Petri I
Chapter 5

Petri I

Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Petri I 5

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator:
1我這作長老、作基督受苦的見證、同享後來所要顯現之榮耀的,勸你們中間與我同作長老的人:
2pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie:
2務要牧養在你們中間上帝的群羊,按着上帝 旨意 照管他們;不是出於勉強,乃是出於甘心;也不是因為貪財,乃是出於樂意;
3neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.
3也不是轄制所託付你們的,乃是作群羊的榜樣。
4Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.
4到了牧長顯現的時候,你們必得那永不衰殘的榮耀冠冕。
5Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
5你們年幼的,也要順服年長的。就是你們眾人也都要以謙卑束腰,彼此順服;因為 上帝阻擋驕傲的人, 賜恩給謙卑的人。
6Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis:
6所以,你們要自卑,服在上帝大能的手下,到了時候,他必叫你們升高。
7omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
7你們要將一切的憂慮卸給上帝,因為他顧念你們。
8Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret:
8務要謹守,警醒。 因為 你們的仇敵魔鬼,如同吼叫的獅子,遍地遊行,尋找可吞吃的人。
9cui resistite fortes in fide: scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri.
9你們要用堅固的信心抵擋他,因為知道你們在世上的眾弟兄也是經歷這樣的苦難。
10Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.
10那賜諸般恩典的上帝曾在基督裏召你們,得享他永遠的榮耀,等你們暫受苦難之後,必要親自成全你們,堅固你們,賜力量給你們。
11Ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
11願權能歸給他,直到永永遠遠。阿們!
12Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi: obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis.
12我略略地寫了這信,託我所看為忠心的兄弟 西拉 轉交你們,勸勉你們,又證明這恩是上帝的真恩。你們務要在這恩上站立得住。
13Salutat vos ecclesia quæ est in Babylone coëlecta, et Marcus filius meus.
13在 巴比倫 與你們同蒙揀選的教會問你們安。我兒子 馬可 也問你們安。
14Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.
14你們要用愛心彼此親嘴問安。願平安歸與你們凡在基督裏的人!

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.