Jeremiæ 28
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciæ regis Juda, in anno quarto, in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur, propheta de Gabaon, in domo Domini, coram sacerdotibus et omni populo, dicens:
1當年,就是 猶大 王 西底家 登基第四年五月, 基遍 人 押朔 的兒子,先知 哈拿尼雅 ,在耶和華的殿中當着祭司和眾民對我說:
2Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Contrivi jugum regis Babylonis.
2「萬軍之耶和華- 以色列 的上帝如此說:我已經折斷 巴比倫 王的軛。
3Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa domus Domini, quæ tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto, et transtulit ea in Babylonem.
3二年之內,我要將 巴比倫 王 尼布甲尼撒 從這地掠到 巴比倫 的器皿,就是耶和華殿中的一切器皿都帶回此地。
4Et Jechoniam filium Joakim regem Juda, et omnem transmigrationem Juda, qui ingressi sunt in Babylonem, ego convertam ad locum istum, ait Dominus: conteram enim jugum regis Babylonis.
4我又要將 猶大 王 約雅敬 的兒子 耶哥尼雅 和被擄到 巴比倫 去的一切 猶大 人帶回此地,因為我要折斷 巴比倫 王的軛。這是耶和華說的。」
5Et dixit Jeremias propheta ad Hananiam prophetam, in oculis sacerdotum, et in oculis omnis populi qui stabat in domo Domini:
5先知 耶利米 當着祭司和站在耶和華殿裏的眾民對先知 哈拿尼雅 說:
6et ait Jeremias propheta: Amen ! sic faciat Dominus: suscitet Dominus verba tua quæ prophetasti, ut referantur vasa in domum Domini, et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum.
6「阿們!願耶和華如此行,願耶和華成就你所預言的話,將耶和華殿中的器皿和一切被擄去的人從 巴比倫 帶回此地。
7Verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in auribus tuis, et in auribus universi populi:
7然而我向你和眾民耳中所要說的話,你應當聽。
8prophetæ qui fuerunt ante me et ante te, ab initio, et prophetaverunt super terras multas et super regna magna de prælio, et de afflictione, et de fame:
8從古以來,在你我以前的先知,向多國和大邦說預言,論到爭戰、災禍、瘟疫的事。
9propheta qui vaticinatus est pacem, cum venerit verbum ejus, scietur propheta quem misit Dominus in veritate.
9先知預言的平安,到話語成就的時候,人便知道他真是耶和華所差來的。」
10Et tulit Hananias propheta catenam de collo Jeremiæ prophetæ, et confregit eam.
10於是,先知 哈拿尼雅 將先知 耶利米 頸項上的軛取下來,折斷了。
11Et ait Hananias in conspectu omnis populi, dicens: Hæc dicit Dominus: Sic confringam jugum Nabuchodonosor regis Babylonis, post duos annos dierum de collo omnium gentium.
11哈拿尼雅 又當着眾民說:「耶和華如此說:二年之內我必照樣從列國人的頸項上折斷 巴比倫 王 尼布甲尼撒 的軛。」於是先知 耶利米 就走了。
12Et abiit Jeremias propheta in viam suam. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, postquam confregit Hananias propheta catenam de collo Jeremiæ prophetæ, dicens:
12先知 哈拿尼雅 把先知 耶利米 頸項上的軛折斷以後,耶和華的話臨到 耶利米 說:
13Vade, et dices Hananiæ: Hæc dicit Dominus: Catenas ligneas contrivisti, et facies pro eis catenas ferreas.
13「你去告訴 哈拿尼雅 說,耶和華如此說:你折斷木軛,卻換了鐵軛!
14Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Jugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis, et servient ei: insuper et bestias terræ dedi ei.
14因為萬軍之耶和華- 以色列 的上帝如此說:我已將鐵軛加在這些國的頸項上,使他們服事 巴比倫 王 尼布甲尼撒 ,他們總要服事他;我也把田野的走獸給了他。」
15Et dixit Jeremias propheta ad Hananiam prophetam: Audi, Hanania: non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio.
15於是先知 耶利米 對先知 哈拿尼雅 說:「 哈拿尼雅 啊,你應當聽!耶和華並沒有差遣你,你竟使這百姓倚靠謊言。
16Idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego mittam te a facie terræ: hoc anno morieris: adversum enim Dominum locutus es.
16所以耶和華如此說:看哪,我要叫你去世,你今年必死,因為你向耶和華說了叛逆的話。」
17Et mortuus est Hananias propheta in anno illo, mense septimo.
17這樣,先知 哈拿尼雅 當年七月間就死了。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.