Iudicum 16
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Abiit quoque in Gazam, et vidit ibi mulierem meretricem, ingressusque est ad eam.
1參孫 到了 迦薩 ,在那裏看見一個妓女,就與她親近。
2Quod cum audissent Philisthiim, et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson, circumdederunt eum, positis in porta civitatis custodibus: et ibi tota nocte cum silentio præstolantes, ut facto mane exeuntem occiderent.
2有 人告訴 迦薩 人說:「 參孫 到這裏來了!」他們就把他團團圍住,終夜在城門悄悄埋伏,說:「等到天亮我們便殺他。」
3Dormivit autem Samson usque ad medium noctem: et inde consurgens, apprehendit ambas portæ fores cum postibus suis et sera, impositasque humeris suis portavit ad verticem montis, qui respicit Hebron.
3參孫 睡到半夜,起來,將城門的門扇、門框、門閂,一齊拆下來,扛在肩上,扛到 希伯崙 前的山頂上。
4Post hæc amavit mulierem, quæ habitabat in valle Sorec, et vocabatur Dalila.
4後來, 參孫 在 梭烈谷 喜愛一個婦人,名叫 大利拉 。
5Veneruntque ad eam principes Philisthinorum, atque dixerunt: Decipe eum, et disce ab illo, in quo habeat tantam fortitudinem, et quomodo eam superare valeamus, et vinctum affligere: quod si feceris, dabimus tibi singuli mille et centum argenteos.
5非利士 人的首領上去見那婦人,對她說:「求你誆哄 參孫 ,探探他因何有這麼大的力氣,我們用何法能勝他,捆綁剋制他。我們就每人給你一千一百 舍客勒 銀子。」
6Locuta est ergo Dalila ad Samson: Dic mihi, obsecro, in quo sit tua maxima fortitudo, et quid sit quo ligatus erumpere nequeas?
6大利拉 對 參孫 說:「求你告訴我,你因何有這麼大的力氣,當用何法捆綁剋制你。」
7Cui respondit Samson: Si septem nerviceis funibus necdum siccis, et adhuc humentibus, ligatus fuero, infirmus ero ut ceteri homines.
7參孫 回答說:「人若用七條未乾的青繩子捆綁我,我就軟弱像別人一樣。」
8Attuleruntque ad eam satrapæ Philisthinorum septem funes, ut dixerat: quibus vinxit eam,
8於是 非利士 人的首領拿了七條未乾的青繩子來,交給婦人,她就用繩子捆綁 參孫 。
9latentibus apud se insidiis, et in cubiculo finem rei expectantibus: clamavitque ad eum: Philisthiim super te, Samson. Qui rupit vincula, quomodo si rumpat quis filum de stuppæ tortum putamine, cum odorem ignis acceperit: et non est cognitum in quo esset fortitudo ejus.
9有人預先埋伏在婦人的內室裏。婦人說:「 參孫 哪, 非利士 人拿你來了!」 參孫 就掙斷繩子,如掙斷經火的麻線一般。這樣,他力氣 的根由 人還是不知道。
10Dixitque ad eum Dalila: Ecce illusisti mihi, et falsum locutus es: saltem nunc indica mihi quo ligari debeas.
10大利拉 對 參孫 說:「你欺哄我,向我說謊言。現在求你告訴我當用何法捆綁你。」
11Cui ille respondit: Si ligatus fuero novis funibus, qui numquam fuerunt in opere, infirmus ero, et aliorum hominum similis.
11參孫 回答說:「人若用沒有使過的新繩捆綁我,我就軟弱像別人一樣。」
12Quibus rursum Dalila vinxit eum, et clamavit: Philisthiim super te, Samson: in cubiculo insidiis præparatis. Qui ita rupit vincula quasi fila telarum.
12大利拉 就用新繩捆綁他,對他說:「 參孫 哪, 非利士 人拿你來了!」有人預先埋伏在內室裏。 參孫 將臂上的繩掙斷了,如掙斷一條線一樣。
13Dixitque Dalila rursum ad eum: Usquequo decipis me, et falsum loqueris? ostende quo vinciri debeas. Cui respondit Samson: Si septem crines capitis mei cum licio plexueris, et clavum his circumligatum terræ fixeris, infirmus ero.
13大利拉 對 參孫 說:「你到如今還是欺哄我,向我說謊言。求你告訴我,當用何法捆綁你。」 參孫 回答說:「你若將我頭上的七條髮綹,與緯線同織 就可以了 。」
14Quod cum fecisset Dalila, dixit ad eum: Philisthiim super te, Samson. Qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio.
14於是 大利拉 將他的髮綹與緯線同織,用橛子釘住,對他說:「 參孫 哪, 非利士 人拿你來了!」 參孫 從睡中醒來,將機上的橛子和緯線一齊都拔出來了。
15Dixitque ad eum Dalila: Quomodo dicis quod amas me, cum animus tuus non sit mecum? Per tres vices mentitus es mihi, et noluisti dicere in quo sit maxima fortitudo tua.
15大利拉 對 參孫 說:「你既不與我同心,怎麼說你愛我呢?你這三次欺哄我,沒有告訴我,你因何有這麼大的力氣。」
16Cumque molesta esset ei, et per multos dies jugiter adhæreret, spatium ad quietem non tribuens, defecit anima ejus, et ad mortem usque lassata est.
