I Samuelis
Chapter 18
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

I Samuelis 18

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Jonathæ conglutinata est animæ David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam.
1大衛 對 掃羅 說完了話, 約拿單 的心與 大衛 的心深相契合。 約拿單 愛 大衛 ,如同愛自己的性命。
2Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui.
2那日 掃羅 留住 大衛 ,不容他再回父家。
3Inierunt autem David et Jonathas fœdus: diligebat enim eum quasi animam suam.
3約拿單 愛 大衛 如同愛自己的性命,就與他結盟。
4Nam expoliavit se Jonathas tunica qua erat indutus, et dedit eam David, et reliqua vestimenta sua, usque ad gladium et arcum suum, et usque ad balteum.
4約拿單 從身上脫下外袍,給了 大衛 ,又將戰衣、刀、弓、腰帶都給了他。
5Egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat: posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul.
5掃羅 無論差遣 大衛 往何處去,他都做事精明。 掃羅 就立他作戰士長,眾百姓和 掃羅 的臣僕無不喜悅。
6Porro cum reverteretur percusso Philisthæo David, egressæ sunt mulieres de universis urbibus Israël, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis lætitiæ, et in sistris.
6大衛 打死了那 非利士 人,同眾人回來的時候,婦女們從 以色列 各城裏出來,歡歡喜喜,打鼓擊磬,歌唱跳舞,迎接 掃羅 王。
7Et præcinebant mulieres, ludentes, atque dicentes: [Percussit Saul mille, et David decem millia.]
7眾婦女舞蹈唱和,說:「 掃羅 殺死千千, 大衛 殺死萬萬。」
8Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste: dixitque: Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt: quid ei superest, nisi solum regnum?
8掃羅 甚發怒,不喜悅這話,就說:「將萬萬歸 大衛 ,千千歸我,只剩下王位沒有給他了。」
9Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa et deinceps.
9從這日起, 掃羅 就怒視 大衛 。
10Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suæ: David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies. Tenebatque Saul lanceam,
10次日,從上帝那裏來的惡魔大大降在 掃羅 身上,他就在家中胡言亂語。 大衛 照常彈琴, 掃羅 手裏拿着槍。
11et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete: et declinavit David a facie ejus secundo.
11掃羅 把槍一掄,心裏說,我要將 大衛 刺透,釘在牆上。 大衛 躲避他兩次。
12Et timuit Saul David, eo quod Dominus esset cum eo, et a se recessisset.
12掃羅 懼怕 大衛 ;因為耶和華離開自己,與 大衛 同在。
13Amovit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribunum super mille viros: et egrediebatur, et intrabat in conspectu populi.
13所以 掃羅 使 大衛 離開自己,立他為千夫長,他就領兵出入。
14In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo.
14大衛 做事無不精明,耶和華也與他同在。
15Vidit itaque Saul quod prudens esset nimis, et cœpit cavere eum.
15掃羅 見 大衛 做事精明,就甚怕他。
16Omnis autem Israël et Juda diligebat David: ipse enim ingrediebatur et egrediebatur ante eos.
16但 以色列 和 猶大 眾人都愛 大衛 ,因為他領他們出入。
17Dixitque Saul ad David: Ecce filia mea major Merob: ipsam dabo tibi uxorem: tantummodo esto vir fortis, et præliare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens: Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinorum.
17掃羅 對 大衛 說:「我將大女兒 米拉 給你為妻,只要你為我奮勇,為耶和華爭戰。」 掃羅 心裏說:「我不好親手害他,要藉 非利士 人的手害他。」
18Ait autem David ad Saul: Quis ego sum, aut quæ est vita mea, aut cognatio patris mei in Israël, ut fiam gener regis?
18大衛 對 掃羅 說:「我是誰,我是甚麼出身,我父家在 以色列 中是何等的家,豈敢作王的女婿呢?」
19Factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadrieli Molathitæ uxor.
19掃羅 的女兒 米拉 到了當給 大衛 的時候, 掃羅 卻給了 米何拉 人 亞得列 為妻。
20Dilexit autem David Michol filia Saul altera. Et nuntiatum est Saul, et placuit ei.
20掃羅 的次女 米甲 愛 大衛 。有人告訴 掃羅 , 掃羅 就喜悅。
21Dixitque Saul: Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum. Dixitque Saul ad David: In duabus rebus gener meus eris hodie.
21掃羅 心裏說:「我將這女兒給 大衛 ,作他的網羅,好藉 非利士 人的手害他。」所以 掃羅 對 大衛 說:「你今日可以第二次作我的女婿。」
22Et mandavit Saul servis suis: Loquimini ad David clam me, dicentes: Ecce places regi, et omnes servi ejus diligunt te: nunc ergo esto gener regis.
22掃羅 吩咐臣僕 說 :「你們暗中對 大衛 說:『王喜悅你,王的臣僕也都喜愛你,所以你當作王的女婿。』」
23Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba hæc. Et ait David: Num parum videtur vobis, generum esse regis? ego autem sum vir pauper et tenuis.
23掃羅 的臣僕就照這話說給 大衛 聽。 大衛 說:「你們以為作王的女婿是一件小事嗎?我是貧窮卑微的人。」
24Et renuntiaverunt servi Saul dicentes: Hujuscemodi verba locutus est David.
24掃羅 的臣僕回奏說, 大衛 所說的如此如此。
25Dixit autem Saul: Sic loquimini ad David: Non habet rex sponsalia necesse, nisi tantum centum præputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis. Porro Saul cogitabat tradere David in manus Philisthinorum.
25掃羅 說:「你們要對 大衛 這樣說:『王不要甚麼聘禮,只要一百 非利士 人的陽皮,好在王的仇敵身上報仇。』」 掃羅 的意思要使 大衛 喪在 非利士 人的手裏。
26Cumque renuntiassent servi ejus David verba quæ dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis.
26掃羅 的臣僕將這話告訴 大衛 , 大衛 就歡喜作王的女婿。日期還沒有到,
27Et post paucos dies surgens David, abiit cum viris qui sub eo erant. Et percussit ex Philisthiim ducentos viros, et attulit eorum præputia et annumeravit ea regi, ut esset gener ejus. Dedit itaque Saul ei Michol filiam suam uxorem.
27大衛 和跟隨他的人起身前往,殺了二百 非利士 人,將陽皮滿數交給王,為要作王的女婿。於是 掃羅 將女兒 米甲 給 大衛 為妻。
28Et vidit Saul, et intellexit quod Dominus esset cum David. Michol autem filia Saul diligebat eum.
28掃羅 見耶和華與 大衛 同在,又知道女兒 米甲 愛 大衛 ,
29Et Saul magis cœpit timere David: factusque est Saul inimicus David cunctis diebus.
29就更怕 大衛 ,常作 大衛 的仇敵。
30Et egressi sunt principes Philisthinorum. A principio autem egressionis eorum, prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen ejus nimis.
30每逢 非利士 軍長出來 打仗 , 大衛 比 掃羅 的臣僕做事精明,因此他的名被人尊重。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.