I Samuelis 27
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Et ait David in corde suo: Aliquando incidam una die in manus Saul: nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul, cessetque me quærere in cunctis finibus Israël? fugiam ergo manus ejus.
1大衛 心裏說:「必有一日我死在 掃羅 手裏,不如逃奔 非利士 地去。 掃羅 見我不在 以色列 的境內,就必絕望,不再尋索我;這樣我可以脫離他的手。」
2Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis filium Maoch regem Geth.
2於是 大衛 起身,和跟隨他的六百人投奔 迦特 王- 瑪俄 的兒子 亞吉 去了。
3Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri ejus: vir et domus ejus: et David, et duæ uxores ejus, Achinoam Jezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli.
3大衛 和他的兩個妻,就是 耶斯列 人 亞希暖 和作過 拿八 妻的 迦密 人 亞比該 ,並跟隨他的人,連各人的眷屬,都住在 迦特 的 亞吉 那裏。
4Et nuntiatum est Sauli quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra quærere eum.
4有人告訴 掃羅 說:「 大衛 逃到 迦特 。」 掃羅 就不再尋索他了。
5Dixit autem David ad Achis: Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis hujus, ut habitem ibi: cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum?
5大衛 對 亞吉 說:「我若在你眼前蒙恩,求你在京外的城邑中賜我一個地方居住。僕人何必與王同住京都呢?」
6Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg: propter quam causam facta est Siceleg regum Juda usque in diem hanc.
6當日 亞吉 將 洗革拉 賜給他,因此 洗革拉 屬 猶大 王,直到今日。
7Fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum, quatuor mensium.
7大衛 在 非利士 地住了一年零四個月。
8Et ascendit David et viri ejus, et agebant prædas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis: hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad terram Ægypti.
8大衛 和跟隨他的人上去,侵奪 基述 人、 基色 人、 亞瑪力 人之地。這幾族歷來住在那地,從 書珥 直到 埃及 。
9Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem virum et mulierem: tollensque oves, et boves, et asinos, et camelos, et vestes, revertebatur, et veniebat ad Achis.
9大衛 擊殺那地的人,無論男女都沒有留下一個,又奪獲牛、羊、駱駝、驢,並衣服,回來見 亞吉 。
10Dicebat autem ei Achis: In quem irruisti hodie? Respondebat David: Contra meridiem Judæ, et contra meridiem Jerameel, et contra meridiem Ceni.
10亞吉 說:「你們今日侵奪了甚麼地方呢?」 大衛 說:「侵奪了 猶大 的南方、 耶拉篾 的南方、 基尼 的南方。」
11Virum et mulierem non vivificabat David, nec adducebat in Geth, dicens: Ne forte loquantur adversum nos: Hæc fecit David: et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum.
11無論男女, 大衛 沒有留下一個帶到 迦特 來。他說:「恐怕他們將我們的事告訴人,說 大衛 住在 非利士 地的時候常常這樣行。」
12Credidit ergo Achis David, dicens: Multa mala operatus est contra populum suum Israël: erit igitur mihi servus sempiternus.
12亞吉 信了 大衛 ,心裏說:「 大衛 使本族 以色列 人憎惡他,所以他必永遠作我的僕人了。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.