Lucam 11
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos.
1耶穌在一個地方禱告;禱告完了,有個門徒對他說:「求主教導我們禱告,像 約翰 教導他的門徒。」
2Et ait illis: Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum.
2耶穌說:「你們禱告的時候,要說: 我們在天上的父: 願人都尊你的名為聖。 願你的國降臨; 願你的旨意行在地上, 如同行在天上。
3Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
3我們日用的飲食, 天天賜給我們。
4Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem.
4赦免我們的罪, 因為我們也赦免凡虧欠我們的人。 不叫我們遇見試探; 救我們脫離凶惡。」
5Et ait ad illos: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes,
5耶穌又說:「你們中間誰有一個朋友半夜到他那裏去,說:『朋友!請借給我三個餅;
6quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum,
6因為我有一個朋友行路,來到我這裏,我沒有甚麼給他擺上。』
7et ille de intus respondens dicat: Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili: non possum surgere, et dare tibi.
7那人在裏面回答說:『不要攪擾我,門已經關閉,孩子們也同我在床上了,我不能起來給你。』
8Et si ille perseveraverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios.
8我告訴你們,雖不因他是朋友起來給他,但因他情詞迫切地直求,就必起來照他所需用的給他。
9Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
9我又告訴你們,你們祈求,就給你們;尋找,就尋見;叩門,就給你們開門。
10Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur.
10因為,凡祈求的,就得着;尋找的,就尋見;叩門的,就給他開門。
11Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi?
11你們中間作父親的,誰有兒子求餅,反給他石頭呢?求魚,反拿蛇當魚給他呢?
12aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem?
12求 雞 蛋,反給他蠍子呢?
13Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se?
13你們雖然不好,尚且知道拿好東西給兒女;何況天父,豈不更將聖靈給求他的人嗎?」
14Et erat ejiciens dæmonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset dæmonium, locutus est mutus, et admiratæ sunt turbæ.
14耶穌趕出一個叫人啞巴的鬼;鬼出去了,啞巴就說出話來;眾人都希奇。
15Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia.
15內中卻有人說:「他是靠着鬼王別西卜趕鬼。」
16Et alii tentantes, signum de cælo quærebant ab eo.
16又有人試探耶穌,向他求從天上來的神蹟。
17Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
17他曉得他們的意念,便對他們說:「凡一國自相紛爭,就成為荒場;凡一家自相紛爭,就必敗落。
18Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis in Beelzebub me ejicere dæmonia.
18若撒但自相紛爭,他的國怎能站得住呢?因為你們說我是靠着別西卜趕鬼。
19Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia: filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt.
19我若靠着別西卜趕鬼,你們的子弟趕鬼又靠着誰呢?這樣,他們就要斷定你們的是非。
20Porro si in digito Dei ejicio dæmonia: profecto pervenit in vos regnum Dei.
20我若靠着上帝的能力趕鬼,這就是上帝的國臨到你們了。
21Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet.
21壯士披掛整齊,看守自己的住宅,他所有的都平安無事;
22Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet.
22但有一個比他更壯的來,勝過他,就奪去他所倚靠的盔甲兵器,又分了他的贓。
23Qui non est mecum, contra me est: et qui non colligit mecum, dispergit.
23不與我相合的,就是敵我的;不同我收聚的,就是分散的。」
24Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quærens requiem: et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi.
24「污鬼離了人身,就在無水之地過來過去,尋求安歇 之處 ;既尋不着,便說:『我要回到我所出來的屋裏去。』
25Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam.
25到了,就看見 裏面 打掃乾淨,修飾好了,
26Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.
26便去另帶了七個比自己更惡的鬼來,都進去住在那裏。那人末後的景況比先前更不好了。」
27Factum est autem, cum hæc diceret: extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ suxisti.
27耶穌正說這話的時候,眾人中間有一個女人大聲說:「懷你胎的和乳養你的有福了!」
28At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.
