Iudicum 15
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Post aliquantulum autem temporis, cum dies triticeæ messis instarent, venit Samson, invisere volens uxorem suam, et attulit ei hædum de capris. Cumque cubiculum ejus solito vellet intrare, prohibuit eum pater illius, dicens:
1過了些日子,到割麥子的時候, 參孫 帶着一隻山羊羔去看他的妻,說:「我要進內室見我的妻。」他岳父不容他進去,
2Putavi quod odisses eam, et ideo tradidi illam amico tuo: sed habet sororem, quæ junior et pulchrior illa est: sit tibi pro ea uxor.
2說:「我估定你是極其恨她,因此我將她給了你的陪伴。她的妹子不是比她還美麗嗎?你可以娶來代替她吧!」
3Cui Samson respondit: Ab hac die non erit culpa in me contra Philisthæos: faciam enim vobis mala.
3參孫 說:「這回我加害於 非利士 人不算有罪。」
4Perrexitque et cepit trecentas vulpes, caudasque earum junxit ad caudas, et faces ligavit in medio:
4於是 參孫 去捉了三百隻狐狸,將狐狸尾巴一對一對地捆上,將火把捆在兩條尾巴中間,
5quas igne succendens, dimisit ut huc illucque discurrerent. Quæ statim perrexerunt in segetes Philisthinorum. Quibus succensis, et comportatæ jam fruges, et adhuc stantes in stipula, concrematæ sunt, in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret.
5點着火把,就放狐狸進入 非利士 人站着的禾稼,將堆集的禾捆和未割的禾稼,並橄欖園盡都燒了。
6Dixeruntque Philisthiim: Quis fecit hanc rem? Quibus dictum est: Samson gener Thamnathæi: quia tulit uxorem ejus, et alteri tradidit, hæc operatus est. Ascenderuntque Philisthiim, et combusserunt tam mulierem quam patrem ejus.
6非利士 人說:「這事是誰做的呢?」有人說:「是 亭拿 人的女婿 參孫 ,因為他岳父將他的妻給了他的陪伴。」於是 非利士 人上去,用火燒了婦人和她的父親。
7Quibus ait Samson: Licet hæc feceritis, tamen adhuc ex vobis expetam ultionem, et tunc quiescam.
7參孫 對 非利士 人說:「你們既然這樣行,我必向你們報仇才肯罷休。」
8Percussitque eos ingenti plaga, ita ut stupentes suram femori imponerent. Et descendens habitavit in spelunca petræ Etam.
8參孫 就大大擊殺他們,連腿帶腰都砍斷了。他便下去,住在 以坦 磐的穴內。
9Igitur ascendentes Philisthiim in terram Juda, castrametati sunt in loco, qui postea vocatus est Lechi, id est, Maxilla, ubi eorum effusus est exercitus.
9非利士 人上去安營在 猶大 ,布散在 利希 。
10Dixeruntque ad eos de tribu Juda: Cur ascendistis adversum nos? Qui responderunt: Ut ligemus Samson venimus, et reddamus ei quæ in nos operatus est.
10猶大 人說:「你們為何上來攻擊我們呢?」他們說:「我們上來是要捆綁 參孫 ;他向我們怎樣行,我們也要向他怎樣行。」
11Descenderunt ergo tria millia virorum de Juda ad specum silicis Etam, dixeruntque ad Samson: Nescis quod Philisthiim imperent nobis? quare hoc facere voluisti? Quibus ille ait: Sicut fecerunt mihi, sic feci eis.
11於是有三千 猶大 人下到 以坦 磐的穴內,對 參孫 說:「 非利士 人轄制我們,你不知道嗎?你向我們行的是甚麼事呢?」他回答說:「他們向我怎樣行,我也要向他們怎樣行。」
12Ligare, inquiunt, te venimus, et tradere in manus Philisthinorum. Quibus Samson: Jurate, ait, et spondete mihi quod non occidatis me.
12猶大 人對他說:「我們下來是要捆綁你,將你交在 非利士 人手中。」 參孫 說:「你們要向我起誓,應承你們自己不害死我。」
13Dixerunt: Non te occidemus, sed vinctum trademus. Ligaveruntque eum duobus novis funibus, et tulerunt eum de petra Etam.
13他們說:「我們斷不殺你,只要將你捆綁交在 非利士 人手中。」於是用兩條新繩捆綁 參孫 ,將他從 以坦 磐帶上去。
14Qui cum venisset ad locum Maxillæ, et Philisthiim vociferantes occurrissent ei, irruit spiritus Domini in eum: et sicut solent ad odorem ignis lina consumi, ita vincula, quibus ligatus erat, dissipata sunt et soluta.
14參孫 到了 利希 , 非利士 人都迎着喧嚷。耶和華的靈大大感動 參孫 ,他臂上的繩就像火燒的麻一樣,他的綁繩都從他手上脫落下來。
15Inventamque maxillam, id est, mandibulam asini, quæ jacebat, arripiens interfecit in ea mille viros,
15他見一塊未乾的驢腮骨,就伸手拾起來,用以擊殺一千人。
16et ait: [In maxilla asini, in mandibula pulli asinarum, delevi eos, et percussi mille viros.]
16參孫 說: 我用驢腮骨殺人成堆, 用驢腮骨殺了一千人。
17Cumque hæc verba canens complesset, projecit mandibulam de manu, et vocavit nomen loci illius Ramathlechi, quod interpretatur, Elevatio maxillæ.
17說完這話,就把那腮骨從手裏拋出去了。那地便叫 拉末‧利希 。
18Sitiensque valde, clamavit ad Dominum, et ait: Tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam: en siti morior, incidamque in manus incircumcisorum.
18參孫 甚覺口渴,就求告耶和華說:「你既藉僕人的手施行這麼大的拯救,豈可任我渴死、落在未受割禮的人手中呢?」
19Aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini, et egressæ sunt ex eo aquæ. Quibus haustis, refocillavit spiritum, et vires recepit. Idcirco appellatum est nomen loci illius, Fons invocantis de maxilla, usque in præsentem diem.
19上帝就使 利希 的窪處裂開,有水從其中湧出來。 參孫 喝了,精神復原;因此那泉名叫 隱‧哈歌利 ,那泉直到今日還在 利希 。
20Judicavitque Israël in diebus Philisthiim viginti annis.
20當 非利士 人轄制 以色列 人的時候, 參孫 作 以色列 的士師二十年。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.