I Samuelis 30
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Cumque venissent David et viri ejus in Siceleg die tertia, Amalecitæ impetum fecerant ex parte australi in Siceleg, et percusserant Siceleg, et succenderant eam igni.
1第三日, 大衛 和跟隨他的人到了 洗革拉 。 亞瑪力 人已經侵奪南地,攻破 洗革拉 ,用火焚燒,
2Et captivas duxerant mulieres ex ea, a minimo usque ad magnum: et non interfecerant quemquam, sed secum duxerant, et pergebant itinere suo.
2擄了城內的婦女和其中的大小人口,卻沒有殺一個,都帶着走了。
3Cum ergo venissent David et viri ejus ad civitatem, et invenissent eam succensam igni, et uxores suas, et filios suos et filias, ductas esse captivas,
3大衛 和跟隨他的人到了那城,不料,城已燒毀,他們的妻子兒女都被擄去了。
4levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas, et planxerunt donec deficerent in eis lacrimæ.
4大衛 和跟隨他的人就放聲大哭,直哭得沒有氣力。
5Siquidem et duæ uxores David captivæ ductæ fuerant, Achinoam Jezrahelites, et Abigail uxor Nabal Carmeli.
5大衛 的兩個妻- 耶斯列 人 亞希暖 和作過 拿八 妻的 迦密 人 亞比該 ,也被擄去了。
6Et contristatus est David valde: volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscujusque viri super filiis suis et filiabus: confortatus est autem David in Domino Deo suo.
6大衛 甚是焦急,因眾人為自己的兒女苦惱,說:「要用石頭打死他。」 大衛 卻倚靠耶和華-他的上帝,心裏堅固。
7Et ait ad Abiathar sacerdotem filium Achimelech: Applica ad me ephod. Et applicavit Abiathar ephod ad David.
7大衛 對 亞希米勒 的兒子祭司 亞比亞他 說:「請你將以弗得拿過來。」 亞比亞他 就將以弗得拿到 大衛 面前。
8Et consuluit David Dominum, dicens: Persequar latrunculos hos, et comprehendam eos, an non? Dixitque ei Dominus: Persequere: absque dubio enim comprehendes eos, et excuties prædam.
8大衛 求問耶和華說:「我追趕敵軍,追得上追不上呢?」耶和華說:「你可以追,必追得上,都救得回來。」
9Abiit ergo David, ipse et sexcenti viri qui erant cum eo, et venerunt usque ad torrentem Besor: et lassi quidam substiterunt.
9於是, 大衛 和跟隨他的六百人來到 比梭溪 ;有不能前去的就留在那裏。
10Persecutus est autem David ipse, et quadringenti viri: substiterant enim ducenti, qui lassi transire non poterant torrentem Besor.
10大衛 卻帶着四百人往前追趕,有二百人疲乏,不能過 比梭溪 ,所以留在那裏。
11Et invenerunt virum ægyptium in agro, et adduxerunt eum ad David: dederuntque ei panem ut comederet, et biberet aquam,
11這四百人在田野遇見一個 埃及 人,就帶他到 大衛 面前,給他餅吃,給他水喝,
12sed et fragmen massæ caricarum, et duas ligaturas uvæ passæ. Quæ cum comedisset, reversus est spiritus ejus, et refocillatus est: non enim comederat panem, neque biberat aquam, tribus diebus et tribus noctibus.
12又給他一塊無花果餅,兩個葡萄餅。他吃了,就精神復原;因為他三日三夜沒有吃餅,沒有喝水。
13Dixit itaque ei David: Cujus es tu? vel unde? et quo pergis? Qui ait: Puer ægyptius ego sum, servus viri Amalecitæ: dereliquit autem me dominus meus, quia ægrotare cœpi nudiustertius.
13大衛 問他說:「你是屬誰的?你是哪裏的人?」他回答說:「我是 埃及 的少年人,是 亞瑪力 人的奴僕;因我三日前患病,我主人就把我撇棄了。
14Siquidem nos erupimus ad australem plagam Cerethi, et contra Judam, et ad meridiem Caleb, et Siceleg succendimus igni.
14我們侵奪了 基利提 的南方和屬 猶大 的地,並 迦勒 地的南方,又用火燒了 洗革拉 。」
15Dixitque ei David: Potes me ducere ad cuneum istum? Qui ait: Jura mihi per Deum quod non occidas me, et non tradas me in manus domini mei, et ego ducam te ad cuneum istum. Et juravit ei David.
