I Regum
Chapter 20
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

I Regum 20

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Porro Benadad rex Syriæ congregavit omnem exercitum suum, et triginta duos reges secum, et equos, et currus: et ascendens pugnabat contra Samariam, et obsidebat eam.
1亞蘭 王 便‧哈達 聚集他的全軍,率領三十二個王,帶着車馬上來圍攻 撒馬利亞 ;
2Mittensque nuntios ad Achab regem Israël in civitatem,
2又差遣使者進城見 以色列 王 亞哈 ,對他說:「 便‧哈達 如此說:
3ait: Hæc dicit Benadad: Argentum tuum, et aurum tuum meum est: et uxores tuæ, et filii tui optimi, mei sunt.
3你的金銀都要歸我,你妻子兒女中最美的也要歸我。」
4Responditque rex Israël: Juxta verbum tuum, domine mi rex, tuus sum ego, et omnia mea.
4以色列 王回答說:「我主我王啊,可以依着你的話,我與我所有的都歸你。」
5Revertentesque nuntii, dixerunt: Hæc dicit Benadad, qui misit nos ad te: Argentum tuum, et aurum tuum, et uxores tuas, et filios tuos, dabis mihi.
5使者又來說:「 便‧哈達 如此說:我已差遣人去見你,要你將你的金銀、妻子、兒女都給我。
6Cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te, et scrutabuntur domum tuam, et domum servorum tuorum: et omne quod eis placuerit, ponent in manibus suis, et auferent.
6但明日約在這時候,我還要差遣臣僕到你那裏,搜查你的家和你僕人的家,將你眼中一切所喜愛的都拿了去。」
7Vocavit autem rex Israël omnes seniores terræ, et ait: Animadvertite, et videte quoniam insidietur nobis: misit enim ad me pro uxoribus meis, et filiis, et pro argento et auro: et non abnui.
7以色列 王召了國中的長老來,對他們說:「請你們看看,這人是怎樣地謀害 我 ,他先差遣人到我這裏來,要我的妻子、兒女,和金銀,我並沒有推辭他。」
8Dixeruntque omnes majores natu, et universus populus, ad eum: Non audias, neque acquiescas illi.
8長老和百姓對王說:「不要聽從他,也不要應允他。」
9Respondit itaque nuntiis Benadad: Dicite domino meo regi: Omnia propter quæ misisti ad me servum tuum in initio, faciam: hanc autem rem facere non possum.
9故此, 以色列 王對 便‧哈達 的使者說:「你們告訴我主我王說:王頭一次差遣人向僕人所要的,僕人都依從;但這次所要的,我不能依從。」使者就去回覆 便‧哈達 。
10Reversique nuntii retulerunt ei. Qui remisit, et ait: Hæc faciant mihi dii, et hæc addant, si suffecerit pulvis Samariæ pugillis omnis populi qui sequitur me.
10便‧哈達 又差遣人去見 亞哈 說:「 撒馬利亞 的塵土若夠跟從我的人每人捧一捧的,願神明重重地降罰與我!」
11Et respondens rex Israël, ait: Dicite ei: Ne glorietur, accinctus æque ut discinctus.
11以色列 王說:「你告訴他說,才頂 盔 貫 甲 的,休要像摘 盔 卸 甲 的誇口。」
12Factum est autem cum audisset Benadad verbum istud, bibebat ipse et reges in umbraculis: et ait servis suis: Circumdate civitatem. Et circumdederunt eam.
12便‧哈達 和諸王正在帳幕裏喝酒,聽見這話,就對他臣僕說:「擺隊吧!」他們就擺隊攻城。
13Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israël, ait ei: Hæc dicit Dominus: Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam? ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus.
13有一個先知來見 以色列 王 亞哈 ,說:「耶和華如此說:『這一大群人你看見了嗎?今日我必將他們交在你手裏,你就知道我是耶和華。』」
14Et ait Achab: Per quem? Dixitque ei: Hæc dicit Dominus: Per pedissequos principum provinciarum. Et ait: Quis incipiet præliari? Et ille dixit: Tu.
