Ii Paralipomenon 13
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Anno octavodecimo regis Jeroboam, regnavit Abia super Judam.
1耶羅波安 王十八年, 亞比雅 登基作 猶大 王,
2Tribus annis regnavit in Jerusalem, nomenque matris ejus Michaia filia Uriel de Gabaa: et erat bellum inter Abiam et Jeroboam.
2在 耶路撒冷 作王三年。他母親名叫 米該亞 ,是 基比亞 人 烏列 的女兒。 亞比雅 常與 耶羅波安 爭戰。
3Cumque iniisset Abia certamen, et haberet bellicosissimos viros, et electorum quadringenta millia: Jeroboam instruxit econtra aciem octingenta millia virorum, qui et ipsi electi erant, et ad bella fortissimi.
3有一次 亞比雅 率領挑選的兵四十萬擺陣,都是勇敢的戰士; 耶羅波安 也挑選大能的勇士八十萬,對 亞比雅 擺陣。
4Stetit ergo Abia super montem Semeron, qui erat in Ephraim, et ait: Audi, Jeroboam, et omnis Israël.
4亞比雅 站在 以法蓮 山地中的 洗瑪臉山 上,說:「 耶羅波安 和 以色列 眾人哪,要聽我說!
5Num ignoratis quod Dominus Deus Israël dederit regnum David super Israël in sempiternum, ipsi et filiis ejus in pactum salis?
5耶和華- 以色列 的上帝曾立鹽約,將 以色列 國永遠賜給 大衛 和他的子孫,你們不知道嗎?
6Et surrexit Jeroboam filius Nabat, servus Salomonis filii David, et rebellavit contra dominum suum.
6無奈 大衛 兒子 所羅門 的臣僕、 尼八 兒子 耶羅波安 起來背叛他的主人。
7Congregatique sunt ad eum viri vanissimi, et filii Belial, et prævaluerunt contra Roboam filium Salomonis: porro Roboam erat rudis, et corde pavido, nec potuit resistere eis.
7有些無賴的匪徒聚集跟從他,逞強攻擊 所羅門 的兒子 羅波安 ;那時 羅波安 還幼弱,不能抵擋他們。
8Nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini, quod possidet per filios David, habetisque grandem populi multitudinem, atque vitulos aureos quos fecit vobis Jeroboam in deos.
8「現在你們有意抗拒 大衛 子孫手下所治耶和華的國,你們的人也甚多,你們那裏又有 耶羅波安 為你們所造當作神的金牛犢。
9Et ejecistis sacerdotes Domini, filios Aaron, atque Levitas, et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum: quicumque venerit, et initiaverit manum suam in tauro de bobus, et in arietibus septem, fit sacerdos eorum qui non sunt dii.
9你們不是驅逐耶和華的祭司 亞倫 的後裔和 利未 人嗎?不是照着外邦人的惡俗為自己立祭司嗎?無論何人牽一隻公牛犢、七隻公綿羊將自己分別出來,就可作虛無之神的祭司。
10Noster autem Dominus, Deus est, quem non relinquimus, sacerdotesque ministrant Domino, de filiis Aaron, et Levitæ sunt in ordine suo:
10至於我們,耶和華是我們的上帝,我們並沒有離棄他。我們有事奉耶和華的祭司,都是 亞倫 的後裔,並有 利未 人各盡其職,
11holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere, et thymiama juxta legis præcepta confectum, et proponuntur panes in mensa mundissima, estque apud nos candelabrum aureum, et lucernæ ejus, ut accendantur semper ad vesperam: nos quippe custodimus præcepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis.
11每日早晚向耶和華獻燔祭,燒美香,又在精 金 的桌子上擺陳設餅;又有金燈臺和燈盞,每晚點起,因為我們遵守耶和華-我們上帝的命;惟有你們離棄了他。
12Ergo in exercitu nostro dux Deus est, et sacerdotes ejus, qui clangunt tubis, et resonant contra vos: filii Israël, nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum, quia non vobis expedit.
12率領我們的是上帝,我們這裏也有上帝的祭司拿號向你們吹出大聲。 以色列 人哪,不要與耶和華-你們列祖的上帝爭戰,因你們必不能亨通。」
13Hæc illo loquente, Jeroboam retro moliebatur insidias. Cumque ex adverso hostium staret, ignorantem Judam suo ambiebat exercitu.
13耶羅波安 卻在 猶大 人的後頭設伏兵。這樣, 以色列 人在 猶大 人的前頭,伏兵在 猶大 人的後頭。
14Respiciensque Judas, vidit instare bellum ex adverso et post tergum, et clamavit ad Dominum, ac sacerdotes tubis canere cœperunt.
14猶大 人回頭觀看,見前後都有敵兵,就呼求耶和華,祭司也吹號。
15Omnesque viri Juda vociferati sunt: et ecce illis clamantibus, perterruit Deus Jeroboam, et omnem Israël qui stabat ex adverso Abia et Juda.
15於是 猶大 人吶喊; 猶大 人吶喊的時候,上帝就使 耶羅波安 和 以色列 眾人敗在 亞比雅 與 猶大 人面前。
16Fugeruntque filii Israël Judam, et tradidit eos Deus in manu eorum.
16以色列 人在 猶大 人面前逃跑,上帝將他們交在 猶大 人手裏。
17Percussit ergo eos Abia et populus ejus plaga magna: et corruerunt vulnerati ex Israël quingenta millia virorum fortium.
17亞比雅 和他的軍兵大大殺戮 以色列 人, 以色列 人仆倒死亡的精兵有五十萬。
18Humiliatique sunt filii Israël in tempore illo, et vehementissime confortati filii Juda, eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum.
18那時, 以色列 人被制伏了, 猶大 人得勝,是因倚靠耶和華-他們列祖的上帝。
19Persecutus est autem Abia fugientem Jeroboam, et cepit civitates ejus, Bethel et filias ejus, et Jesana cum filiabus suis, Ephron quoque et filias ejus:
19亞比雅 追趕 耶羅波安 ,攻取了他的幾座城,就是 伯特利 和屬 伯特利 的鎮市, 耶沙拿 和屬 耶沙拿 的鎮市, 以法拉音 和屬 以法拉音 的鎮市。
20nec valuit ultra resistere Jeroboam in diebus Abia: quem percussit Dominus, et mortuus est.
20亞比雅 在世的時候, 耶羅波安 不能再強盛;耶和華攻擊他,他就死了。
21Igitur Abia, confortato imperio suo, accepit uxores quatuordecim: procreavitque viginti duos filios, et sedecim filias.
21亞比雅 卻漸漸強盛,娶妻妾十四個,生了二十二個兒子,十六個女兒。
22Reliqua autem sermonum Abia, viarumque et operum ejus, scripta sunt diligentissime in libro Addo prophetæ.
22亞比雅 其餘的事和他的言行都寫在先知 易多 的傳上。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.