Jeremiæ 32
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, in anno decimo Sedeciæ regis Juda, ipse est annus decimusoctavus Nabuchodonosor.
1猶大 王 西底家 第十年,就是 尼布甲尼撒 十八年,耶和華的話臨到 耶利米 。
2Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Jerusalem, et Jeremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Juda.
2那時 巴比倫 王的軍隊圍困 耶路撒冷 ,先知 耶利米 囚在護衛兵的院內,在 猶大 王的宮中;
3Clauserat enim eum Sedecias rex Juda, dicens: Quare vaticinaris, dicens: Hæc dicit Dominus: Ecce ego dabo civitatem istam in manus regis Babylonis, et capiet eam:
3因為 猶大 王 西底家 已將他囚禁,說:「你為甚麼預言說,耶和華如此說:『我必將這城交在 巴比倫 王的手中,他必攻取這城。
4et Sedecias rex Juda non effugiet de manu Chaldæorum, sed tradetur in manus regis Babylonis: et loquetur os ejus cum ore illius, et oculi ejus oculos illius videbunt:
4猶大 王 西底家 必不能逃脫 迦勒底 人的手,定要交在 巴比倫 王的手中,要口對口彼此說話,眼對眼彼此相看。
5et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit donec visitem eum, ait Dominus: si autem dimicaveritis adversum Chaldæos, nihil prosperum habebitis?
5巴比倫 王必將 西底家 帶到 巴比倫 ; 西底家 必住在那裏,直到我眷顧他的時候。你們雖與 迦勒底 人爭戰,卻不順利。這是耶和華說的。』」
6Et dixit Jeremias: Factum est verbum Domini ad me, dicens:
6耶利米 說:「耶和華的話臨到我說:
7Ecce Hanameel filius Sellum, patruelis tuus, veniet ad te, dicens: Eme tibi agrum meum qui est in Anathoth, tibi enim competit ex propinquitate ut emas.
7『你叔叔 沙龍 的兒子 哈拿篾 必來見你,說:我在 亞拿突 的那塊地,求你買來;因你買這地是合乎贖回之理。』」
8Et venit ad me Hanameel filius patrui mei, secundum verbum Domini, ad vestibulum carceris, et ait ad me: Posside agrum meum qui est in Anathoth, in terra Benjamin, quia tibi competit hæreditas, et tu propinquus es ut possideas. Intellexi autem quod verbum Domini esset:
8我叔叔的兒子 哈拿篾 果然照耶和華的話來到護衛兵的院內,對我說:「我在 便雅憫 境內、 亞拿突 的那塊地,求你買來;因你買來是合乎承受之理,是你當贖的。你為自己買來吧!」我- 耶利米 就知道這是耶和華的話。
9et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argentum: septem stateres, et decem argenteos.
9我便向我叔叔的兒子 哈拿篾 買了 亞拿突 的那塊地,平了十七舍客勒銀子給他。
10Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes, et appendi argentum in statera.
10我在契上畫押,將契封緘,又請見證人來,並用天平將銀子平給他。
11Et accepi librum possessionis signatum, et stipulationes, et rata, et signa forinsecus:
11我便將 照 例 按 規 所立的 買契,就是封緘的那一張和敞着的那一張,
12et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiæ, in oculis Hanameel patruelis mei, in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis, et in oculis omnium Judæorum qui sedebant in atrio carceris.
12當着我叔叔的兒子 哈拿篾 和畫押作見證的人,並坐在護衛兵院內的一切 猶大 人眼前,交給 瑪西雅 的孫子 尼利亞 的兒子 巴錄 。
13Et præcepi Baruch coram eis, dicens:
13當着他們眾人眼前,我囑咐 巴錄 說:
14Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est, et pone illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis:
14「萬軍之耶和華- 以色列 的上帝如此說:要將這封緘的和敞着的兩張契放在瓦器裏,可以存留多日。
15hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Adhuc possidebuntur domus, et agri, et vineæ in terra ista.
