I Samuelis 31
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Philisthiim autem pugnabant adversum Israël: et fugerunt viri Israël ante faciem Philisthiim, et ceciderunt interfecti in monte Gelboë.
1非利士 人與 以色列 人爭戰。 以色列 人在 非利士 人面前逃跑,在 基利波 有被殺仆倒的。
2Irrueruntque Philisthiim in Saul et in filios ejus, et percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul:
2非利士 人緊追 掃羅 和他兒子們,就殺了 掃羅 的兒子 約拿單 、 亞比拿達 、 麥基舒亞 。
3totumque pondus prælii versum est in Saul, et consecuti sunt eum viri sagittarii, et vulneratus est vehementer a sagittariis.
3勢派甚大, 掃羅 被弓箭手追上,射傷甚重,
4Dixitque Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et percute me: ne forte veniant incircumcisi isti, et interficiant me, illudentes mihi. Et noluit armiger ejus: fuerat enim nimio terrore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium, et irruit super eum.
4就吩咐拿他兵器的人說:「你拔出刀來,將我刺死,免得那些未受割禮的人來刺我,凌辱我。」但拿兵器的人甚懼怕,不肯刺他; 掃羅 就自己伏在刀上死了。
5Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum, et mortuus est cum eo.
5拿兵器的人見 掃羅 已死,也伏在刀上死了。
6Mortuus est ergo Saul, et tres filii ejus, et armiger illius, et universi viri ejus in die illa pariter.
6這樣, 掃羅 和他三個兒子,與拿他兵器的人,以及跟隨他的人,都一同死亡。
7Videntes autem viri Israël qui erant trans vallem et trans Jordanem, quod fugissent viri Israëlitæ, et quod mortuus esset Saul et filii ejus, reliquerunt civitates suas, et fugerunt: veneruntque Philisthiim, et habitaverunt ibi.
7住平原那邊並 約旦河 西的 以色列 人,見 以色列 軍兵逃跑, 掃羅 和他兒子都死了,也就棄城逃跑。 非利士 人便來住在其中。
8Facta autem die altera, venerunt Philisthiim ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios ejus jacentes in monte Gelboë.
8次日, 非利士 人來剝那被殺之人的衣服,看見 掃羅 和他三個兒子仆倒在 基利波山 ,
9Et præciderunt caput Saul, et spoliaverunt eum armis: et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum, ut annuntiaretur in templo idolorum, et in populis.
9就割下他的首級,剝了他的軍裝,打發人到 非利士 地的四境,報信與他們廟裏的偶像和眾民;
10Et posuerunt arma ejus in templo Astaroth, corpus vero ejus suspenderunt in muro Bethsan.
10又將 掃羅 的軍裝放在 亞斯她錄 廟裏,將他的屍身釘在 伯‧珊 的城牆上。
11Quod cum audissent habitatores Jabes Galaad, quæcumque fecerant Philisthiim Saul,
11基列‧雅比 的居民聽見 非利士 人向 掃羅 所行的事,
12surrexerunt omnes viri fortissimi, et ambulaverunt tota nocte, et tulerunt cadaver Saul, et cadavera filiorum ejus, de muro Bethsan: veneruntque Jabes Galaad, et combusserunt ea ibi:
12他們中間所有的勇士就起身,走了一夜,將 掃羅 和他兒子的屍身從 伯‧珊 城牆上取下來,送到 雅比 那裏,用火燒了;
13et tulerunt ossa eorum, et sepelierunt in nemore Jabes, et jejunaverunt septem diebus.
13將他們骸骨葬在 雅比 的垂絲柳樹下,就禁食七日。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.