I Regum 11
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumæas, et Sidonias, et Hethæas:
1所羅門 王在法老的女兒之外,又寵愛許多外邦女子,就是 摩押 女子、 亞捫 女子、 以東 女子、 西頓 女子、 赫 人女子。
2de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israël: Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras: certissime enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore.
2論到這些國的人,耶和華曾曉諭 以色列 人說:「你們不可與她們往來相通,因為她們必誘惑你們的心去隨從她們的神。」 所羅門 卻戀愛這些女子。
3Fueruntque ei uxores quasi reginæ septingentæ, et concubinæ trecentæ: et averterunt mulieres cor ejus.
3所羅門 有妃七百,都是公主;還有嬪三百。這些妃嬪誘惑他的心。
4Cumque jam esset senex, depravatum est cor ejus per mulieres, ut sequeretur deos alienos: nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.
4所羅門 年老的時候,他的妃嬪誘惑他的心去隨從別神,不效法他父親 大衛 誠誠實實地順服耶和華-他的上帝。
5Sed colebat Salomon Astarthen deam Sidoniorum, et Moloch idolum Ammonitarum.
5因為 所羅門 隨從 西頓 人的女神 亞斯她錄 和 亞捫 人可憎的神 米勒公 。
6Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino, et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David pater ejus.
6所羅門 行耶和華眼中看為惡的事,不效法他父親 大衛 專心順從耶和華。
7Tunc ædificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Jerusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon.
7所羅門 為 摩押 可憎的神 基抹 和 亞捫 人可憎的神 摩洛 ,在 耶路撒冷 對面的山上建築邱 壇 。
8Atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis, quæ adolebant thura, et immolabant diis suis.
8他為那些向自己的神燒香獻祭的外邦女子,就是他娶來的妃嬪也是這樣行。
9Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens ejus a Domino Deo Israël, qui apparuerat ei secundo,
9耶和華向 所羅門 發怒,因為他的心偏離向他兩次顯現的耶和華- 以色列 的上帝。
10et præceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos: et non custodivit quæ mandavit ei Dominus.
10耶和華曾吩咐他不可隨從別神,他卻沒有遵守耶和華所吩咐的。
11Dixit itaque Dominus Salomoni: Quia habuisti hoc apud te, et non custodisti pactum meum, et præcepta mea quæ mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo.
11所以耶和華對他說:「你既行了這事,不遵守我所吩咐你守的約和律例,我必將你的國奪回,賜給你的臣子。
12Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum: de manu filii tui scindam illud,
12然而,因你父親 大衛 的緣故,我不在你活着的日子行這事,必從你兒子的手中將國奪回。
13nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum, et Jerusalem, quam elegi.
13只是我不將全國奪回,要因我僕人 大衛 和我所選擇的 耶路撒冷 ,還留一支派給你的兒子。」
14Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumæum de semine regio, qui erat in Edom.
14耶和華使 以東 人 哈達 興起,作 所羅門 的敵人;他是 以東 王的後裔。
15Cum enim esset David in Idumæa, et ascendisset Joab princeps militiæ ad sepeliendum eos qui fuerant interfecti, et occidisset omnem masculinum in Idumæa
15先前 大衛 攻擊 以東 ,元帥 約押 上去葬埋陣亡的人,將 以東 的男丁都殺了。
16(sex enim mensibus ibi moratus est Joab, et omnis Israël, donec interimeret omne masculinum in Idumæa),
16約押 和 以色列 眾人在 以東 住了六個月,直到將 以東 的男丁盡都剪除。
17fugit Adad ipse, et viri Idumæi de servis patris ejus cum eo, ut ingrederetur Ægyptum: erat autem Adad puer parvulus.
17那時 哈達 還是幼童;他和他父親的臣僕,幾個 以東 人逃往 埃及 。
18Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan, et introierunt Ægyptum ad Pharaonem regem Ægypti: qui dedit ei domum, et cibos constituit, et terram delegavit.
18他們從 米甸 起行,到了 巴蘭 ;從 巴蘭 帶着幾個人來到 埃及 見 埃及 王法老;法老為他派定糧食,又給他房屋田地。
19Et invenit Adad gratiam coram Pharaone valde, in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suæ germanam Taphnes reginæ.
19哈達 在法老面前大蒙恩惠,以致法老將王后 答比匿 的妹子賜他為妻。
20Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium, et nutrivit eum Taphnes in domo Pharaonis: eratque Genubath habitans apud Pharaonem cum filiis ejus.
20答比匿 的妹子給 哈達 生了一個兒子,名叫 基努拔 。 答比匿 使 基努拔 在法老的宮裏斷奶, 基努拔 就與法老的眾子一同住在法老的宮裏。
21Cumque audisset Adad in Ægypto dormisse David cum patribus suis, et mortuum esse Joab principem militiæ, dixit Pharaoni: Dimitte me, ut vadam in terram meam.
21哈達 在 埃及 聽見 大衛 與他列祖同睡,元帥 約押 也死了,就對法老說:「求王容我回本國去。」
22Dixitque ei Pharao: Qua enim re apud me indiges, ut quæras ire ad terram tuam? At ille respondit: Nulla: sed obsecro te ut dimittas me.