15因為萬軍之耶和華- 以色列 的上帝如此說:將來在這地必有人再買房屋、田地,和葡萄園。」
16Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri, dicens:
16我將買契交給 尼利亞 的兒子 巴錄 以後,便禱告耶和華說:
17[Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, ecce tu fecisti cælum et terram in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento: non erit tibi difficile omne verbum:
17「主耶和華啊,你曾用大能和伸出來的膀臂創造天地,在你沒有難成的事。
18qui facis misericordiam in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos: fortissime, magne, et potens, Dominus exercituum nomen tibi.
18你施慈愛與千萬人,又將父親的罪孽報應在他後世子孫的懷中,是至大全能的上帝,萬軍之耶和華是你的名。
19Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu: cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum ejus.
19謀事有大略,行事有大能,注目觀看世人一切的舉動,為要照各人所行的和他做事的結果報應他。
20Qui posuisti signa et portenta in terra Ægypti usque ad diem hanc, et in Israël, et in hominibus, et fecisti tibi nomen sicut est dies hæc.
20在 埃及 地顯神蹟奇事,直到今日在 以色列 和 別 人中間也是如此,使自己得了名聲,正如今日一樣。
21Et eduxisti populum tuum Israël de terra Ægypti, in signis et in portentis, et in manu robusta et in brachio extento, et in terrore magno:
21用神蹟奇事和大能的手,並伸出來的膀臂與大可畏的事,領你的百姓 以色列 出了 埃及 。
22et dedisti eis terram hanc, quam jurasti patribus eorum ut dares eis, terram fluentem lacte et melle.
22將這地賜給他們,就是你向他們列祖起誓應許賜給他們流奶與蜜之地。
23Et ingressi sunt, et possederunt eam, et non obedierunt voci tuæ, et in lege tua non ambulaverunt: omnia quæ mandasti eis ut facerent non fecerunt, et evenerunt eis omnia mala hæc.
23他們進入這地得了為業,卻不聽從你的話,也不遵行你的律法;你一切所吩咐他們行的,他們一無所行,因此你使這一切的災禍臨到他們。
24Ecce munitiones exstructæ sunt adversum civitatem ut capiatur, et urbs data est in manus Chaldæorum qui præliantur adversus eam, a facie gladii, et famis, et pestilentiæ: et quæcumque locutus es, acciderunt, ut tu ipse cernis.
24看哪,敵人已經來到,築壘要攻取這城;城也因刀劍、饑荒、瘟疫交在攻城的 迦勒底 人手中。你所說的話都成就了,你也看見了。
25Et tu dicis mihi, Domine Deus: Eme agrum argento, et adhibe testes, cum urbs data sit in manus Chaldæorum?]
25主耶和華啊,你對我說:要用銀子為自己買那塊地,又請見證人。其實這城已交在 迦勒底 人的手中了。」
26Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens:
26耶和華的話臨到 耶利米 說:
27[Ecce ego Dominus Deus universæ carnis: numquid mihi difficile erit omne verbum?
27「我是耶和華,是凡有血氣者的上帝,豈有我難成的事嗎?
28Propterea hæc dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem istam in manus Chaldæorum, et in manus regis Babylonis, et capient eam.
28耶和華如此說:我必將這城交付 迦勒底 人的手和 巴比倫 王 尼布甲尼撒 的手,他必攻取這城。
29Et venient Chaldæi præliantes adversum urbem hanc, et succendent eam igni, et comburent eam, et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal, et libabant diis alienis libamina ad irritandum me.
29攻城的 迦勒底 人必來放火焚燒這城和其中的房屋。在這房屋上,人曾向 巴力 燒香,向別神澆奠,惹我發怒。
30Erant enim filii Israël et filii Juda jugiter facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua: filii Israël, qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum, dicit Dominus.
