Iudicum
Chapter 18
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Iudicum 18

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1In diebus illis non erat rex in Israël, et tribus Dan quærebat possessionem sibi, ut habitaret in ea: usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat.
1那時, 以色列 中沒有王。 但 支派的人仍是尋地居住;因為到那日子,他們還沒有在 以色列 支派中得地為業。
2Miserunt ergo filii Dan stirpis et familiæ suæ quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol, ut explorarent terram, et diligenter inspicerent: dixeruntque eis: Ite, et considerate terram. Qui cum pergentes venissent in montem Ephraim, et intrassent domum Michæ, requieverunt ibi:
2但 人從 瑣拉 和 以實陶 打發本族中的五個勇士,去仔細窺探那地,吩咐他們說:「你們去窺探那地。」他們來到 以法蓮 山地,進了 米迦 的住宅,就在那裏住宿。
3et agnoscentes vocem adolescentis Levitæ, utentesque illius diversorio, dixerunt ad eum: Quis te huc adducit? quid hic agis? quam ob causam huc venire voluisti?
3他們臨近 米迦 的住宅,聽出那少年 利未 人的口音來,就進去問他說:「誰領你到這裏來?你在這裏做甚麼?你在這裏得甚麼?」
4Qui respondit eis: Hæc et hæc præstitit mihi Michas, et me mercede conduxit, ut sim ei sacerdos.
4他回答說:「 米迦 待我如此如此,請我作祭司。」
5Rogaverunt autem eum ut consuleret Dominum ut scire possent an prospero itinere pergerent, et res haberet effectum.
5他們對他說:「請你求問上帝,使我們知道所行的道路通達不通達。」
6Qui respondit eis: Ite in pace: Dominus respicit viam vestram, et iter quo pergitis.
6祭司對他們說:「你們可以平平安安地去,你們所行的道路是在耶和華面前的。」
7Euntes igitur quinque viri venerunt Lais: videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore, juxta consuetudinem Sidoniorum, securum et quietum, nullo ei penitus resistente, magnarumque opum, et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum.
7五人就走了,來到 拉億 ,見那裏的民安居無慮,如同 西頓 人安居一樣。在那地沒有人掌權擾亂他們;他們離 西頓 人也遠,與別人沒有來往。
8Reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol, et quid egissent sciscitantibus responderunt:
8五人回到 瑣拉 和 以實陶 ,見他們的弟兄;弟兄問他們說:「你們有甚麼話?」
9Surgite, ascendamus ad eos: vidimus enim terram valde opulentam et uberem. Nolite negligere, nolite cessare: eamus, et possideamus eam: nullus erit labor.
9他們回答說:「起來,我們上去攻擊他們吧!我們已經窺探那地,見那地甚好。你們為何靜坐不動呢?要急速前往得那地為業,不可遲延。
10Intrabimus ad securos, in regionem latissimam, tradetque nobis Dominus locum, in quo nullius rei est penuria eorum quæ gignuntur in terra.
10你們到了那裏,必看見安居無慮的民,地也寬闊。上帝已將那地交在你們手中;那地百物俱全,一無所缺。」
11Profecti igitur sunt de cognatione Dan, id est, de Saraa et Esthaol, sexcenti viri accincti armis bellicis,
11於是 但 族中的六百人,各帶兵器,從 瑣拉 和 以實陶 前往,
12ascendentesque manserunt in Cariathiarim Judæ: qui locus ex eo tempore Castrorum Dan nomen accepit, et est post tergum Cariathiarim.
12上到 猶大 的 基列‧耶琳 ,在 基列‧耶琳 後邊安營。因此那地方名叫 瑪哈尼‧但 ,直到今日。
13Inde transierunt in montem Ephraim. Cumque venissent ad domum Michæ,
13他們從那裏往 以法蓮 山地去,來到 米迦 的住宅。
14dixerunt quinque viri, qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais, ceteris fratribus suis: Nostis quod in domibus istis sit ephod, et theraphim, et sculptile, atque conflatile: videte quid vobis placeat.
14從前窺探 拉億 地的五個人對他們的弟兄說:「這宅子裏有以弗得和家中的神像,並雕刻的像與鑄成的像,你們知道嗎?現在你們要想一想當怎樣行。」
15Et cum paululum declinassent, ingressi sunt domum adolescentis Levitæ, qui erat in domo Michæ: salutaveruntque eum verbis pacificis.
15五人就進入 米迦 的住宅,到了那少年 利未 人的房內問他好。
16Sexcenti autem viri ita ut erant armati, stabant ante ostium.
