Lucam 17
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: væ autem illi per quem veniunt.
1耶稣又对门徒说:「绊倒人的事是免不了的;但那绊倒人的有祸了。
2Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis.
2就是把磨石拴在这人的颈项上,丢在海里,还强如他把这小子里的一个绊倒了。
3Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si pœnitentiam egerit, dimitte illi.
3你们要谨慎!若是你的弟兄得罪 你 ,就劝戒他;他若懊悔,就饶恕他。
4Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Pœnitet me, dimitte illi.
4倘若他一天七次得罪你,又七次回转,说:『我懊悔了』,你总要饶恕他。」
5Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem.
5使徒对主说:「 求主 加增我们的信心。」
6Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.
6主说:「你们若有信心像一粒芥菜种,就是对这棵桑树说:『你要拔起根来,栽在海里』,它也必听从你们。
7Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe:
7你们谁有仆人耕地或是放羊,从田里回来,就对他说:『你快来坐下吃饭』呢?
8et non dicat ei: Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes?
8岂不对他说:『你给我预备晚饭,束上带子伺候我,等我吃喝完了,你才可以吃喝』吗?
9Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat?
9仆人照所吩咐的去做,主人还谢谢他吗?
10non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus.
10这样,你们做完了一切所吩咐的,只当说:『我们是无用的仆人,所做的本是我们应分做的。』」
11Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam.
11耶稣往 耶路撒冷 去,经过 撒马利亚 和 加利利 。
12Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe:
12进入一个村子,有十个长大麻风的,迎面而来,远远地站着,
13et levaverunt vocem, dicentes: Jesu præceptor, miserere nostri.
13高声说:「耶稣,夫子,可怜我们吧!」
14Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.
14耶稣看见,就对他们说:「你们去把身体给祭司察看。」他们去的时候就洁净了。
15Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,
15内中有一个见自己已经好了,就回来大声归荣耀与 神,
16et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus.
16又俯伏在耶稣脚前感谢他;这人是 撒马利亚 人。
17Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt?
17耶稣说:「洁净了的不是十个人吗?那九个在哪里呢?
18Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.
18除了这外族人,再没有别人回来归荣耀与 神吗?」
19Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit.
19就对那人说:「起来,走吧!你的信救了你了。」
20Interrogatus autem a pharisæis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione:
20法利赛人问:「 神的国几时来到?」耶稣回答说:「 神的国来到不是眼所能见的。
21neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.
21人也不得说:『看哪,在这里!看哪,在那里!』因为 神的国就在你们心里。」
22Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.
22他又对门徒说:「日子将到,你们巴不得看见人子的一个日子,却不得看见。
23Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini:
23人将要对你们说:『看哪,在那里!看哪,在这里!』你们不要出去,也不要跟随他们!
24nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua.
24因为人子在他 降临 的日子,好像闪电从天这边一闪直照到天那边。
25Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.
25只是他必须先受许多苦,又被这世代弃绝。
26Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis:
26挪亚 的日子怎样,人子的日子也要怎样。
27edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes.
27那时候的人又吃又喝,又娶又嫁,到 挪亚 进方舟的那日,洪水就来,把他们全都灭了。
28Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant:
28又好像 罗得 的日子;人又吃又喝,又买又卖,又耕种又盖造。
29qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit:
29到 罗得 出 所多玛 的那日,就有火与硫磺从天上降下来,把他们全都灭了。
30secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur.
30人子显现的日子也要这样。
31In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro.
31当那日,人在房上,器具在屋里,不要下来拿;人在田里,也不要回家。
32Memores estote uxoris Lot.
32你们要回想 罗得 的妻子。
33Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam: et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.
33凡想要保全生命的,必丧掉生命;凡丧掉生命的,必救活生命。
34Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur:
34我对你们说,当那一夜,两个人在一个床上,要取去一个,撇下一个。
35duæ erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur: duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur.
35两个女人一同推磨,要取去一个,撇下一个。」
36Respondentes dicunt illi: Ubi Domine?
no verse 36 in this text
37Qui dixit illis: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ.
37门徒说:「主啊,在哪里 有这事 呢?」耶稣说:「尸首在哪里,鹰也必聚在那里。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.