16大利拉 天天用話催逼他,甚至他心裏煩悶要死。
17Tunc aperiens veritatem rei, dixit ad eam: Ferrum numquam ascendit super caput meum, quia nazaræus, id est, consecratus Deo, sum de utero matris meæ: si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et deficiam, eroque sicut ceteri homines.
17參孫 就把心中所藏的都告訴了她,對她說:「向來人沒有用剃頭刀剃我的頭,因為我自出母胎就歸上帝作拿細耳人;若剃了我的頭髮,我的力氣就離開我,我便軟弱像別人一樣。」
18Vidensque illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philisthinorum ac mandavit: Ascende adhuc semel, quia nunc mihi aperuit cor suum. Qui ascenderunt assumpta pecunia, quam promiserant.
18大利拉 見他把心中所藏的都告訴了她,就打發人到 非利士 人的首領那裏,對他們說:「他已經把心中所藏的都告訴了我,請你們再上來一次。」於是 非利士 人的首領手裏拿着銀子,上到婦人那裏。
19At illa dormire eum fecit super genua sua, et in sinu suo reclinare caput. Vocavitque tonsorem, et rasit septem crines ejus, et cœpit abigere eum, et a se repellere: statim enim ab eo fortitudo discessit.
19大利拉 使 參孫 枕着她的膝睡覺,叫了一個人來剃除他頭上的七條髮綹。於是 大利拉 剋制他,他的力氣就離開他了。
20Dixitque: Philisthiim super te, Samson. Qui de somno consurgens, dixit in animo suo: Egrediar sicut ante feci, et me excutiam: nesciens quod recessisset ab eo Dominus.
20大利拉 說:「 參孫 哪, 非利士 人拿你來了!」 參孫 從睡中醒來,心裏說:「我要像前幾次出去活動身體」;他卻不知道耶和華已經離開他了。
21Quem cum apprehendissent Philisthiim, statim eruerunt oculos ejus, et duxerunt Gazam vinctum catenis, et clausum in carcere molere fecerunt.
21非利士 人將他拿住,剜了他的眼睛,帶他下到 迦薩 ,用銅鍊拘索他;他就在監裏推磨。
22Jamque capilli ejus renasci cœperunt.
22然而他的頭髮被剃之後,又漸漸長起來了。
23Principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo, et epularentur, dicentes: Tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras.
23非利士 人的首領聚集,要給他們的神 大袞 獻大祭,並且歡樂,因為他們說:「我們的神將我們的仇敵 參孫 交在我們手中了。」
24Quod etiam populus videns, laudabat deum suum, eademque dicebat: Tradidit deus noster adversarium nostrum in manus nostras, qui delevit terram nostram, et occidit plurimos.
24眾人看見 參孫 ,就讚美他們的神說:「我們的神將毀壞我們地、殺害我們許多人的仇敵交在我們手中了。」
25Lætantesque per convivia, sumptis jam epulis, præceperunt ut vocaretur Samson, et ante eos luderet. Qui adductus de carcere ludebat ante eos, feceruntque eum stare inter duas columnas.
25他們正宴樂的時候,就說:「叫 參孫 來,在我們面前戲耍戲耍。」於是將 參孫 從監裏提出來,他就在眾人面前戲耍。他們使他站在兩柱中間。
26Qui dixit puero regenti gressus suos: Dimitte me, ut tangam columnas, quibus omnis imminet domus, et recliner super eas, et paululum requiescam.
26參孫 向拉他手的童子說:「求你讓我摸着托房的柱子,我要靠一靠。」
27Domus autem erat plena virorum ac mulierum, et erant ibi omnes principes Philisthinorum, ac de tecto et solario circiter tria millia utriusque sexus spectantes ludentem Samson.
27那時房內充滿男女, 非利士 人的眾首領也都在那裏。房的平頂上約有三千男女觀看 參孫 戲耍。
28At ille invocato Domino ait: Domine Deus, memento mei, et redde mihi nunc fortitudinem pristinam, Deus meus, ut ulciscar me de hostibus meis, et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam.
28參孫 求告耶和華說:「主耶和華啊,求你眷念我。上帝啊,求你賜我這一次的力量,使我在 非利士 人身上報那剜我雙眼的仇。」
29Et apprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus, alteramque earum dextera et alteram læva tenens,
29參孫 就抱住托房的那兩根柱子:左手抱一根,右手抱一根,
30ait: Moriatur anima mea cum Philisthiim. Concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes principes, et ceteram multitudinem quæ ibi erat: multoque plures interfecit moriens, quam ante vivus occiderat.
30說:「我情願與 非利士 人同死!」就盡力屈身,房子倒塌,壓住首領和房內的眾人。這樣, 參孫 死時所殺的人比活着所殺的還多。
31Descendentes autem fratres ejus et universa cognatio, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulchro patris sui Manue: judicavitque Israël viginti annis.
31參孫 的弟兄和他父的全家都下去取他的屍首,抬上來葬在 瑣拉 和 以實陶 中間,在他父 瑪挪亞 的墳墓裏。 參孫 作 以色列 的士師二十年。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.