28耶穌說:「是,卻還不如聽上帝之道而遵守的人有福。」
29Turbis autem concurrentibus cœpit dicere: Generatio hæc, generatio nequam est: signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.
29當眾人聚集的時候,耶穌開講說:「這世代是一個邪惡的世代。他們求看神蹟,除了 約拿 的神蹟以外,再沒有神蹟給他們看。
30Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.
30約拿 怎樣為 尼尼微 人成了神蹟,人子也要照樣為這世代的人成了神蹟。
31Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic.
31當審判的時候,南方的女王要起來定這世代的罪;因為她從地極而來,要聽 所羅門 的智慧話。看哪,在這裏有一人比 所羅門 更大。
32Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam: quia pœnitentiam egerunt ad prædicationem Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic.
32當審判的時候, 尼尼微 人要起來定這世代的罪,因為 尼尼微 人聽了 約拿 所傳的就悔改了。看哪,在這裏有一人比 約拿 更大。」
33Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio: sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant.
33「沒有人點燈放在地窨子裏,或是斗底下,總是放在燈臺上,使進來的人得見亮光。
34Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.
34你眼睛就是身上的燈。你的眼睛若瞭亮,全身就光明;眼睛若昏花,全身就黑暗。
35Vide ergo ne lumen quod in te est, tenebræ sint.
35所以,你要省察,恐怕你裏頭的光或者黑暗了。
36Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.
36若是你全身光明,毫無黑暗,就必全然光明,如同燈的明光照亮你。」
37Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisæus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit.
37說話的時候,有一個法利賽人請耶穌同他吃飯,耶穌就進去坐席。
38Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.
38這法利賽人看見耶穌飯前不洗 手 便詫異。
39Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.
39主對他說:「如今你們法利賽人洗淨杯盤的外面,你們裏面卻滿了勒索和邪惡。
40Stulti ! nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit?
40無知的人哪,造外面的,不也造裏面嗎?
41Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis.
41只要把裏面的施捨給人,凡物於你們就都潔淨了。
42Sed væ vobis, pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis judicium et caritatem Dei: hæc autem oportuit facere, et illa non omittere.
42「你們法利賽人有禍了!因為你們將薄荷、芸香並各樣菜蔬獻上十分之一,那公義和愛上帝的事反倒不行了。這原是你們當行的;那也是不可不行的。
43Væ vobis, pharisæis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.
43你們法利賽人有禍了!因為你們喜愛會堂裏的首位,又喜愛人在街市上問你們的安。
44Væ vobis, quia estis ut monumenta, quæ non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt.
44你們有禍了!因為你們如同不顯露的墳墓,走在上面的人並不知道。」
45Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis.
45律法師中有一個回答耶穌說:「夫子!你這樣說也把我們糟蹋了。」
46At ille ait: Et vobis legisperitis væ: quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.
46耶穌說:「你們律法師也有禍了!因為你們把難擔的擔子放在人身上,自己一個指頭卻不肯動。
47Væ vobis, qui ædificatis monumenta prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos.
47你們有禍了!因為你們修造先知的墳墓,那先知正是你們的祖宗所殺的。
48Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis eorum sepulchra.
48可見你們祖宗所做的事,你們又證明又喜歡;因為他們殺了先知,你們修造 先知的墳墓 。
49Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur:
49所以上帝用智慧曾說:『我要差遣先知和使徒到他們那裏去,有的他們要殺害,有的他們要逼迫』,
50ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista,
50使創世以來所流眾先知血的罪都要問在這世代的人身上,
51a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.
51就是從 亞伯 的血起,直到被殺在壇和殿中間 撒迦利亞 的血為止。我實在告訴你們,這都要問在這世代的人身上。
52Væ vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ: ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis.
52你們律法師有禍了!因為你們把知識的鑰匙奪了去,自己不進去,正要進去的人你們也阻擋他們。」
53Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt pharisæi et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis,
53耶穌從那裏出來,文士和法利賽人就極力地催逼他,引動他多說話,
54insidiantes ei, et quærentes aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum.
54私下窺聽,要拿他的話柄。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.