Lucam 13
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
1正当那时,有人将 彼拉多 使 加利利 人的血搀杂在他们祭物中的事告诉耶稣。
2Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt?
2耶稣说:「你们以为这些 加利利 人比众 加利利 人更有罪,所以受这害吗?
3Non, dico vobis: sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.
3我告诉你们,不是的!你们若不悔改,都要如此灭亡!
4Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem?
4从前 西罗亚 楼倒塌了,压死十八个人;你们以为那些人比一切住在 耶路撒冷 的人更有罪吗?
5Non, dico vobis: sed si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.
5我告诉你们,不是的!你们若不悔改,都要如此灭亡!」
6Dicebat autem et hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invenit.
6于是用比喻说:「一个人有一棵无花果树栽在葡萄园里。他来到树前找果子,却找不着。
7Dixit autem ad cultorem vineæ: Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat?
7就对管园的说:『看哪,我这三年来到这无花果树前找果子,竟找不着。把它砍了吧,何必白占地土呢!』
8At ille respondens, dicit illi: Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora,
8管园的说:『主啊,今年且留着,等我周围掘开土,加上粪;
9et siquidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam.
9以后若结果子便罢,不然再把它砍了。』」
10Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis.
10安息日,耶稣在会堂里教训人。
11Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.
11有一个女人被鬼附着,病了十八年,腰弯得一点直不起来。
12Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.
12耶稣看见,便叫过她来,对她说:「女人,你脱离这病了!」
13Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum.
13于是用两只手按着她;她立刻直起腰来,就归荣耀与 神。
14Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ: Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.
14管会堂的因为耶稣在安息日治病,就气忿忿地对众人说:「有六日应当做工;那六日之内可以来求医,在安息日却不可。」
15Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare?
15主说:「假冒为善的人哪,难道你们各人在安息日不解开槽上的牛、驴,牵去饮吗?
16Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati?
16况且这女人本是 亚伯拉罕 的后裔,被撒但捆绑了这十八年,不当在安息日解开她的绑吗?」
17Et cum hæc diceret, erubescebant omnes adversarii ejus: et omnis populus gaudebat in universis, quæ gloriose fiebant ab eo.
17耶稣说这话,他的敌人都惭愧了;众人因他所行一切荣耀的事,就都欢喜了。
18Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile æstimabo illud?
18耶稣说:「 神的国好像什么?我拿什么来比较呢?
19Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam: et volucres cæli requieverunt in ramis ejus.
19好像一粒芥菜种,有人拿去种在园子里,长大成树,天上的飞鸟宿在它的枝上。」
20Et iterum dixit: Cui simile æstimabo regnum Dei?
20又说:「我拿什么来比 神的国呢?
21Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ sata tria, donec fermentaretur totum.
21好比面酵,有妇人拿来藏在三斗面里,直等全团都发起来。」
22Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem.
22耶稣往 耶路撒冷 去,在所经过的各城各乡教训人。
23Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos:
23有一个人问他说:「主啊,得救的人少吗?」
24Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt.
24耶稣对众人说:「你们要努力进窄门。我告诉你们,将来有许多人想要进去,却是不能。
25Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis:
25及至家主起来关了门,你们站在外面叩门,说:『主啊,给我们开门!』他就回答说:『我不认识你们,不晓得你们是哪里来的!』
26tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.
26那时,你们要说:『我们在你面前吃过喝过,你也在我们的街上教训过人。』
27Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis.
27他要说:『我告诉你们,我不晓得你们是哪里来的。你们这一切作恶的人,离开我去吧!』
28Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.
28你们要看见 亚伯拉罕 、 以撒 、 雅各 ,和众先知都在 神的国里,你们却被赶到外面,在那里必要哀哭切齿了。
29Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei.
29从东、从西、从南、从北将有人来,在 神的国里坐席。
30Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi.
30只是有在后的,将要在前;有在前的,将要在后。」
31In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere.
31正当那时,有几个法利赛人来对耶稣说:「离开这里去吧,因为 希律 想要杀你。」
32Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor.
32耶稣说:「你们去告诉那个狐狸说:『今天、明天我赶鬼治病,第三天我的事就成全了。』
33Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Jerusalem.
33虽然这样,今天、明天、后天,我必须前行,因为先知在 耶路撒冷 之外丧命是不能的。
34Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti?
34耶路撒冷 啊! 耶路撒冷 啊!你常杀害先知,又用石头打死那奉差遣到你这里来的人。我多次愿意聚集你的儿女,好像母鸡把小鸡聚集在翅膀底下;只是你们不愿意。
35Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini.
35看哪,你们的家成为荒场留给你们。我告诉你们, 从今以后 你们不得再见我,直等到你们说:『奉主名来的是应当称颂的。』」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.