Galatas 4
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Dico autem: quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium:
1我说那承受产业的,虽然是全业的主人,但为孩童的时候却与奴仆毫无分别,
2sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre:
2乃在师傅和管家的手下,直等他父亲预定的时候来到。
3ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.
3我们为孩童的时候,受管于世俗小学之下,也是如此。
4At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,
4及至时候满足, 神就差遣他的儿子,为女子所生,且生在律法以下,
5ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
5要把律法以下的人赎出来,叫我们得着儿子的名分。
6Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater.
6你们既为儿子, 神就差他儿子的灵进入你们的心,呼叫:「阿爸!父!」
7Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius, et hæres per Deum.
7可见,从此以后,你不是奴仆,乃是儿子了;既是儿子,就靠着 神为后嗣。
8Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.
8但从前你们不认识 神的时候,是给那些本来不是神的作奴仆;
9Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis?
9现在你们既然认识 神,更可说是被 神所认识的,怎么还要归回那懦弱无用的小学,情愿再给他作奴仆呢?
10Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.
10你们谨守日子、月份、节期、年份,
11Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.
11我为你们害怕,惟恐我在你们身上是枉费了工夫。
12Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis.
12弟兄们,我劝你们要像我一样,因为我也像你们一样。你们一点没有亏负我。
13Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem: et tentationem vestram in carne mea
13你们知道我头一次传福音给你们,是因为身体有疾病。
14non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.
14你们为我身体的缘故受试炼,没有轻看我,也没有厌弃我,反倒接待我,如同 神的使者,如同基督耶稣。
15Ubi est ergo beatitudo vestra? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.
15你们当日所夸的福气在哪里呢?那时你们若能行,就是把自己的眼睛剜出来给我,也都情愿。这是我可以给你们作见证的。
16Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis?
16如今我将真理告诉你们,就成了你们的仇敌吗?
17Æmulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini.
17那些人热心待你们,却不是好意,是要离间你们,叫你们热心待他们。
18Bonum autem æmulamini in bono semper: et non tantum cum præsens sum apud vos.
18在善事上,常用热心待人原是好的,却不单我与你们同在的时候才这样。
19Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis:
19我小子啊,我为你们再受生产之苦,直等到基督成形在你们心里。
20vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis.
20我巴不得现今在你们那里,改换口气,因我为你们心里作难。
21Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis?
21你们这愿意在律法以下的人,请告诉我,你们岂没有听见律法吗?
22Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera.
22因为 律法上 记着, 亚伯拉罕 有两个儿子,一个是使女生的,一个是自主之妇人生的。
23Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem:
23然而,那使女所生的是按着血气生的;那自主之妇人所生的是凭着应许生的。
24quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar:
24这都是比方:那两个妇人就是两约。一约是出于 西奈山 ,生子为奴,乃是 夏甲 。
25Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.
25这 夏甲 二字是指着 阿拉伯 的 西奈山 ,与现在的 耶路撒冷 同类,因 耶路撒冷 和她的儿女都是为奴的。
26Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra.
26但那在上的 耶路撒冷 是自主的,她是我们的母。
27Scriptum est enim: [Lætare, sterilis, quæ non paris; erumpe et clama, quæ non parturis: quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum.]
27因为 经上 记着: 不怀孕、不生养的,你要欢乐; 未曾经过产难的,你要高声欢呼; 因为没有丈夫的,比有丈夫的儿女更多。
28Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus.
28弟兄们,我们是凭着应许作儿女,如同 以撒 一样。
29Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc.
29当时,那按着血气生的逼迫了那按着 圣 灵生的,现在也是这样。
30Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus: non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ.
30然而经上是怎么说的呢? 是说 :「把使女和她儿子赶出去!因为使女的儿子不可与自主妇人的儿子一同承受产业。」
31Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ: qua libertate Christus nos liberavit.
31弟兄们,这样看来,我们不是使女的儿女,乃是自主妇人的儿女了。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.