Galatas 3
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus?
1无知的 加拉太 人哪,耶稣基督钉十字架,已经活画在你们眼前,谁又迷惑了你们呢?
2Hoc solum a vobis volo discere: ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei?
2我只要问你们这一件:你们受了 圣 灵,是因行律法呢?是因听信 福音 呢?
3sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini?
3你们既靠 圣 灵入门,如今还靠肉身成全吗?你们是这样的无知吗?
4tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa.
4你们受苦如此之多,都是徒然的吗?难道果真是徒然的吗?
5Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei?
5那赐给你们 圣 灵,又在你们中间行异能的,是因你们行律法呢?是因你们听信 福音 呢?
6Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam:
6正如「 亚伯拉罕 信 神,这就算为他的义」。
7cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ.
7所以,你们要知道:那以信为本的人,就是 亚伯拉罕 的子孙。
8Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ: Quia benedicentur in te omnes gentes.
8并且圣经既然预先看明, 神要叫外邦人因信称义,就早已传福音给 亚伯拉罕 , 说 :「万国都必因你得福。」
9Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.
9可见那以信为本的人和有信心的 亚伯拉罕 一同得福。
10Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea.
10凡以行律法为本的,都是被咒诅的;因为 经上 记着:「凡不常照律法书上所记一切之事去行的,就被咒诅。」
11Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit.
11没有一个人靠着律法在 神面前称义,这是明显的;因为 经上 说:「义人必因信得生。」
12Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis.
12律法原不本乎信,只 说 :「行这些事的,就必因此活着。」
13Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno:
13基督既为我们受了咒诅,就赎出我们脱离律法的咒诅;因为 经上 记着:「凡挂在木头上都是被咒诅的。」
14ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.
14这便叫 亚伯拉罕 的福,因基督耶稣可以临到外邦人,使我们因信得着所应许的 圣 灵。
15Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat.
15弟兄们,我且照着人的常话说:虽然是人的文约,若已经立定了,就没有能废弃或加增的。
16Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus.
16所应许的原是向 亚伯拉罕 和他子孙说的。 神并不是说「众子孙」,指着许多人,乃是说「你那一个子孙」,指着一个人,就是基督。
17Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.
17我是这么说, 神预先所立的约,不能被那四百三十年以后的律法废掉,叫应许归于虚空。
18Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus.
18因为承受产业,若本乎律法,就不本乎应许;但 神是凭着应许把产业赐给 亚伯拉罕 。
19Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris.
19这样说来,律法是为什么有的呢?原是为过犯添上的,等候那蒙应许的子孙来到,并且是借天使经中保之手设立的。
20Mediator autem unius non est: Deus autem unus est.
20但中保本不是为一面作的; 神却是一位。
21Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia.
21这样,律法是与 神的应许反对吗?断乎不是!若曾传一个能叫人得生的律法,义就诚然本乎律法了。
22Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.
22但圣经把众人都圈在罪里,使所应许的 福 因信耶稣基督,归给那信的人。
23Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat.
23但这 因 信 得救的理 还未来以先,我们被看守在律法之下,直圈到那将来的真道显明出来。
24Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur.
24这样,律法是我们训蒙的师傅, 引我们 到基督那里,使我们因信称义。
25At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo.
25但这 因 信 得救的理 既然来到,我们从此就不在师傅的手下了。
26Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu.
26所以,你们因信基督耶稣都是 神的儿子。
27Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.
27你们受洗归入基督的都是披戴基督了。
28Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.
28并不分 犹太 人、 希腊 人,自主的、为奴的,或男或女,因为你们在基督耶稣里都成为一了。
29Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes.
29你们既属乎基督,就是 亚伯拉罕 的后裔,是照着应许承受产业的了。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.