14亞哈 說:「藉着誰呢?」他回答說:「耶和華說,藉着跟從省長的少年人。」 亞哈 說:「要誰率領呢?」他說:「要你親自率領。」
15Recensuit ergo pueros principum provinciarum, et reperit numerum ducentorum triginta duorum: et recensuit post eos populum, omnes filios Israël, septem millia.
15於是 亞哈 數點跟從省長的少年人,共有二百三十二名,後又數點 以色列 的眾兵,共有七千名。
16Et egressi sunt meridie. Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo, et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium ejus venerant.
16午間,他們就出城; 便‧哈達 和幫助他的三十二個王正在帳幕裏痛飲。
17Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte. Misit itaque Benadad: qui nuntiaverunt ei, dicentes: Viri egressi sunt de Samaria.
17跟從省長的少年人先出城; 便‧哈達 差遣人去 探望 ,他們回報說:「有人從 撒馬利亞 出來了。」
18Et ille ait: Sive pro pace veniunt, apprehendite eos vivos: sive ut prælientur, vivos eos capite.
18他說:「他們若為講和出來,要活捉他們;若為打仗出來,也要活捉他們。」
19Egressi sunt ergo pueri principum provinciarum, ac reliquus exercitus sequebatur:
19跟從省長的少年人出城,軍兵跟隨他們;
20et percussit unusquisque virum qui contra se veniebat: fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israël. Fugit quoque Benadad rex Syriæ in equo cum equitibus suis.
20各人遇見敵人就殺。 亞蘭 人逃跑, 以色列 人追趕他們; 亞蘭 王 便‧哈達 騎着馬和馬兵一同逃跑。
21Necnon egressus rex Israël percussit equos et currus, et percussit Syriam plaga magna.
21以色列 王出城攻打車馬,大大擊殺 亞蘭 人。
22Accedens autem propheta ad regem Israël, dixit ei: Vade, et confortare, et scito, et vide quid facias: sequenti enim anno rex Syriæ ascendet contra te.
22那先知來見 以色列 王,對他說:「你當自強,留心怎樣防備;因為到明年這時候, 亞蘭 王必上來攻擊你。」
23Servi vero regis Syriæ dixerunt ei: Dii montium sunt dii eorum, ideo superaverunt nos: sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus, et obtinebimus eos.
23亞蘭 王的臣僕對 亞蘭 王說:「 以色列 人的神是山神,所以他們勝過我們;但在平原與他們打仗,我們必定得勝。
24Tu ergo verbum hoc fac: amove reges singulos ab exercitu tuo, et pone principes pro eis:
24王當這樣行:把諸王革去,派軍長代替他們,
25et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos, et currus secundum currus quos ante habuisti: et pugnabimus contra eos in campestribus, et videbis quod obtinebimus eos. Credidit consilio eorum, et fecit ita.
25又照着王喪失軍兵之數,再招募一軍,馬補馬,車補車,我們在平原與他們打仗,必定得勝。」王便聽臣僕的話去行。
26Igitur postquam annus transierat, recensuit Benadad Syros, et ascendit in Aphec ut pugnaret contra Israël.
26次年, 便‧哈達 果然點齊 亞蘭 人上 亞弗 去,要與 以色列 人打仗。
27Porro filii Israël recensiti sunt, et acceptis cibariis profecti ex adverso, castraque metati sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprarum: Syri autem repleverunt terram.
27以色列 人也點齊軍兵,預備食物,迎着 亞蘭 人出去,對着他們安營,好像兩小群山羊羔; 亞蘭 人卻滿了地面。
28(Et accedens unus vir Dei, dixit ad regem Israël: Hæc dicit Dominus: Quia dixerunt Syri: Deus montium est Dominus, et non est Deus vallium: dabo omnem multitudinem hanc grandem in manu tua, et scietis quia ego sum Dominus.)
28有神人來見 以色列 王,說:「耶和華如此說:『 亞蘭 人既說我-耶和華是山神,不是平原的神,所以我必將這一大群人都交在你手中,你們就知道我是耶和華。』」
29Dirigebantque septem diebus ex adverso hi atque illi acies, septima autem die commissum est bellum: percusseruntque filii Israël de Syris centum millia peditum in die una.
