I Regum 19
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Nuntiavit autem Achab Jezabel omnia quæ fecerat Elias, et quomodo occidisset universos prophetas gladio.
1亞哈 將 以利亞 一切所行的和他用刀殺眾先知的事都告訴 耶洗別 。
2Misitque Jezabel nuntium ad Eliam, dicens: Hæc mihi faciant dii, et hæc addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis.
2耶洗別 就差遣人去見 以利亞 ,告訴他說:「明日約在這時候,我若不使你的性命像那些人的性命一樣,願神明重重地降罰與我。」
3Timuit ergo Elias, et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas: venitque in Bersabee Juda, et dimisit ibi puerum suum,
3以利亞 見這光景就起來逃命,到了 猶大 的 別是巴 ,將僕人留在那裏,
4et perrexit in desertum, viam unius diei. Cumque venisset, et sederet subter unam juniperum, petivit animæ suæ ut moreretur, et ait: Sufficit mihi, Domine: tolle animam meam: neque enim melior sum quam patres mei.
4自己在曠野走了一日的路程,來到一棵羅騰樹下,就坐在那裏求死,說:「耶和華啊,罷了!求你取我的性命,因為我不勝於我的列祖。」
5Projecitque se, et obdormivit in umbra juniperi: et ecce angelus Domini tetigit eum, et dixit illi: Surge, et comede.
5他就躺在羅騰樹下,睡着了。有一個天使拍他,說:「起來吃吧!」
6Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquæ: comedit ergo, et bibit, et rursum obdormivit.
6他觀看,見頭旁有一瓶水與炭火燒的餅,他就吃了喝了,仍然躺下。
7Reversusque est angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixitque illi: Surge, comede: grandis enim tibi restat via.
7耶和華的使者第二次來拍他,說:「起來吃吧!因為你當走的路甚遠。」
8Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb.
8他就起來吃了喝了,仗着這飲食的力,走了四十晝夜,到了上帝的山,就是 何烈山 。
9Cumque venisset illuc, mansit in spelunca: et ecce sermo Domini ad eum, dixitque illi: Quid hic agis, Elia?
9他在那裏進了一個洞,就住在洞中。耶和華的話臨到他說:「 以利亞 啊,你在這裏做甚麼?」
10At ille respondit: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël: altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam ut auferant eam.
10他說:「我為耶和華-萬軍之上帝大發熱心;因為 以色列 人背棄了你的約,毀壞了你的壇,用刀殺了你的先知,只剩下我一個人,他們還要尋索我的命。」
11Et ait ei: Egredere, et sta in monte coram Domino: et ecce Dominus transit. Et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras, ante Dominum: non in spiritu Dominus. Et post spiritum commotio: non in commotione Dominus.
11耶和華說:「你出來站在山上,在我面前。」那時耶和華從那裏經過,在他面前有烈風大作,崩山碎石,耶和華卻不在風中;風後地震,耶和華卻不在其中;
12Et post commotionem ignis: non in igne Dominus. Et post ignem sibilus auræ tenuis.
12地震後有火,耶和華也不在火中;火後有微小的聲音。
13Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio speluncæ. Et ecce vox ad eum dicens: Quid hic agis, Elia? Et ille respondit:
13以利亞 聽見,就用外衣蒙上臉,出來站在洞口。有聲音向他說:「 以利亞 啊,你在這裏做甚麼?」
14Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël: altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam ut auferant eam.
14他說:「我為耶和華-萬軍之上帝大發熱心;因為 以色列 人背棄了你的約,毀壞了你的壇,用刀殺了你的先知,只剩下我一個人,他們還要尋索我的命。」
15Et ait Dominus ad eum: Vade, et revertere in viam tuam per desertum in Damascum: cumque perveneris illuc, unges Hazaël regem super Syriam,
15耶和華對他說:「你回去,從曠野往 大馬士革 去。到了那裏,就要膏 哈薛 作 亞蘭 王,
16et Jehu filium Namsi unges regem super Israël: Eliseum autem filium Saphat, qui est de Abelmehula, unges prophetam pro te.
16又膏 寧示 的孫子 耶戶 作 以色列 王,並膏 亞伯‧米何拉 人 沙法 的兒子 以利沙 作先知接續你。
17Et erit: quicumque fugerit gladium Hazaël, occidet eum Jehu: et quicumque fugerit gladium Jehu, interficiet eum Eliseus.
17將來躲避 哈薛 之刀的,必被 耶戶 所殺;躲避 耶戶 之刀的,必被 以利沙 所殺。
18Et derelinquam mihi in Israël septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal, et omne os quod non adoravit eum osculans manus.
18但我在 以色列 人中 為自己 留下七千人,是未曾向 巴力 屈膝的,未曾與 巴力 親嘴的。」
19Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat, arantem in duodecim jugis boum. Et ipse in duodecim jugis boum arantibus unus erat: cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum.
19於是, 以利亞 離開那裏走了,遇見 沙法 的兒子 以利沙 耕地;在他前頭有十二對 牛 ,自己趕着第十二對。 以利亞 到他那裏去,將自己的外衣搭在他身上。
20Qui statim relictis bobus cucurrit post Eliam, et ait: Osculer, oro, patrem meum, et matrem meam, et sic sequar te. Dixitque ei: Vade, et revertere: quod enim meum erat, feci tibi.
20以利沙 就離開牛,跑到 以利亞 那裏,說:「求你容我先與父母親嘴,然後我便跟隨你。」 以利亞 對他說:「你回去吧,我向你做了甚麼呢?」
21Reversus autem ab eo, tulit par boum, et mactavit illud, et in aratro boum coxit carnes, et dedit populo, et comederunt: consurgensque abiit, et secutus est Eliam, et ministrabat ei.
21以利沙 就離開他回去,宰了一對牛,用套牛的器具煮肉給民吃,隨後就起身跟隨 以利亞 ,服事他。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.