15大衛 問他說:「你肯領我們到敵軍那裏不肯?」他回答說:「你要向我指着上帝起誓,不殺我,也不將我交在我主人手裏,我就領你下到敵軍那裏。」
16Qui cum duxisset eum, ecce illi discumbebant super faciem universæ terræ comedentes et bibentes, et quasi festum celebrantes diem, pro cuncta præda et spoliis quæ ceperant de terra Philisthiim et de terra Juda.
16那人領 大衛 下去,見他們散在地上,吃喝跳舞,因為從 非利士 地和 猶大 地所擄來的財物甚多。
17Et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei, et non evasit ex eis quisquam, nisi quadringenti viri adolescentes, qui ascenderant camelos et fugerant.
17大衛 從黎明直到次日晚上,擊殺他們,除了四百騎駱駝的少年人之外,沒有一個逃脫的。
18Eruit ergo David omnia quæ tulerant Amalecitæ, et duas uxores suas eruit.
18亞瑪力 人所擄去的財物, 大衛 全都奪回,並救回他的兩個妻來。
19Nec defuit quidquam a parvo usque ad magnum, tam de filiis quam de filiabus, et de spoliis, et quæcumque rapuerant: omnia reduxit David.
19凡 亞瑪力 人所擄去的,無論大小、兒女、財物, 大衛 都奪回來,沒有失落一個。
20Et tulit universos greges et armenta, et minavit ante faciem suam: dixeruntque: Hæc est præda David.
20大衛 所奪來的牛群羊群,跟隨他的人趕在 原有的 群畜前邊,說:「這是 大衛 的掠物。」
21Venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant, nec sequi potuerant David, et residere eos jusserat in torrente Besor: qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum, salutavit eos pacifice.
21大衛 到了那疲乏不能跟隨、留在 比梭溪 的二百人那裏。他們出來迎接 大衛 並跟隨的人。 大衛 前來問他們安。
22Respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui ierant cum David, dixit: Quia non venerunt nobiscum, non dabimus eis quidquam de præda quam eruimus: sed sufficiat unicuique uxor sua et filii: quos cum acceperint, recedant.
22跟隨 大衛 人中的惡人和匪類說:「這些人既然沒有和我們同去,我們所奪的財物就不分給他們,只將他們各人的妻子兒女給他們,使他們帶去就是了。」
23Dixit autem David: Non sic facietis, fratres mei, de his quæ tradidit nobis Dominus, et custodivit nos, et dedit latrunculos qui eruperant adversum nos, in manus nostras:
23大衛 說:「弟兄們,耶和華所賜給我們的,不可不分給他們;因為他保佑我們,將那攻擊我們的敵軍交在我們手裏。
24nec audiet vos quisquam super sermone hoc: æqua enim pars erit descendentis ad prælium, et remanentis ad sarcinas, et similiter divident.
24這事誰肯依從你們呢?上陣的得多少,看守器具的也得多少;應當大家平分。」
25Et factum est hoc ex die illa et deinceps, constitutum et præfinitum, et quasi lex in Israël usque in diem hanc.
25大衛 定此為 以色列 的律例典章,從那日直到今日。
26Venit ergo David in Siceleg, et misit dona de præda senioribus Juda proximis suis, dicens: Accipite benedictionem de præda hostium Domini:
26大衛 到了 洗革拉 ,從掠物中取些送給他朋友 猶大 的長老,說:「這是從耶和華仇敵那裏奪來的,送你們為禮物。」
27his qui erant in Bethel, et qui in Ramoth ad meridiem, et qui in Jether,
27他送禮物給住 伯特利 的,南地 拉末 的, 雅提珥 的;
28et qui in Aroër, et qui in Sephamoth, et qui in Esthamo,
28住 亞羅珥 的, 息末 的, 以實提莫 的;
29et qui in Rachal, et qui in urbibus Jerameel, et qui in urbibus Ceni,
29住 拉哈勒 的, 耶拉篾 各城的, 基尼 各城的;
30et qui in Arama, et qui in lacu Asan, et qui in Athach,
30住 何珥瑪 的, 歌拉珊 的, 亞撻 的;
31et qui in Hebron, et reliquis qui erant in his locis in quibus commoratus fuerat David, ipse et viri ejus.
31住 希伯崙 的,並 大衛 和跟隨他的人素來所到之處的人。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.