I Samuelis 3
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio manifesta.
1童子 撒母耳 在 以利 面前事奉耶和華。當那些日子,耶和華的言語稀少,不常有默示。
2Factum est ergo in die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre:
2一日, 以利 睡臥在自己的地方;他眼目昏花,看不分明。
3lucerna Dei antequam extingueretur, Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei.
3上帝的燈在上帝耶和華殿內 約 櫃那裏,還沒有熄滅, 撒母耳 已經睡了。
4Et vocavit Dominus Samuel. Qui respondens, ait: Ecce ego.
4耶和華呼喚 撒母耳 。 撒母耳 說:「我在這裏!」
5Et cucurrit ad Heli, et dixit: Ecce ego: vocasti enim me. Qui dixit: Non vocavi: revertere, et dormi. Et abiit, et dormivit.
5就跑到 以利 那裏,說:「你呼喚我?我在這裏。」 以利 回答說:「我沒有呼喚你,你去睡吧。」他就去睡了。
6Et adjecit Dominus rursum vocare Samuelem. Consurgensque Samuel, abiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit: Non vocavi te, fili mi: revertere et dormi.
6耶和華又呼喚 撒母耳 。 撒母耳 起來,到 以利 那裏,說:「你呼喚我?我在這裏。」 以利 回答說:「我的兒,我沒有呼喚你,你去睡吧。」
7Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini.
7那時 撒母耳 還未認識耶和華,也未得耶和華的默示。
8Et adjecit Dominus, et vocavit adhuc Samuelem tertio. Qui consurgens abiit ad Heli,
8耶和華第三次呼喚 撒母耳 。 撒母耳 起來,到 以利 那裏,說:「你又呼喚我?我在這裏。」 以利 才明白是耶和華呼喚童子。
9et ait: Ecce ego, quia vocasti me. Intellexit ergo Heli quia Dominus vocaret puerum: et ait ad Samuelem: Vade, et dormi: et si deinceps vocaverit te, dices: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco suo.
9因此 以利 對 撒母耳 說:「你仍去睡吧;若再呼喚你,你就說:『耶和華啊,請說,僕人敬聽!』」 撒母耳 就去,仍睡在原處。
10Et venit Dominus, et stetit: et vocavit, sicut vocaverat secundo: Samuel, Samuel. Et ait Samuel: Loquere, Domine, quia audit servus tuus.
10耶和華又來站着,像前三次呼喚說:「 撒母耳 啊! 撒母耳 啊!」 撒母耳 回答說:「請說,僕人敬聽!」
11Et dixit Dominus ad Samuelem: Ecce ego facio verbum in Israël, quod quicumque audierit, tinnient ambæ aures ejus.
11耶和華對 撒母耳 說:「我在 以色列 中必行一件事,叫聽見的人都必耳鳴。
12In die illa suscitabo adversum Heli omnia quæ locutus sum super domum ejus: incipiam, et complebo.
12我指着 以利 家所說的話,到了時候,我必始終應驗在 以利 身上。
13Prædixi enim ei quod judicaturus essem domum ejus in æternum propter iniquitatem, eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuerit eos.
13我曾告訴他必永遠降罰與他的家,因他知道兒子作孽,自招咒詛,卻不禁止他們。
14Idcirco juravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus usque in æternum.
14所以我向 以利 家起誓說:『 以利 家的罪孽,雖獻祭奉禮物,永不能得贖去。』」
15Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli.
15撒母耳 睡到天亮,就開了耶和華的殿門,不敢將默示告訴 以利 。
16Vocavit ergo Heli Samuelem, et dixit: Samuel fili mi? Qui respondens ait: Præsto sum.
16以利 呼喚 撒母耳 說:「我兒 撒母耳 啊!」 撒母耳 回答說:「我在這裏!」
17Et interrogavit eum: Quis est sermo, quem locutus est Dominus ad te? oro te ne celaveris me: hæc faciat tibi Deus, et hæc addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quæ dicta sunt tibi.
17以利 說:「 耶和華 對你說甚麼,你不要向我隱瞞;你若將上帝對你所說的隱瞞一句,願他重重地降罰與你。」
18Indicavit itaque ei Samuel universos sermones, et non abscondit ab eo. Et ille respondit: Dominus est: quod bonum est in oculis suis faciat.
18撒母耳 就把一切話都告訴了 以利 ,並沒有隱瞞。 以利 說:「這是出於耶和華,願他憑自己的意旨而行。」
19Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram.
19撒母耳 長大了,耶和華與他同在,使他所說的話一句都不落空。
20Et cognovit universus Israël, a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini.
20從 但 到 別是巴 所有的 以色列 人都知道耶和華立 撒母耳 為先知。
21Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo juxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israëli.
21耶和華又在 示羅 顯現;因為耶和華將自己的話默示 撒母耳 , 撒母耳 就把這話傳遍 以色列 地。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.