16那六百 但 人各帶兵器,站在門口。
17At illi, qui ingressi fuerant domum juvenis, sculptile, et ephod, et theraphim, atque conflatile tollere nitebantur, et sacerdos stabat ante ostium, sexcentis viris fortissimis haud procul expectantibus.
17窺探地的五個人走進去,將雕刻的像、以弗得、家中的神像,並鑄成的像,都拿了去。祭司和帶兵器的六百人,一同站在門口。
18Tulerunt igitur qui intraverant sculptile, ephod, et idola, atque conflatile. Quibus dixit sacerdos: Quid facitis?
18那五個人進入 米迦 的住宅,拿出雕刻的像、以弗得、家中的神像,並鑄成的像,祭司就問他們說:「你們做甚麼呢?」
19Cui responderunt: Tace et pone digitum super os tuum: venique nobiscum, ut habeamus te patrem, ac sacerdotem. Quid tibi melius est, ut sis sacerdos in domo unius viri, an in una tribu et familia in Israël?
19他們回答說:「不要作聲,用手摀口,跟我們去吧!我們必以你為父、為祭司。你作一家的祭司好呢?還是作 以色列 一族一支派的祭司好呢?」
20Quod cum audisset, acquievit sermonibus eorum, et tulit ephod, et idola, ac sculptile, et profectus est cum eis.
20祭司心裏喜悅,便拿着以弗得和家中的神像,並雕刻的像,進入他們中間。
21Qui cum pergerent, et ante se ire fecissent parvulos ac jumenta, et omne quod erat pretiosum,
21他們就轉身離開那裏,妻子、兒女、牲畜、財物都在前頭。
22et jam a domo Michæ essent procul, viri qui habitabant in ædibus Michæ conclamantes secuti sunt,
22離 米迦 的住宅已遠, 米迦 的近鄰都聚集來,追趕 但 人,
23et post tergum clamare cœperunt. Qui cum respexissent, dixerunt ad Micham: Quid tibi vis? cur clamas?
23呼叫 但 人。 但 人回頭問 米迦 說:「你聚集這許多人來做甚麼呢?」
24Qui respondit: Deos meos, quos mihi feci, tulistis, et sacerdotem, et omnia quæ habeo, et dicitis: Quid tibi est?
24米迦 說:「你們將我所做的神像和祭司都帶了去,我還有所剩的嗎?怎麼還問我說『做甚麼』呢?」
25Dixeruntque ei filii Dan: Cave ne ultra loquaris ad nos, et veniant ad te viri animo concitati, et ipse cum omni domo tua pereas.
25但 人對 米迦 說:「你不要使我們聽見你的聲音,恐怕有性暴的人攻擊你,以致你和你的全家盡都喪命。」
26Et sic cœpto itinere perrexerunt. Videns autem Michas quod fortiores se essent, reversus est in domum suam.
26但 人還是走他們的路。 米迦 見他們的勢力比自己強盛,就轉身回家去了。
27Sexcenti autem viri tulerunt sacerdotem, et quæ supra diximus: veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum, et percusserunt eos in ore gladii: urbemque incendio tradiderunt,
27但 人將 米迦 所做的 神像 和他的祭司都帶到 拉億 ,見安居無慮的民,就用刀殺了那民,又放火燒了那城,
28nullo penitus ferente præsidium, eo quod procul habitarent a Sidone, et cum nullo hominum haberent quidquam societatis ac negotii. Erat autem civitas sita in regione Rohob: quam rursum exstruentes habitaverunt in ea,
28並無人搭救;因為離 西頓 遠,他們又與別人沒有來往。城在平原,那平原靠近 伯‧利合 。 但 人又在那裏修城居住,
29vocato nomine civitatis Dan, juxta vocabulum patris sui, quem genuerat Israël, quæ prius Lais dicebatur.
29照着他們始祖 以色列 之子 但 的名字,給那城起名叫 但 ;原先那城名叫 拉億 。
30Posueruntque sibi sculptile, et Jonathan filium Gersam filii Moysi ac filios ejus sacerdotes in tribu Dan, usque ad diem captivitatis suæ.
30但 人就為自己設立那雕刻的像。 摩西 的孫子、 革舜 的兒子 約拿單 ,和他的子孫作 但 支派的祭司,直到那地遭擄掠的日子。
31Mansitque apud eos idolum Michæ omni tempore quo fuit domus Dei in Silo. In diebus illis non erat rex in Israël.
31上帝的殿在 示羅 多少日子, 但 人為自己設立 米迦 所雕刻的像也在 但 多少日子。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.