Ii Paralipomenon 24
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Septem annorum erat Joas cum regnare cœpisset, et quadraginta annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Sebia de Bersabee.
1約阿施 登基的時候年七歲,在 耶路撒冷 作王四十年。他母親名叫 西比亞 ,是 別是巴 人。
2Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Jojadæ sacerdotis.
2祭司 耶何耶大 在世的時候, 約阿施 行耶和華眼中看為正的事。
3Accepit autem ei Jojada uxores duas, e quibus genuit filios et filias.
3耶何耶大 為他娶了兩個妻,並且生兒養女。
4Post quæ placuit Joas ut instauraret domum Domini.
4此後, 約阿施 有意重修耶和華的殿,
5Congregavitque sacerdotes et Levitas, et dixit eis: Egredimini ad civitates Juda, et colligite de universo Israël pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri per singulos annos, festinatoque hoc facite. Porro Levitæ egere negligentius.
5便召聚眾祭司和 利未 人,吩咐他們說:「你們要往 猶大 各城去,使 以色列 眾人捐納銀子,每年可以修理你們上帝的殿;你們要急速辦理這事。」只是 利未 人不急速辦理。
6Vocavitque rex Jojadam principem, et dixit ei: Quare tibi non fuit curæ, ut cogeres Levitas inferre de Juda et de Jerusalem pecuniam quæ constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Israël in tabernaculum testimonii?
6王召了大祭司 耶何耶大 來,對他說:「從前耶和華的僕人 摩西 ,為法 櫃 的帳幕與 以色列 會眾所定的捐項,你為何不叫 利未 人 照這例 從 猶大 和 耶路撒冷 帶來 作殿的費用呢 ?」(
7Athalia enim impiissima, et filii ejus, destruxerunt domum Dei, et de universis quæ sanctificata fuerant in templo Domini, ornaverunt fanum Baalim.
7因為那惡婦 亞她利雅 的眾子曾拆毀上帝的殿,又用耶和華殿中分別為聖的物供奉 巴力 。)
8Præcepit ergo rex, et fecerunt arcam: posueruntque eam juxta portam domus Domini forinsecus.
8於是王下令,眾人做了一櫃,放在耶和華殿的門外,
9Et prædicatum est in Juda et Jerusalem ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super omnem Israël in deserto.
9又通告 猶大 和 耶路撒冷 的百姓,要將上帝僕人 摩西 在曠野所吩咐 以色列 人的捐項給耶和華送來。
10Lætatique sunt cuncti principes, et omnis populus, et ingressi contulerunt in arcam Domini, atque miserunt ita ut impleretur.
10眾首領和百姓都歡歡喜喜地將銀子送來,投入櫃中,直到捐完。
11Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum (videbant enim multam pecuniam), ingrediebatur scriba regis, et quem primus sacerdos constituerat, effundebantque pecuniam quæ erat in arca, porro arcam reportabant ad locum suum: sicque faciebant per singulos dies. Et congregata est infinita pecunia,
11利未 人見銀子多了,就把櫃抬到王所派的司事面前;王的書記和大祭司的屬員來將櫃倒空,仍放在原處。日日都是這樣,積蓄的銀子甚多。
12quam dederunt rex et Jojada his qui præerant operibus domus Domini: at illi conducebant ex ea cæsores lapidum, et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini: fabros quoque ferri et æris, ut quod cadere cœperat, fulciretur.
12王與 耶何耶大 將銀子交給耶和華殿裏辦事的人,他們就雇了石匠、木匠重修耶和華的殿,又雇了鐵匠、銅匠修理耶和華的殿。
13Egeruntque hi qui operabantur industrie, et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum, ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum, et firmiter eam stare fecerunt.
13工人操作,漸漸修成,將上帝殿修造得與從前一樣,而且甚是堅固。
14Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Jojada reliquam partem pecuniæ: de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phialæ quoque, et cetera vasa aurea et argentea: offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojadæ.
