I Regum 14
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1In tempore illo ægrotavit Abia filius Jeroboam.
1那時, 耶羅波安 的兒子 亞比雅 病了。
2Dixitque Jeroboam uxori suæ: Surge, et commuta habitum, ne cognoscaris quod sis uxor Jeroboam, et vade in Silo, ubi est Ahias propheta, qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc.
2耶羅波安 對他的妻說:「你可以起來改裝,使人不知道你是 耶羅波安 的妻,往 示羅 去,在那裏有先知 亞希雅 。他曾告訴我說,你必作這民的王。
3Tolle quoque in manu tua decem panes, et crustulam, et vas mellis, et vade ad illum: ipse enim indicabit tibi quid eventurum sit puero huic.
3現在你要帶十個餅,與幾個薄餅,和一瓶蜜去見他,他必告訴你兒子將要怎樣。」
4Fecit ut dixerat, uxor Jeroboam: et consurgens abiit in Silo, et venit in domum Ahiæ: at ille non poterat videre, quia caligaverant oculi ejus præ senectute.
4耶羅波安 的妻就這樣行,起身往 示羅 去,到了 亞希雅 的家。 亞希雅 因年紀老邁,眼目發直,不能看見。
5Dixit autem Dominus ad Ahiam: Ecce uxor Jeroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui ægrotat: hæc et hæc loqueris ei. Cum ergo illa intraret, et dissimularet se esse quæ erat,
5耶和華先曉諭 亞希雅 說:「 耶羅波安 的妻要來問你,因她兒子病了,你當如此如此告訴她。她進來的時候必裝作別的婦人。」
6audivit Ahias sonitum pedum ejus introëuntis per ostium, et ait: Ingredere, uxor Jeroboam: quare aliam te esse simulas? ego autem missus sum ad te durus nuntius.
6她剛進門, 亞希雅 聽見她腳步的響聲,就說:「 耶羅波安 的妻,進來吧!你為何裝作別的婦人呢?我奉差遣將凶事告訴你。
7Vade, et dic Jeroboam: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Quia exaltavi te de medio populi, et dedi te ducem super populum meum Israël,
7你回去告訴 耶羅波安 說 :『耶和華- 以色列 的上帝如此說:我從民中將你高舉,立你作我民 以色列 的君,
8et scidi regnum domus David, et dedi illud tibi, et non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea, et secutus est me in toto corde suo, faciens quod placitum esset in conspectu meo:
8將國從 大衛 家奪回賜給你;你卻不效法我僕人 大衛 ,遵守我的誡命,一心順從我,行我眼中看為正的事。
9sed operatus es mala super omnes qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem projecisti post corpus tuum:
9你竟行惡,比那在你以先的更甚,為自己立了別神,鑄了偶像,惹我發怒,將我丟在背後。
10idcirco ecce ego inducam mala super domum Jeroboam, et percutiam de Jeroboam mingentem ad parietem, et clausum, et novissimum in Israël: et mundabo reliquias domus Jeroboam, sicut mundari solet fimus usque ad purum.
10因此,我必使災禍臨到 耶羅波安 的家,將屬 耶羅波安 的男丁,無論困住的、自由的都從 以色列 中剪除,必除盡 耶羅波安 的家,如人除盡糞土一般。
11Qui mortui fuerint de Jeroboam in civitate, comedent eos canes: qui autem mortui fuerint in agro, vorabunt eos aves cæli: quia Dominus locutus est.
11凡屬 耶羅波安 的人,死在城中的必被狗吃,死在田野的必被空中的鳥吃。這是耶和華說的。』
12Tu igitur surge, et vade in domum tuam: et in ipso introitu pedum tuorum in urbem, morietur puer,
12所以你起身回家去吧!你的腳一進城,你兒子就必死了。
13et planget eum omnis Israël, et sepeliet: iste enim solus inferetur de Jeroboam in sepulchrum, quia inventus est super eo sermo bonus a Domino Deo Israël in domo Jeroboam.
13以色列 眾人必為他哀哭,將他葬埋。凡屬 耶羅波安 的人,惟有他得入墳墓;因為在 耶羅波安 的家中,只有他向耶和華- 以色列 的上帝顯出善行。
14Constituet autem sibi Dominus regem super Israël, qui percutiet domum Jeroboam in hac die, et in hoc tempore:
14耶和華必另立一王治理 以色列 。到了日期,他必剪除 耶羅波安 的家;那日期已經到了。
15et percutiet Dominus Deus Israël, sicut moveri solet arundo in aqua: et evellet Israël de terra bona hac, quam dedit patribus eorum, et ventilabit eos trans flumen: quia fecerunt sibi lucos, ut irritarent Dominum.