22法老對他說:「你在我這裏有甚麼缺乏,你竟要回你本國去呢?」他回答說:「我沒有缺乏甚麼,只是求王容我回去。」
23Suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Eliada, qui fugerat Adarezer regem Soba dominum suum:
23上帝又使 以利亞大 的兒子 利遜 興起,作 所羅門 的敵人。他先前逃避主人 瑣巴 王 哈大底謝 。
24et congregavit contra eum viros, et factus est princeps latronum cum interficeret eos David: abieruntque Damascum, et habitaverunt ibi, et constituerunt eum regem in Damasco:
24大衛 擊殺 瑣巴 人的時候, 利遜 招聚了一群人,自己作他們的頭目,往 大馬士革 居住,在那裏作王。
25eratque adversarius Israëli cunctis diebus Salomonis: et hoc est malum Adad, et odium contra Israël: regnavitque in Syria.
25所羅門 活着的時候, 哈達 為患之外, 利遜 也作 以色列 的敵人。他恨惡 以色列 人,且作了 亞蘭 人的王。
26Jeroboam quoque filius Nabat, Ephrathæus, de Sareda, servus Salomonis, cujus mater erat nomine Sarva, mulier vidua, levavit manum contra regem.
26所羅門 的臣僕、 尼八 的兒子 耶羅波安 也舉手攻擊王。他是 以法蓮 支派的 洗利達 人,他母親是寡婦,名叫 洗魯阿 。
27Et hæc est causa rebellionis adversus eum, quia Salomon ædificavit Mello, et coæquavit voraginem civitatis David patris sui.
27他舉手攻擊王的緣故,乃由先前 所羅門 建造 米羅 ,修補他父親 大衛城 的破口。
28Erat autem Jeroboam vir fortis et potens: vidensque Salomon adolescentem bonæ indolis et industrium, constituerat eum præfectum super tributa universæ domus Joseph.
28耶羅波安 是大有才能的人。 所羅門 見這少年人殷勤,就派他監管 約瑟 家的一切工程。
29Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo: erant autem duo tantum in agro.
29一日, 耶羅波安 出了 耶路撒冷 , 示羅 人先知 亞希雅 在路上遇見他; 亞希雅 身上穿着一件新衣。他們二人在田野,以外並無別人。
30Apprehendensque Ahias pallium suum novum quo coopertus erat, scidit in duodecim partes.
30亞希雅 將自己穿的那件新衣撕成十二片,
31Et ait ad Jeroboam: Tolle tibi decem scissuras: hæc enim dicit Dominus Deus Israël: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus.
31對 耶羅波安 說:「你可以拿十片。耶和華- 以色列 的上帝如此說:『我必將國從 所羅門 手裏奪回,將十個支派賜給你。(
32Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Jerusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israël:
32我因僕人 大衛 和我在 以色列 眾支派中所選擇的 耶路撒冷 城的緣故,仍給 所羅門 留一個支派。)
33eo quod dereliquerit me, et adoraverit Astarthen deam Sidoniorum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum filiorum Ammon: et non ambulaverit in viis meis, ut faceret justitiam coram me, et præcepta mea et judicia, sicut David pater ejus.
33因為他離棄我,敬拜 西頓 人的女神 亞斯她錄 、 摩押 的神 基抹 ,和 亞捫 人的神 米勒公 ,沒有遵從我的道,行我眼中看為正的事, 守 我的律例典章,像他父親 大衛 一樣。
34Nec auferam omne regnum de manu ejus, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitæ suæ, propter David servum meum quem elegi, qui custodivit mandata mea et præcepta mea.
34但我不從他手裏將全國奪回;使他終身為君,是因我所揀選的僕人 大衛 謹守我的誡命律例。
35Auferam autem regnum de manu filii ejus, et dabo tibi decem tribus:
35我必從他兒子的手裏將國奪回,以十個支派賜給你,
36filio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Jerusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi.
36還留一個支派給他的兒子,使我僕人 大衛 在我所選擇立我名的 耶路撒冷 城裏,在我面前長有燈光。
37Te autem assumam, et regnabis super omnia quæ desiderat anima tua, erisque rex super Israël.
37我必揀選你,使你照心裏一切所願的,作王治理 以色列 。
38Si igitur audieris omnia quæ præcepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea et præcepta mea, sicut fecit David servus meus: ero tecum, et ædificabo tibi domum fidelem, quomodo ædificavi David domum: et tradam tibi Israël:
38你若聽從我一切所吩咐你的,遵行我的道,行我眼中看為正的事,謹守我的律例誡命,像我僕人 大衛 所行的,我就與你同在,為你立堅固的家,像我為 大衛 所立的一樣,將 以色列 人賜給你。
39et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus.
39我必因 所羅門 所行的使 大衛 後裔受患難,但不至於永遠。』」
40Voluit ergo Salomon interficere Jeroboam: qui surrexit, et aufugit in Ægyptum ad Sesac regem Ægypti, et fuit in Ægypto usque ad mortem Salomonis.
40所羅門 因此想要殺 耶羅波安 。 耶羅波安 卻起身逃往 埃及 ;到了 埃及 王 示撒 那裏,就住在 埃及 ,直到 所羅門 死了。
41Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia quæ fecit, et sapientia ejus, ecce universa scripta sunt in libro verborum dierum Salomonis.
41所羅門 其餘的事,凡他所行的和他的智慧都寫在 所羅門 記上。
42Dies autem quos regnavit Salomon in Jerusalem super omnem Israël, quadraginta anni sunt.
42所羅門 在 耶路撒冷 作 以色列 眾人的王共四十年。
43Dormivitque Salomon cum patribus suis, et sepultus est in civitate David patris sui: regnavitque Roboam filius ejus pro eo.
43所羅門 與他列祖同睡,葬在他父親 大衛 的城裏。他兒子 羅波安 接續他作王。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.