Iudicum
Chapter 17
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Iudicum 17

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas,
1以法蓮 山地有一個人名叫 米迦 。
2qui dixit matri suæ: Mille et centum argenteos, quos separaveras tibi, et super quibus me audiente juraveras, ecce ego habeo, et apud me sunt. Cui illa respondit: Benedictus filius meus Domino.
2他對母親說:「你那一千一百 舍客勒 銀子被人拿去,你因此咒詛,並且告訴了我。看哪,這銀子在我這裏,是我拿去了。」他母親說:「我兒啊,願耶和華賜福與你!」
3Reddidit ergo eos matri suæ, quæ dixerat ei: Consecravi et vovi hoc argentum Domino, ut de manu mea suscipiat filius meus, et faciat sculptile atque conflatile: et nunc trado illud tibi.
3米迦 就把這一千一百 舍客勒 銀子還他母親。他母親說:「我分出這銀子來為你獻給耶和華,好雕刻一個像,鑄成一個像。現在我還是交給你。」
4Reddidit igitur eos matri suæ: quæ tulit ducentos argenteos, et dedit eos argentario, ut faceret ex eis sculptile atque conflatile, quod fuit in domo Michæ.
4米迦 將銀子還他母親,他母親將二百 舍客勒 銀子交給銀匠,雕刻一個像,鑄成一個像,安置在 米迦 的屋內。
5Qui ædiculam quoque in ea deo separavit, et fecit ephod, et theraphim, id est, vestem sacerdotalem, et idola: implevitque unius filiorum suorum manum, et factus est ei sacerdos.
5這 米迦 有了神堂,又製造以弗得和家中的神像,分派他一個兒子作祭司。
6In diebus illis non erat rex in Israël, sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.
6那時 以色列 中沒有王,各人任意而行。
7Fuit quoque alter adolescens de Bethlehem Juda, ex cognatione ejus: eratque ipse Levites, et habitabat ibi.
7猶大 的 伯利恆 有一個少年人,是 猶大 族的 利未 人,他在那裏寄居。
8Egressusque de civitate Bethlehem, peregrinari voluit ubicumque sibi commodum reperisset. Cumque venisset in montem Ephraim, iter faciens, et declinasset parumper in domum Michæ,
8這人離開 猶大 的 伯利恆 城,要找一個可住的 地方 。行路的時候,到了 以法蓮 山地,走到 米迦 的家。
9interrogatus est ab eo unde venisset. Qui respondit: Levita sum de Bethlehem Juda, et vado ut habitem ubi potuero, et utile mihi esse perspexero.
9米迦 問他說:「你從哪裏來?」他回答說:「從 猶大 的 伯利恆 來。我是 利未 人,要找一個可住的 地方 。」
10Dixitque Michas: Mane apud me, et esto mihi parens ac sacerdos: daboque tibi per annos singulos decem argenteos, ac vestem duplicem, et quæ ad victum sunt necessaria.
10米迦 說:「你可以住在我這裏,我以你為父、為祭司。我每年給你十 舍客勒 銀子,一套衣服和度日的食物。」 利未 人就進了他的家。
11Acquievit, et mansit apud hominem, fuitque illi quasi unus de filiis.
11利未 人情願與那人同住;那人看這少年人如自己的兒子一樣。
12Implevitque Michas manum ejus, et habuit puerum sacerdotem apud se:
12米迦 分派這少年的 利未 人作祭司,他就住在 米迦 的家裏。
13Nunc scio, dicens, quod benefaciet mihi Deus habenti Levitici generis sacerdotem.
13米迦 說:「現在我知道耶和華必賜福與我,因我有一個 利未 人作祭司。」

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.