平安。」於是建造城邑,諸事亨通。
8Habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Juda trecenta millia, de Benjamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta millia: omnes isti viri fortissimi.
8亞撒 的軍兵,出自 猶大 拿盾牌拿槍的三十萬人;出自 便雅憫 拿盾牌拉弓的二十八萬人。這都是大能的勇士。
9Egressus est autem contra eos Zara Æthiops cum exercitu suo, decies centena millia, et curribus trecentis: et venit usque Maresa.
9有 古實 王 謝拉 率領軍兵一百萬,戰車三百輛,出來攻擊 猶大 人,到了 瑪利沙 。
10Porro Asa perrexit obviam ei, et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata, quæ est juxta Maresa:
10於是 亞撒 出去與他迎敵,就在 瑪利沙 的 洗法谷 彼此擺陣。
11et invocavit Dominum Deum, et ait: Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris, an in pluribus. Adjuva nos, Domine Deus noster: in te enim, et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es: non prævaleat contra te homo.
11亞撒 呼求耶和華-他的上帝說:「耶和華啊,惟有你能幫助軟弱的,勝過強盛的。耶和華-我們的上帝啊,求你幫助我們;因為我們仰賴你,奉你的名來攻擊這大軍。耶和華啊,你是我們的上帝,不要容人勝過你。」
12Exterruit itaque Dominus Æthiopes coram Asa et Juda: fugeruntque Æthiopes.
12於是耶和華使 古實 人敗在 亞撒 和 猶大 人面前, 古實 人就逃跑了;
13Et persecutus est eos Asa, et populus qui cum eo erat, usque Gerara: et ruerunt Æthiopes usque ad internecionem, quia Domino cædente contriti sunt, et exercitu illius præliante. Tulerunt ergo spolia multa,
13亞撒 和跟隨他的軍兵追趕他們,直到 基拉耳 。 古實 人被殺的甚多,不能再強盛,因為敗在耶和華與他軍兵面前。 猶大 人就奪了許多財物,
14et percusserunt civitates omnes per circuitum Geraræ: grandis quippe cunctos terror invaserat: et diripuerunt urbes, et multam prædam asportaverunt.
14又打破 基拉耳 四圍的城邑;耶和華使其中的人都甚恐懼。 猶大 人又將所有的城擄掠一空,因其中的財物甚多,
15Sed et caulas ovium destruentes, tulerunt pecorum infinitam multitudinem, et camelorum: reversique sunt in Jerusalem.
15又毀壞了群畜的圈,奪取許多的羊和駱駝,就回 耶路撒冷 去了。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.