30以色列 人和 猶大 人自從幼年以來,專行我眼中看為惡的事; 以色列 人盡以手所做的惹我發怒。這是耶和華說的。
31Quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas hæc, a die qua ædificaverunt eam usque ad diem istam qua auferetur de conspectu meo,
31這城自從建造的那日直到今日,常惹我的怒氣和忿怒,使我將這城從我面前除掉;
32propter malitiam filiorum Israël et filiorum Juda, quam fecerunt ad iracundiam me provocantes, ipsi et reges eorum, principes eorum, et sacerdotes eorum, et prophetæ eorum, viri Juda et habitatores Jerusalem.
32是因 以色列 人和 猶大 人一切的邪惡,就是他們和他們的君王、首領、祭司、先知,並 猶大 的眾人,以及 耶路撒冷 的居民所行的,惹我發怒。
33Et verterunt ad me terga, et non facies, cum docerem eos diluculo et erudirem, et nollent audire, ut acciperent disciplinam.
33他們以背向我,不以面向我;我雖從早起來教訓他們,他們卻不聽從,不受教訓,
34Et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam.
34竟把可憎之物設立在稱為我名下的殿中,污穢了這殿。
35Et ædificaverunt excelsa Baal quæ sunt in valle filii Ennom, ut initiarent filios suos et filias suas Moloch, quod non mandavi eis, nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc: et in peccatum deducerent Judam.
35他們在 欣嫩子谷 建築 巴力 的邱壇,好使自己的兒女經火歸 摩洛 ;他們行這可憎的事,使 猶大 陷在罪裏,這並不是我所吩咐的,也不是我心所起的意。」
36Et nunc propter ista, hæc dicit Dominus Deus Israël ad civitatem hanc, de qua vos dicitis quod tradetur in manus regis Babylonis, in gladio, et in fame, et in peste:
36現在論到這城,就是你們所說、已經因刀劍、饑荒、瘟疫交在 巴比倫 王手中的,耶和華- 以色列 的上帝如此說:
37Ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci eos in furore meo, et in ira mea, et in indignatione grandi: et reducam eos ad locum istum, et habitare eos faciam confidenter:
37「我在怒氣、忿怒,和大惱恨中,將 以色列 人趕到各國。日後我必從那裏將他們招聚出來,領他們回到此地,使他們安然居住。
38et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum.
38他們要作我的子民,我要作他們的上帝。
39Et dabo eis cor unum, et viam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis, et filiis eorum post eos.
39我要使他們彼此同心同道,好叫他們永遠敬畏我,使他們和他們後世的子孫得福樂,
40Et feriam eis pactum sempiternum, et non desinam eis benefacere: et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me.
40又要與他們立永遠的約,必隨着他們施恩,並不離開他們,且使他們有敬畏我的心,不離開我。
41Et lætabor super eis, cum bene eis fecero: et plantabo eos in terra ista in veritate, in toto corde meo et in tota anima mea.
41我必歡喜施恩與他們,要盡心盡意、誠誠實實將他們栽於此地。
42Quia hæc dicit Dominus: Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande, sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos.
42「因為耶和華如此說:我怎樣使這一切大禍臨到這百姓,我也要照樣使我所應許他們的一切福樂都臨到他們。
43Et possidebuntur agri in terra ista, de qua vos dicitis quod deserta sit, eo quod non remanserit homo et jumentum, et data sit in manus Chaldæorum.
43你們說,這地是荒涼、無人民、無牲畜,是交付 迦勒底 人手之地。日後在這境內,必有人置買田地。
44Agri ementur pecunia, et scribentur in libro, et imprimetur signum, et testis adhibebitur, in terra Benjamin et in circuitu Jerusalem, in civitatibus Juda, et in civitatibus montanis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quæ ad austrum sunt, quia convertam captivitatem eorum, ait Dominus.]
44在 便雅憫 地、 耶路撒冷 四圍的各處、 猶大 的城邑、山地的城邑、高原的城邑,並南地的城邑,人必用銀子買田地,在契上畫押,將契封緘,請出見證人,因為我必使被擄的人歸回。這是耶和華說的。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.