29以色列 人與 亞蘭 人相對安營七日,到第七日兩軍交戰;那一日 以色列 人殺了 亞蘭 人步兵十萬,
30Fugerunt autem qui remanserant in Aphec, in civitatem: et cecidit murus super viginti septem millia hominum qui remanserant. Porro Benadad fugiens ingressus est civitatem, in cubiculum quod erat intra cubiculum.
30其餘的逃入 亞弗 城;城牆塌倒,壓死剩下的二萬七千人。 便‧哈達 也逃入城,藏在嚴密的屋子裏。
31Dixeruntque ei servi sui: Ecce, audivimus quod reges domus Israël clementes sint: ponamus itaque saccos in lumbis nostris, et funiculos in capitibus nostris, et egrediamur ad regem Israël: forsitan salvabit animas nostras.
31他的臣僕對他說:「我們聽說 以色列 王都是仁慈的王,現在我們不如腰束麻布,頭套繩索,出去投降 以色列 王,或者他存留王的性命。」
32Accinxerunt saccis lumbos suos, et posuerunt funiculos in capitibus suis, veneruntque ad regem Israël, et dixerunt ei: Servus tuus Benadad dicit: Vivat, oro te, anima mea. Et ille ait: Si adhuc vivit, frater meus est.
32於是他們腰束麻布,頭套繩索,去見 以色列 王,說:「王的僕人 便‧哈達 說,求王存留我的性命。」 亞哈 說:「他還活着嗎?他是我的兄弟。」
33Quod acceperunt viri pro omine: et festinantes rapuerunt verbum ex ore ejus, atque dixerunt: Frater tuus Benadad. Et dixit eis: Ite, et adducite eum ad me. Egressus est ergo ad eum Benadad, et levavit eum in currum suum.
33這些人留心探出他的口氣來,便急忙就着他的話說:「 便‧哈達 是王的兄弟!」王說:「你們去請他來。」 便‧哈達 出來見王,王就請他上車。
34Qui dixit ei: Civitates quas tulit pater meus a patre tuo, reddam: et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria, et ego fœderatus recedam a te. Pepigit ergo fœdus, et dimisit eum.
34便‧哈達 對王說:「我父從你父那裏所奪的城邑,我必歸還。你可以在 大馬士革 立街市,像我父在 撒馬利亞 所立的一樣。」 亞哈 說:「我照此立約,放你回去」,就與他立約,放他去了。
35Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini: Percute me. At ille noluit percutere.
35有先知的一個門徒奉耶和華的命對他的同伴說:「你打我吧!」那人不肯打他。
36Cui ait: Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo. Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo, atque percussit.
36他就對那人說:「你既不聽從耶和華的話,你一離開我,必有獅子咬死你。」那人一離開他,果然遇見獅子,把他咬死了。
37Sed alterum inveniens virum, dixit ad eum: Percute me. Qui percussit eum, et vulneravit.
37先知的門徒又遇見一個人,對他說:「你打我吧!」那人就打他,將他打傷。
38Abiit ergo propheta, et occurrit regi in via, et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos.
38他就去了,用頭巾蒙眼,改換面目,在路旁等候王。
39Cumque rex transisset, clamavit ad regem, et ait: Servus tuus egressus est ad præliandum cominus: cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me, et ait: Custodi virum istum: qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima ejus, aut talentum argenti appendes.
39王從那裏經過,他向王呼叫說:「僕人在陣上的時候,有人帶了一個人來,對我說:『你看守這人,若把他失了,你的性命必代替他的性命;不然,你必交出一他連得銀子來。』
40Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit. Et ait rex Israël ad eum: Hoc est judicium tuum, quod ipse decrevisti.
40僕人正在忙亂之間,那人就不見了。」 以色列 王對他說:「你自己定妥了,必照樣判斷你。」
41At ille statim abstersit pulverem de facie sua, et cognovit eum rex Israël, quod esset de prophetis.
41他急忙除掉蒙眼的頭巾, 以色列 王就認出他是一個先知。
42Qui ait ad eum: Hæc dicit Dominus: Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus.
42他對王說:「耶和華如此說:『因你將我定要滅絕的人放去,你的命就必代替他的命,你的民也必代替他的民。』」
43Reversus est igitur rex Israël in domum suam, audire contemnens, et furibundus venit in Samariam.
43於是 以色列 王悶悶不樂地回到 撒馬利亞 ,進了他的宮。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.