Jeremiæ
Chapter 24
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Jeremiæ 24

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Ostendit mihi Dominus: et ecce duo calathi pleni ficis, positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joakim, regem Juda, et principes ejus, et fabrum, et inclusorem, de Jerusalem, et adduxit eos in Babylonem.
1巴比倫 王 尼布甲尼撒 將 猶大 王 約雅敬 的兒子 耶哥尼雅 和 猶大 的首領,並工匠、鐵匠從 耶路撒冷 擄去,帶到 巴比倫 。這事以後,耶和華指給我看,有兩筐無花果放在耶和華的殿前。
2Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis: et calathus unus ficus habebat malas nimis, quæ comedi non poterant eo quod essent malæ.
2一筐是極好的無花果,好像是初熟的;一筐是極壞的無花果,壞得不可吃。
3Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Ficus, ficus bonas, bonas valde: et malas, malas valde, quæ comedi non possunt eo quod sint malæ.
3於是耶和華問我說:「 耶利米 你看見甚麼?」我說:「我看見無花果,好的極好,壞的極壞,壞得不可吃。」
4Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
4耶和華的話臨到我說:「
5[Hæc dicit Dominus Deus Israël: Sicut ficus hæ bonæ, sic cognoscam transmigrationem Juda, quam emisi de loco isto in terram Chaldæorum, in bonum.
5耶和華- 以色列 的上帝如此說:被擄去的 猶大 人,就是我打發離開這地到 迦勒底 人之地去的,我必看顧他們如這好無花果,使他們得好處。
6Et ponam oculos meos super eos ad placandum, et reducam eos in terram hanc: et ædificabo eos, et non destruam: et plantabo eos, et non evellam.
6我要眷顧他們,使他們得好處,領他們歸回這地。我也要建立他們,必不拆毀;栽植他們,並不拔出。
7Et dabo eis cor ut sciant me, quia ego sum Dominus: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo.
7我要賜他們認識我的心,知道我是耶和華。他們要作我的子民,我要作他們的上帝,因為他們要一心歸向我。」
8Et sicut ficus pessimæ quæ comedi non possunt eo quod sint malæ, hæc dicit Dominus: Sic dabo Sedeciam regem Juda, et principes ejus, et reliquos de Jerusalem, qui remanserunt in urbe hac, et qui habitant in terra Ægypti.
8耶和華如此說:「我必將 猶大 王 西底家 和他的首領,以及剩在這地 耶路撒冷 的餘民,並住在 埃及 地的 猶大 人都交出來,好像那極壞、壞得不可吃的無花果。
9Et dabo eos in vexationem, afflictionemque omnibus regnis terræ, in opprobrium, et in parabolam, et in proverbium, et in maledictionem in universis locis ad quæ ejeci eos.
9我必使他們交出來,在天下萬國中拋來拋去,遭遇災禍;在我趕逐他們到的各處成為凌辱、笑談、譏刺、咒詛。
10Et mittam in eis gladium, et famem, et pestem, donec consumantur de terra quam dedi eis et patribus eorum.]
10我必使刀劍、饑荒、瘟疫臨到他們,直到他們從我所賜給他們和他們列祖之地滅絕。」

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.