Jeremiæ 37
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Et regnavit rex Sedecias filius Josiæ pro Jechonia filio Joakim, quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Juda:
1約西亞 的兒子 西底家 代替 約雅敬 的兒子 哥尼雅 為王,是 巴比倫 王 尼布甲尼撒 立在 猶大 地作王的。
2et non obedivit ipse, et servi ejus, et populus terræ, verbis Domini, quæ locutus est in manu Jeremiæ prophetæ.
2但 西底家 和他的臣僕,並國中的百姓,都不聽從耶和華藉先知 耶利米 所說的話。
3Et misit rex Sedecias Juchal filium Selemiæ, et Sophoniam filium Maasiæ, sacerdotem, ad Jeremiam prophetam, dicens: Ora pro nobis Dominum Deum nostrum.
3西底家 王打發 示利米雅 的兒子 猶甲 和祭司 瑪西雅 的兒子 西番雅 去見先知 耶利米 ,說:「求你為我們禱告耶和華-我們的上帝。」
4Jeremias autem libere ambulabat in medio populi: non enim miserant eum in custodiam carceris. Igitur exercitus Pharaonis egressus est de Ægypto, et audientes Chaldæi qui obsidebant Jerusalem, hujuscemodi nuntium, recesserunt ab Jerusalem.
4那時 耶利米 在民中出入,因為他們還沒有把他囚在監裏。
5Et factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam, dicens:
5法老的軍隊已經從 埃及 出來,那圍困 耶路撒冷 的 迦勒底 人聽見他們的風聲,就拔營離開 耶路撒冷 去了。
6Hæc dicit Dominus Deus Israël: Sic dicetis regi Juda, qui misit vos ad me interrogandum: Ecce exercitus Pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in Ægyptum:
6耶和華的話臨到先知 耶利米 說:
7et redient Chaldæi, et bellabunt contra civitatem hanc, et capient eam, et succendent eam igni.
7「耶和華- 以色列 的上帝如此說: 猶大 王打發你們來求問我,你們要如此對他說:『那出來幫助你們法老的軍隊必回 埃及 本國去。
8Hæc dicit Dominus: Nolite decipere animas vestras, dicentes: Euntes abibunt, et recedent a nobis Chaldæi: quia non abibunt.
8迦勒底 人必再來攻打這城,並要攻取,用火焚燒。
9Sed etsi percusseritis omnem exercitum Chaldæorum qui præliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati, singuli de tentorio suo consurgent, et incendent civitatem hanc igni.
9耶和華如此說:你們不要自欺說「 迦勒底 人必定離開我們」,因為他們必不離開。
10Ergo cum recessisset exercitus Chaldæorum ab Jerusalem, propter exercitum Pharaonis,
10你們即便殺敗了與你們爭戰的 迦勒底 全軍,但剩下受傷的人也必各人從帳棚裏起來,用火焚燒這城。』」
11egressus est Jeremias de Jerusalem ut iret in terram Benjamin, et divideret ibi possessionem in conspectu civium.
11迦勒底 的軍隊因怕法老的軍隊,拔營離開 耶路撒冷 的時候,
12Cumque pervenisset ad portam Benjamin, erat ibi custos portæ per vices, nomine Jerias filius Selemiæ filii Hananiæ: et apprehendit Jeremiam prophetam, dicens: Ad Chaldæos profugis.
12耶利米 就雜在民中出離 耶路撒冷 ,要往 便雅憫 地去,在那裏得自己的地業。
13Et respondit Jeremias: Falsum est: non fugio ad Chaldæos. Et non audivit eum, sed comprehendit Jerias Jeremiam, et adduxit eum ad principes:
13他到了 便雅憫門 那裏,有守門官名叫 伊利雅 ,是 哈拿尼亞 的孫子、 示利米雅 的兒子,他就拿住先知 耶利米 ,說:「你是投降 迦勒底 人哪!」
14quam ob rem irati principes contra Jeremiam, cæsum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Jonathan scribæ: ipse enim præpositus erat super carcerem.
14耶利米 說:「你這是謊話,我並不是投降 迦勒底 人。」 伊利雅 不聽他的話,就拿住他,解到首領那裏。
15Itaque ingressus est Jeremias in domum laci et in ergastulum: et sedit ibi Jeremias diebus multis.
15首領惱怒 耶利米 ,就打了他,將他囚在文士 約拿單 的房屋中,因為他們以這房屋當作監牢。
16Mittens autem Sedecias rex, tulit eum: et interrogavit eum in domo sua abscondite, et dixit: Putasne est sermo a Domino? Et dixit Jeremias: Est: et ait: In manus regis Babylonis traderis.
16耶利米 來到獄中,進入牢房,在那裏囚了多日。
17Et dixit Jeremias ad regem Sedeciam: Quid peccavi tibi, et servis tuis, et populo tuo, quia misisti me in domum carceris?
17西底家 王打發人提出他來,在自己的宮內私下問他說:「從耶和華有甚麼話臨到沒有?」 耶利米 說:「有!」又說:「你必交在 巴比倫 王手中。」
18ubi sunt prophetæ vestri, qui prophetabant vobis, et dicebant: Non veniet rex Babylonis super vos, et super terram hanc?
18耶利米 又對 西底家 王說:「我在甚麼事上得罪你,或你的臣僕,或這百姓,你竟將我囚在監裏呢?
19Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex: valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Jonathan scribæ, ne moriar ibi.
19對你們預言 巴比倫 王必不來攻擊你們和這地的先知,現今在哪裏呢?
20Præcepit ergo rex Sedecias ut traderetur Jeremias in vestibulo carceris, et daretur ei torta panis quotidie, excepto pulmento, donec consumerentur omnes panes de civitate: et mansit Jeremias in vestibulo carceris.
20主-我的王啊,求你現在垂聽,准我在你面前的懇求:不要使我回到文士 約拿單 的房屋中,免得我死在那裏。」
no verse 21 in this text
21於是, 西底家 王下令,他們就把 耶利米 交在護衛兵的院中,每天從餅舖街取一個餅給他,直到城中的餅用盡了。這樣, 耶利米 仍在護衛兵的院中。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.