Ii Paralipomenon
Chapter 7
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Ii Paralipomenon 7

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de cælo, et devoravit holocausta et victimas: et majestas Domini implevit domum.
1所羅門 祈禱已畢,就有火從天上降下來,燒盡燔祭和別的祭。耶和華的榮光充滿了殿;
2Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset majestas Domini templum Domini.
2因耶和華的榮光充滿了耶和華殿,所以祭司不能進殿。
3Sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem, et gloriam Domini super domum: et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide, adoraverunt, et laudaverunt Dominum, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
3那火降下、耶和華的榮光在殿上的時候, 以色列 眾人看見,就在鋪石地俯伏叩拜,稱謝耶和華 說 : 耶和華本為善, 他的慈愛永遠長存!
4Rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino.
4王和眾民在耶和華面前獻祭。
5Mactavit igitur rex Salomon hostias, boum viginti duo millia, arietum centum viginti millia: et dedicavit domum Dei rex, et universus populus.
5所羅門 王用牛二萬二千,羊十二萬獻祭。這樣,王和眾民為上帝的殿行奉獻之禮。
6Sacerdotes autem stabant in officiis suis, et Levitæ in organis carminum Domini, quæ fecit David rex ad laudandum Dominum: Quoniam in æternum misericordia ejus, hymnos David canentes per manus suas: porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israël stabat.
6祭司侍立,各供其職; 利未 人也拿着耶和華的樂器,就是 大衛 王造出來、藉 利未 人頌讚耶和華的。(他的慈愛永遠長存!)祭司在眾人面前吹號, 以色列 人都站立。
7Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini: obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum: quia altare æneum quod fecerat, non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes.
7所羅門 因他所造的銅壇容不下燔祭、素祭,和脂油,便將耶和華殿前院子當中分別為聖,在那裏獻燔祭和平安祭牲的脂油。
8Fecit ergo Salomon solemnitatem in tempore illo septem diebus, et omnis Israël cum eo, ecclesia magna valde, ab introitu Emath usque ad torrentem Ægypti.
8那時 所羅門 和 以色列 眾人,就是從 哈馬口 直到 埃及 小河,所有的 以色列 人都聚集成為大會,守節七日。
9Fecitque die octavo collectam, eo quod dedicasset altare septem diebus, et solemnitatem celebrasset diebus septem.
9第八日設立嚴肅會,行奉獻壇的禮七日,守節七日。
10Igitur in die vigesimo tertio mensis septimi, dimisit populos ad tabernacula sua, lætantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus Davidi, et Salomoni, et Israëli populo suo.
10七月二十三日,王遣散眾民;他們因見耶和華向 大衛 和 所羅門 與他民 以色列 所施的恩惠,就都心中喜樂,各歸各家去了。
11Complevitque Salomon domum Domini, et domum regis, et omnia quæ disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini, et in domo sua, et prosperatus est.
11所羅門 造成了耶和華殿和王宮;在耶和華殿和王宮凡他心中所要做的,都順順利利地做成了。
12Apparuit autem ei Dominus nocte, et ait: Audivi orationem tuam, et elegi locum istum mihi in domum sacrificii.
12夜間耶和華向 所羅門 顯現,對他說:「我已聽了你的禱告,也選擇這地方作為祭祀我的殿宇。
13Si clausero cælum, et pluvia non fluxerit, et mandavero et præcepero locustæ ut devoret terram, et misero pestilentiam in populum meum:
13我若使天閉塞不下雨,或使蝗蟲吃這地的出產,或使瘟疫流行在我民中,
14conversus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit pœnitentiam a viis suis pessimis: et ego exaudiam de cælo, et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum.
14這稱為我名下的子民,若是自卑、禱告,尋求我的面,轉離他們的惡行,我必從天上垂聽,赦免他們的罪,醫治他們的地。
15Oculi quoque mei erunt aperti, et aures meæ erectæ ad orationem ejus, qui in loco isto oraverit.
15我必睜眼看、側耳聽在此處所獻的禱告。
16Elegi enim, et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
16現在我已選擇這殿,分別為聖,使我的名永在其中,我的眼、我的心也必常在那裏。
17Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulaverit David pater tuus, et feceris juxta omnia quæ præcepi tibi, et justitias meas judiciaque servaveris:
17你若在我面前效法你父 大衛 所行的,遵行我一切所吩咐你的,謹守我的律例典章,
18suscitabo thronum regni tui, sicut pollicitus sum David patri tuo, dicens: Non auferetur de stirpe tua vir qui sit princeps in Israël.
18我就必堅固你的國位,正如我與你父 大衛 所立的約,說:『你 的子孫 必不斷人作 以色列 的王。』
19Si autem aversi fueritis, et dereliqueritis justitias meas, et præcepta mea quæ proposui vobis, et abeuntes servieritis diis alienis, et adoraveritis eos,
19「倘若你們轉去丟棄我指示你們的律例誡命,去事奉敬拜別神,
20evellam vos de terra mea quam dedi vobis: et domum hanc, quam sanctificavi nomini meo, projiciam a facie mea, et tradam eam in parabolam, et in exemplum cunctis populis.
20我就必將 以色列 人從我賜給他們的地上拔出根來,並且我為己名所分別為聖的殿也必捨棄不顧,使他在萬民中作笑談,被譏誚。
21Et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus, et dicent stupentes: Quare fecit Dominus sic terræ huic, et domui huic?
21這殿雖然甚高,將來經過的人必驚訝說:『耶和華為何向這地和這殿如此行呢?』
22Respondebuntque: Quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxit eos de terra Ægypti, et apprehenderunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt: idcirco venerunt super eos universa hæc mala.
22人必回答說:『是因此地的人離棄耶和華-他們列祖的上帝,就是領他們出 埃及 地的上帝,去親近別神,敬拜事奉他,所以耶和華使這一切災禍臨到他們。』」

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.