14工程完了,他們就把其餘的銀子拿到王與 耶何耶大 面前,用以製造耶和華殿供奉所用的器皿和調羹,並金銀的器皿。 耶何耶大 在世的時候,眾人常在耶和華殿裏獻燔祭。
15Senuit autem Jojada plenus dierum, et mortuus est cum esset centum triginta annorum:
15耶何耶大 年紀老邁,日子滿足而死。死的時候年一百三十歲,
16sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israël, et cum domo ejus.
16葬在 大衛城 列王的墳墓裏;因為他在 以色列 人中行善,又事奉上帝,修理上帝的殿。
17Postquam autem obiit Jojada, ingressi sunt principes Juda, et adoraverunt regem: qui delinitus obsequiis eorum, acquievit eis.
17耶何耶大 死後, 猶大 的眾首領來朝拜王;王就聽從他們。
18Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus: et facta est ira contra Judam et Jerusalem propter hoc peccatum.
18他們離棄耶和華-他們列祖上帝的殿,去事奉 亞舍拉 和偶像;因他們這罪,就有忿怒臨到 猶大 和 耶路撒冷 。
19Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes illi audire nolebant.
19但上帝仍遣先知到他們那裏,引導他們歸向耶和華。這先知警戒他們,他們卻不肯聽。
20Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Jojadæ sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis: Hæc dicit Dominus Deus: Quare transgredimini præceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos?
20那時,上帝的靈感動祭司 耶何耶大 的兒子 撒迦利亞 ,他就站在上面對民說:「上帝如此說:你們為何干犯耶和華的誡命,以致不得亨通呢?因為你們離棄耶和華,所以他也離棄你們。」
21Qui congregati adversus eum, miserunt lapides juxta regis imperium in atrio domus Domini.
21眾民同心謀害 撒迦利亞 ,就照王的吩咐,在耶和華殿的院內用石頭打死他。
22Et non est recordatus Joas rex misericordiæ quam fecerat Jojada pater illius secum, sed interfecit filium ejus. Qui cum moreretur, ait: Videat Dominus, et requirat.
22這樣, 約阿施 王不想念 撒迦利亞 的父親 耶何耶大 向自己所施的恩,殺了他的兒子。 撒迦利亞 臨死的時候說:「願耶和華鑒察伸冤!」
23Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriæ: venitque in Judam et Jerusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam prædam miserunt regi in Damascum.
23滿了一年, 亞蘭 的軍兵上來攻擊 約阿施 ,來到 猶大 和 耶路撒冷 ,殺了民中的眾首領,將所掠的財貨送到 大馬士革 王那裏。
24Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manibus eorum infinitam multitudinem, eo quod dereliquissent Dominum Deum patrum suorum: in Joas quoque ignominiosa exercuere judicia.
24亞蘭 的軍兵雖來了一小隊,耶和華卻將大隊的軍兵交在他們手裏,是因 猶大 人離棄耶和華-他們列祖的上帝,所以藉 亞蘭 人懲罰 約阿施 。
25Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis: surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Jojadæ sacerdotis, et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est: sepelieruntque eum in civitate David, sed non in sepulchris regum.
25亞蘭 人離開 約阿施 的時候,他患重病;臣僕背叛他,要報祭司 耶何耶大 兒子流血之仇,殺他在床上,葬他在 大衛城 ,只是不葬在列王的墳墓裏。
26Insidiati vero sunt ei Zabad filius Semaath Ammanitidis, et Jozabad filius Semmarith Moabitidis.
26背叛他的是 亞捫 婦人 示米押 的兒子 撒拔 和 摩押 婦人 示米利 的兒子 約薩拔 。
27Porro filii ejus, ac summa pecuniæ quæ adunata fuerat sub eo, et instauratio domus Dei, scripta sunt diligentius in libro regum: regnavit autem Amasias filius ejus pro eo.
27至於他的眾子和他所受的警戒,並他重修上帝殿的事,都寫在列王的傳上。他兒子 亞瑪謝 接續他作王。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.