15耶和華必擊打 以色列 人,使他們搖動,像水中的蘆葦一般;又將他們從耶和華賜給他們列祖的美地上拔出來,分散在大河那邊;因為他們做木偶,惹耶和華發怒。
16Et tradet Dominus Israël propter peccata Jeroboam, qui peccavit, et peccare fecit Israël.
16因 耶羅波安 所犯的罪,又使 以色列 人陷在罪裏,耶和華必將 以色列 人交給 仇敵 。」
17Surrexit itaque uxor Jeroboam, et abiit, et venit in Thersa: cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est,
17耶羅波安 的妻起身回去,到了 得撒 ,剛到門檻,兒子就死了。
18et sepelierunt eum. Et planxit eum omnis Israël juxta sermonem Domini, quem locutus est in manu servi sui Ahiæ prophetæ.
18以色列 眾人將他葬埋,為他哀哭,正如耶和華藉他僕人先知 亞希雅 所說的話。
19Reliqua autem verborum Jeroboam, quomodo pugnaverit, et quomodo regnaverit, ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël.
19耶羅波安 其餘的事,他怎樣爭戰,怎樣作王,都寫在 以色列 諸王記上。
20Dies autem quibus regnavit Jeroboam, viginti duo anni sunt: et dormivit cum patribus suis, regnavitque Nadab filius ejus pro eo.
20耶羅波安 作王二十二年,就與他列祖同睡。他兒子 拿答 接續他作王。
21Porro Roboam filius Salomonis regnavit in Juda. Quadraginta et unius anni erat Roboam cum regnare cœpisset: decem et septem annos regnavit in Jerusalem civitate, quam elegit Dominus ut poneret nomen suum ibi, ex omnibus tribubus Israël. Nomen autem matris ejus Naama Ammanitis.
21所羅門 的兒子 羅波安 作 猶大 王。他登基的時候年四十一歲,在 耶路撒冷 ,就是耶和華從 以色列 眾支派中所選擇立他名的城,作王十七年。 羅波安 的母親名叫 拿瑪 ,是 亞捫 人。
22Et fecit Judas malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus quæ fecerant patres eorum in peccatis suis quæ peccaverunt.
22猶大 人行耶和華眼中看為惡的事,犯罪觸動他的憤恨,比他們列祖更甚。
23Ædificaverunt enim et ipsi sibi aras, et statuas, et lucos super omnem collem excelsum, et subter omnem arborem frondosam:
23因為他們在各高岡上,各青翠樹下築壇,立柱像和木偶。
24sed et effeminati fuerunt in terra, feceruntque omnes abominationes gentium quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israël.
24國中也有孌童。 猶大 人效法耶和華在 以色列 人面前所趕出的外邦人,行一切可憎惡的事。
25In quinto autem anno regni Roboam, ascendit Sesac rex Ægypti in Jerusalem,
25羅波安 王第五年, 埃及 王 示撒 上來攻取 耶路撒冷 ,
26et tulit thesauros domus Domini, et thesauros regios, et universa diripuit: scuta quoque aurea, quæ fecerat Salomon:
26奪了耶和華殿和王宮裏的寶物,盡都帶走,又奪去 所羅門 製造的金盾牌。
27pro quibus fecit rex Roboam scuta ærea, et tradidit ea in manum ducum scutariorum, et eorum qui excubabant ante ostium domus regis.
27羅波安 王製造銅盾牌代替那金盾牌,交給守王宮門的護衛長看守。
28Cumque ingrederetur rex in domum Domini, portabant ea qui præeundi habebant officium: et postea reportabant ad armamentarium scutariorum.
28王每逢進耶和華的殿,護衛兵就拿這盾牌,隨後仍將盾牌送回,放在護衛房。
29Reliqua autem sermonum Roboam, et omnia quæ fecit, ecce scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda.
29羅波安 其餘的事,凡他所行的,都寫在 猶大 列王記上。
30Fuitque bellum inter Roboam et Jeroboam cunctis diebus.
30羅波安 與 耶羅波安 時常爭戰。
31Dormivitque Roboam cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David: nomen autem matris ejus Naama Ammanitis: et regnavit Abiam filius ejus pro eo.
31羅波安 與他列祖同睡,葬在 大衛城 他列祖的墳地裏。他母親名叫 拿瑪 ,是 亞捫 人。他兒子 亞比央 接續他作王。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.