I Samuelis
Chapter 6
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

I Samuelis 6

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus.
1耶和華的 約 櫃在 非利士 人之地七個月。
2Et vocaverunt Philisthiim sacerdotes et divinos, dicentes: Quid faciemus de arca Domini? indicate nobis quomodo remittamus eam in locum suum. Qui dixerunt:
2非利士 人將祭司和占卜的聚了來,問他們說:「我們向耶和華的 約 櫃應當怎樣行?請指示我們用何法將 約 櫃送回原處。」
3Si remittitis arcam Dei Israël, nolite dimittere eam vacuam, sed quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini: et scietis quare non recedat manus ejus a vobis.
3他們說:「若要將 以色列 上帝的 約 櫃送回去,不可空空地送去,必要給他獻賠罪的禮物,然後你們可得痊癒,並知道他的手為何不離開你們。」
4Qui dixerunt: Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei? Responderuntque illi:
4非利士 人說:「應當用甚麼獻為賠罪的禮物呢?」他們回答說:「當照 非利士 首領的數目,用五個金痔瘡,五個金老鼠,因為在你們眾人和你們首領的身上都是一樣的災。
5Juxta numerum provinciarum Philisthinorum quinque anos aureos facietis, et quinque mures aureos: quia plaga una fuit omnibus vobis, et satrapis vestris. Facietisque similitudines anorum vestrorum, et similitudines murium, qui demoliti sunt terram: et dabitis Deo Israël gloriam, si forte relevet manum suam a vobis, et a diis vestris, et a terra vestra.
5所以當製造你們痔瘡的像和毀壞你們田地老鼠的像,並要歸榮耀給 以色列 的上帝,或者他向你們和你們的神,並你們的田地,把手放輕些。
6Quare aggravatis corda vestra, sicut aggravavit Ægyptus et Pharao cor suum? nonne postquam percussus est, tunc dimisit eos, et abierunt?
6你們為何硬着心像 埃及 人和法老一樣呢?上帝在 埃及 人中間行奇事, 埃及 人豈不釋放 以色列 人,他們就去了嗎?
7Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum: et duas vaccas fœtas, quibus non est impositum jugum, jungite in plaustro, et recludite vitulos earum domi.
7現在你們應當造一輛新車,將兩隻未曾負軛有乳的母牛套在車上,使牛犢回家去,離開母牛。
8Tolletisque arcam Domini, et ponetis in plaustro, et vasa aurea quæ exsolvistis ei pro delicto, ponetis in capsellam ad latus ejus: et dimittite eam ut vadat.
8把耶和華的 約 櫃放在車上,將所獻賠罪的金物裝在匣子裏,放在櫃旁,將櫃送去。
9Et aspicietis: et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum grande: sin autem, minime: sciemus quia nequaquam manus ejus tetigit nos, sed casu accidit.
9你們要看看:車若直行 以色列 的境界到 伯‧示麥 去,這大災就是耶和華降在我們身上的;若不然,便可以知道不是他的手擊打我們,是我們偶然遇見的。」
10Fecerunt ergo illi hoc modo: et tollentes duas vaccas quæ lactabant vitulos, junxerunt ad plaustrum, vitulosque earum concluserunt domi.
10非利士 人就這樣行:將兩隻有乳的母牛套在車上,將牛犢關在家裏,
11Et posuerunt arcam Dei super plaustrum, et capsellam quæ habebat mures aureos et similitudines anorum.
11把耶和華的 約 櫃和裝金老鼠並金痔瘡像的匣子都放在車上。
12Ibant autem in directum vaccæ per viam quæ ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur, pergentes et mugientes: et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram: sed et satrapæ Philisthiim sequebantur usque ad terminos Bethsames.
12牛直行大道,往 伯‧示麥 去,一面走一面叫,不偏左右。 非利士 的首領跟在後面,直到 伯‧示麥 的境界。
13Porro Bethsamitæ metebant triticum in valle: et elevantes oculos suos, viderunt arcam, et gavisi sunt cum vidissent.
13伯‧示麥 人正在平原收割麥子,舉目看見 約 櫃,就歡喜了。
14Et plaustrum venit in agrum Josue Bethsamitæ, et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus, et conciderunt ligna plaustri, vaccasque imposuerunt super ea holocaustum Domino.
14車到了 伯‧示麥 人 約書亞 的田間,就站住了。在那裏有一塊大磐石,他們把車劈了,將兩隻母牛獻給耶和華為燔祭。
15Levitæ autem deposuerunt arcam Dei, et capsellam quæ erat juxta eam, in qua erant vasa aurea, et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamitæ obtulerunt holocausta, et immolaverunt victimas in die illa Domino.
15利未 人將耶和華的 約 櫃和裝金物的匣子拿下來,放在大磐石上。當日 伯‧示麥 人將燔祭和 平安 祭獻給耶和華。
16Et quinque satrapæ Philisthinorum viderunt, et reversi sunt in Accaron in die illa.
16非利士 人的五個首領看見,當日就回 以革倫 去了。
17Hi sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philisthiim pro delicto, Domino: Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum:
17非利士 人獻給耶和華作賠罪的金痔瘡像,就是這些:一個是為 亞實突 ,一個是為 迦薩 ,一個是為 亞實基倫 ,一個是為 迦特 ,一個是為 以革倫 。
18et mures aureos secundum numerum urbium Philisthiim, quinque provinciarum, ab urbe murata usque ad villam quæ erat absque muro, et usque ad Abelmagnum, super quem posuerunt arcam Domini, quæ erat usque in illum diem in agro Josue Bethsamitis.
18金老鼠的數目是照 非利士 五個首領的城邑,就是堅固的城邑和鄉村,以及大磐石。這磐石是放耶和華 約 櫃的,到今日還在 伯‧示麥 人 約書亞 的田間。
19Percussit autem de viris Bethsamitibus, eo quod vidissent arcam Domini: et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis. Luxitque populus, eo quod Dominus percussisset plebem plaga magna.
19耶和華因 伯‧示麥 人擅觀他的 約 櫃,就擊殺了他們七十人;那時有五萬人在那裏。百姓因耶和華大大擊殺他們,就哀哭了。
20Et dixerunt viri Bethsamitæ: Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti hujus? et ad quem ascendet a nobis?
20伯‧示麥 人說:「誰能在耶和華這聖潔的上帝面前侍立呢?這 約 櫃可以從我們這裏送到誰那裏去呢?」
21Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim, dicentes: Reduxerunt Philisthiim arcam Domini: descendite, et reducite eam ad vos.
21於是打發人去見 基列‧耶琳 的居民,說:「 非利士 人將耶和華的 約 櫃送回來了,你們下來將 約 櫃接到你們那裏去吧!」

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.